27. Maii 2024

Feria secunda, tempus per annum, hebdomada 8
hebdomada 4 psalterii

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Lúminis fons, lux et orígo lucis,

tu pius nostris précibus favéto,

luxque, peccáti ténebris fugátis,

nos tua adórnet.

Ecce transáctus labor est diéi,

teque nos tuti sumus adnuénte;

en tibi grates ágimus libéntes

tempus in omne.

Solis abscéssus ténebras redúxit:

ille sol nobis rádiet corúscus

luce qui fulva fovet angelórum

ágmina sancta.

Quas dies culpas hodiérna texit,

Christus deléto pius atque mitis,

pectus et puro rútilet nitóre

témpore noctis.

Laus tibi Patri, decus atque Nato,

Flámini Sancto párilis potéstas,

cuncta qui sceptro régitis suprémo

omne per ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis
Domini res gestas narrare, laudare est (Cassiodorus).
I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo deórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Dómino dominórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui facit mirabília magna solus, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit cælos in intelléctu, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui expándit terram super aquas, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui fecit luminária magna, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

solem, ut præésset diéi, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

lunam et stellas, ut præéssent nocti, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens.

II

Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui edúxit Israel de médio eórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

in manu poténti et bráchio exténto, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et tradúxit Israel per médium eius, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et excússit pharaónem et virtútem eius
in mari Rubro, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui percússit reges magnos, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

et occídit reges poténtes, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Sehon regem Amorræórum, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

et Og regem Basan, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Et dedit terram eórum hereditátem, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius;

hereditátem Israel servo suo, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

et redémit nos ab inimícis nostris, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Qui dat escam omni carni, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Confitémini Deo cæli, *

quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Ant. Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens.

Ant. 3 Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.

Canticum
De Deo salvatore

Eph 1, 3-10

Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *

qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,

sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †

ut essémus sancti et immaculáti *

in conspéctu eius in caritáte,

qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †

per Iesum Christum in ipsum, *

secúndum beneplácitum voluntátis suæ,

in laudem glóriæ grátiæ suæ, *

in qua gratificávit nos in Dilécto,

in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius, *

remissiónem peccatórum,

secúndum divítias grátiæ eius, †

qua superabundávit in nobis *

in omni sapiéntia et prudéntia,

notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ, *

secúndum beneplácitum eius,

quod propósuit in eo, *

in dispensatiónem plenitúdinis témporum:

recapituláre ómnia in Christo, *

quæ in cælis et quæ in terra.

Ant. Propósuit Deus in plenitúdine témporum instauráre ómnia in Christo.

LECTIO BREVIS

1 Th 3, 12-13

Vos Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius.

RESPONSORIUM BREVE

Dirigátur, Dómine, * Ad te orátio mea. Dirigátur.

Sicut incénsum in conspéctu tuo. * Ad te orátio mea. Glória Patri. Dirigátur.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Magníficet te semper ánima mea, Deus meus.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Ad Magnificat, ant. Magníficet te semper ánima mea, Deus meus.

PRECES

Iesum, qui sperántes in se non derelínquit, húmili deprecatióne rogémus:

Deus noster, exáudi nos.

Illuminátor noster, Christe Dómine, Ecclésiam tuam illústra lúmine tuo,

ut géntibus prǽdicet te, magnum pietátis sacraméntum, manifestátum in carne.

Deus noster, exáudi nos.

Sacerdótes et minístros Ecclésiæ tuæ serva,

ut, cum áliis prædicáverint, ipsi fidéles in tuo servítio inveniántur.

Deus noster, exáudi nos.

Qui pacem mundo præstitísti per sánguinem tuum,

discórdiæ peccátum et belli flagéllum avérte.

Deus noster, exáudi nos.

Grátiæ tuæ cópia coniugátis auxiliáre,

quo perféctius signíficent Ecclésiæ tuæ mystérium.

Deus noster, exáudi nos.

Omnibus concéde defúnctis véniam peccatórum,

ut per misericórdiam tuam inter sanctos respírent.

Deus noster, exáudi nos.

Pater noster.

ORATIO

Mane nobíscum, Dómine Iesu, quóniam advesperáscit, et nos cómitans in via, réfove corda, spem éxcita miserátus, ut te in Scriptúris et in fractióne panis cum nostris frátribus agnoscámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2023 J. Vidéky