3 ianuarii 2026

Sanctissimi Nominis Iesu
memoria ad libitum

xxx

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,

Christe, tu lumen, vénia atque vita

ádvenis, morbis hóminum medéla,

porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum

cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,

glóriam Patri, generíque nostro

gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,

Vírginis fructus sine labe sanctæ,

Christe, iam mundo potiáris omni,

semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,

unus e nobis, caro nostra factus;

ínnova mentes, trahe caritátis

péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,

ángelis læto sociátus ore,

et Patri tecum parilíque Amóri

cántica laudis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis
Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius (S. Athanasius).
I

Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *

annuntiáte inter gentes ópera eius.

Cantáte ei et psállite ei, *

meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

Laudámini in nómine sancto eius, *

lætétur cor quæréntium Dóminum.

Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *

quǽrite fáciem eius semper.

Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *

prodígia eius et iudícia oris eius:

semen Abraham, servi eius, *

fílii Iacob, elécti eius.

Ipse Dóminus Deus noster; *

in univérsa terra iudícia eius.

Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *

verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

quod dispósuit cum Abraham, *

et iuraménti sui ad Isaac.

Et státuit illud Iacob in præcéptum *

et Israel in testaméntum ætérnum

dicens: « Tibi dabo terram Chánaan *

funículum hereditátis vestræ ».

Cum essent número brevi, *

paucíssimi et peregríni in ea

et pertransírent de gente in gentem *

et de regno ad pópulum álterum,

non permísit hóminem nocére eis *

et corrípuit pro eis reges:

« Nolíte tángere christos meos *

et in prophétis meis nolíte malignári ».

Ant. Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

II

Et vocávit famem super terram *

et omne báculum panis contrívit.

Misit ante eos virum, *

in servum venúmdatus est Ioseph.

Strinxérunt in compédibus pedes eius, *

in ferrum intrávit collum eius,

donec veníret verbum eius, *

elóquium Dómini purgáret eum.

Misit rex et solvit eum, *

princeps populórum, et dimísit eum;

constítuit eum dóminum domus suæ *

et príncipem omnis possessiónis suæ,

ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *

et senes eius prudéntiam docéret.

Ant. Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

III

Et intrávit Israel in Ægýptum, *

et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

Et auxit pópulum suum veheménter *

et confortávit eum super inimícos eius.

Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *

et dolum fácerent in servos eius.

Misit Móysen servum suum, *

Aaron, quem elégit.

Pósuit in eis verba signórum suórum *

et prodigiórum in terra Cham.

Misit ténebras et obscurávit, *

et restitérunt sermónibus eius.

Convértit aquas eórum in sánguinem *

et occídit pisces eórum.

Edidit terra eórum ranas *

in penetrálibus regum ipsórum.

Dixit, et venit cœnomýia *

et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

Pósuit plúvias eórum grándinem, *

ignem comburéntem in terra ipsórum.

Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *

et contrívit lignum fínium eórum.

Dixit, et venit locústa *

et bruchus, cuius non erat númerus,

et comédit omne fenum in terra eórum *

et comédit fructum terræ eórum.

Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *

primítias omnis róboris eórum.

Et edúxit eos cum argénto et auro; *

et non erat in tríbubus eórum infírmus.

Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *

quia incúbuit timor eórum super eos.

Expándit nubem in protectiónem *

et ignem, ut lucéret eis per noctem.

Petiérunt, et venit cotúrnix, *

et pane cæli saturávit eos.

Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *

abiérunt in sicco flúmina.

Quóniam memor fuit verbi sancti sui *

ad Abraham púerum suum.

Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *

eléctos suos in lætítia.

Et dedit illis regiónes géntium, *

et labóres populórum possedérunt,

ut custódiant iustificatiónes eius *

et leges eius servent.

Ant. Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum.

Ut cognoscámus verum Deum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Colossénses

3, 5-16

Vita novi hominis

Fratres: Mortificáte membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.

RESPONSORIUM

Cf. Gal 3, 27-28

Quicúmque in Christo baptizáti sumus, Christum indúimus: * Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.

Non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus neque fémina. * Omnes.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 49, cap. 1: Opera Omnia, IV, 495ss.)

Magnum fidei fundamentum Nomen Iesu

Hoc quidem est illud sanctíssimum Nomen quod tantum fuit ab antíquis pátribus desiderátum, tantis anxietátibus exspectátum, tantis languóribus prolongátum, tantis suspíriis invocátum, tantis lácrimis postulátum, sed témpore grátiæ misericórditer est donátum. Abscónde, quæso, nomen poténtiæ, non audiátur nomen vindíctæ, teneátur nomen iustítiæ. Da nobis nomen misericórdiæ, sonet nomen Iesu in áuribus meis, quia tunc vere vox tua dulcis et fácies tua décora.

Magnum ígitur fídei fundaméntum nomen Iesu effíciens fílios Dei. Fides enim cathólicæ religiónis consístit in notítia Iesu Christi et lúmine, qui est lumen ánimæ, óstium vitæ, fundaméntum salútis ætérnæ. Hanc si quis non habúerit aut relíquit, véluti sine lúmine per ténebras noctis vadit et clausis óculis per discrímina præcipitánter incédit, et quantacúmque ratiónis eminéntia fúlgeat, ducem séquitur cæcum, dum ad intelligénda secréta cæléstia próprium séquitur intelléctum, aut, fundaménto neglécto, constrúere nítitur domum, aut, óstium prætermísso, vult intráre per tectum. Fundaméntum ígitur istud Iesus est, lumen et óstium, qui se viam monstratúrus errántibus, fídei lumen exhíbuit ómnibus, per quam posset Deus ignótus requíri, quæsítus credi, créditus inveníri. Fundaméntum hoc susténtat Ecclésiam in Iesu nómine fabricátam. Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóse splendére, annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile lumen suum? Quibus illuminátis et in lúmine isto vidéntibus lumen mérito Apóstolus dicat: « Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte ».

O ígitur nomen gloriósum, o nomen gratiósum, o nomen amorósum et virtuósum! Per te crímina relaxántur, per te adversárii superántur, per te infírmi liberántur, per te patiéntes in adversitátibus roborántur et iucundántur! Tu credéntium honor, tu prædicántium doctor, tu operántium roborátor, tu deficiéntium sustentátor. Igneo fervóre et calóre tuo desidéria inardéscunt, postuláta suffrágia impetrántur, inebriántur ánimæ contemplántes atque per te glorificántur omnes in cælésti glória triumphántes. Cum quibus, dulcíssime Iesu, per hoc sanctíssimum nomen tuum conregnáre nos fácias.

RESPONSORIUM

Cf. Ps 5, 12; 88, 16b-17a

Omnes qui sperant in te, Dómine, læténtur, in ætérnum exsúltent. Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, * qui díligunt nomen tuum.

Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die. * Qui díligunt.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui salútem humáni géneris in Verbi tui incarnatióne fundásti, da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui, nomen áliud invocándum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky