3 ianuarii 2026

Sanctissimi Nominis Iesu
memoria ad libitum

xxx

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

A solis ortus cárdine

adúsque terræ límitem

Christum canámus príncipem,

natum María Vírgine.

Beátus auctor sǽculi

servíle corpus índuit,

ut carne carnem líberans

non pérderet quod cóndidit.

Clausæ paréntis víscera

cæléstis intrat grátia;

venter puéllæ báiulat

secréta quæ non nóverat.

Domus pudíci péctoris

templum repénte fit Dei;

intácta nésciens virum

verbo concépit Fílium.

Eníxa est puérpera

quem Gábriel prædíxerat,

quem matris alvo géstiens

clausus Ioánnes sénserat.

Feno iacére pértulit,

præsépe non abhórruit,

parvóque lacte pastus est

per quem nec ales ésurit.

Gaudet chorus cæléstium

et ángeli canunt Deum,

palámque fit pastóribus

pastor, creátor ómnium.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX – ק (Coph)

Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *

iustificatiónes tuas servábo.

Clamávi ad te, salvum me fac, *

ut custódiam testimónia tua.

Prævéni dilúculo et clamávi, *

in verba tua supersperávi.

Prævenérunt óculi mei vigílias, *

ut meditárer elóquia tua.

Vocem meam audi
secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *

secúndum iudícium tuum vivífica me.

Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *

a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Dómine, *

et ómnia præcépta tua véritas.

Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *

quia in ætérnum fundásti ea.

Ant. Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.

Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Canticum
Hymnus victoriæ post transitum maris Rubri

Ex 15, 1-4b. 8-13. 17-18

Qui vicerunt bestiam, cantabant canticum Moysi, servi Dei (Cf. Ap 15, 2-3).

Cantémus Dómino: †

glorióse enim magnificátus est, *

equum et ascensórem
deiécit in mare.

Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *

et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus, *

et glorificábo eum;

Deus patris mei, *

et exaltábo eum!

Dóminus quasi vir pugnátor; *

Dóminus nomen eius!

Currus pharaónis et exércitum eius *

proiécit in mare.

In spíritu furóris tui
congregátæ sunt aquæ; †

stetit ut agger
unda fluens, *

coaguláta sunt abýssi
in médio mari.

Dixit inimícus:
« Pérsequar, comprehéndam; †

dívidam spólia,
implébitur ánima mea: *

evaginábo gládium meum,
interfíciet eos manus mea! ».

Flavit spíritus tuus,
et opéruit eos mare; *

submérsi sunt quasi plumbum
in aquis veheméntibus.

Quis símilis tui
in diis, Dómine? †

Quis símilis tui,
magníficus in sanctitáte, *

terríbilis atque laudábilis,
fáciens mirabília?

Extendísti manum tuam,
devorávit eos terra. *

Dux fuísti in misericórdia tua
pópulo, quem redemísti,

et portásti eum in fortitúdine tua *

ad habitáculum sanctum tuum.

Introdúces eos et plantábis *

in monte hereditátis tuæ,

firmíssimo habitáculo tuo, †

quod operátus es, Dómine, *

sanctuário, Dómine,
quod firmavérunt manus tuæ.

Dóminus regnábit *

in ætérnum et ultra!

Ant. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. 

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini
Dico … gentes propter misericordiam glorificare Deum (Rom 15, 8. 9).

Laudáte Dóminum, omnes gentes, *

 collaudáte eum, omnes pópuli.

Quóniam confirmáta est super nos
misericórdia eius, *

et véritas Dómini manet in ætérnum.

Ant. Laudáte Dóminum, omnes gentes.

LECTIO BREVIS

Is 62, 11-12

Dícite fíliæ Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo et prǽmium eius coram illa. Et vocábunt eos Pópulus sanctus, Redémpti a Dómino.

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus, * Allelúia, allelúia. Notum.

Salutáre suum, * Allelúia, allelúia. Glória Patri. Notum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Dedit se, ut liberáret pópulum et acquíreret sibi nomen ætérnum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Dedit se, ut liberáret pópulum et acquíreret sibi nomen ætérnum.

PRECES

Redemptórem nostrum, Fílium Dei, qui homo factus est, ut hóminem renováret, lætánter invocémus, dicéntes:

Esto nobíscum, Emmánuel.

Iesu Fili Dei vivi, splendor Patris, lux ætérna, rex glóriæ, sol iustítiæ, fili Vírginis Maríæ,

incarnatiónis tuæ glória diem hunc illúmina.

Esto nobíscum, Emmánuel.

Iesu, admirábilis consiliárius, Deus fortis, pater futúri sǽculi, princeps pacis,

humanitátis tuæ sanctitáte viam nostram dírige.

Esto nobíscum, Emmánuel.

Iesu, omnípotens, pátiens, obœdiens, mitis et húmilis corde,

ómnibus mansuetúdinis poténtiam manifésta.

Esto nobíscum, Emmánuel.

Iesu, pater páuperum, fidélium tuórum glória, pastor bone, lux vera, infiníta sapiéntia, imménsa bónitas, via et vita nostra,

spíritum paupertátis Ecclésiæ tuæ concéde.

Esto nobíscum, Emmánuel.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui salútem humáni géneris in Verbi tui incarnatióne fundásti, da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui, nomen áliud invocándum. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky