7 ianuarii 2026

Feria quarta, Tempus Nativitatis, Hebdomada 2
Hebdomada 2 Psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Quicúmque Christum quǽritis,

óculos in altum tóllite:

illic licébit vísere

signum perénnis glóriæ.

Hæc stella, quæ solis rotam

vincit decóre ac lúmine,

venísse terris núntiat

cum carne terréstri Deum.

En, Pérsici ex orbis sinu,

sol unde sumit iánuam,

cernunt períti intérpretes

regále vexíllum magi.

« Quis iste tantus — ínquiunt —

regnátor astris ímperans,

quem sic tremunt cæléstia,

cui lux et æthra insérviunt?

Illústre quiddam cérnimus

quod nésciat finem pati,

sublíme, celsum, intérminum,

antíquius cælo et chao.

Hic ille rex est géntium

populíque rex Iudáici,

promíssus Abrahæ patri

eiúsque in ævum sémini ».

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

Psalmus 76 (77)
Operum Domini recordatio
In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur (2 Cor 4, 8).

Voce mea ad Dóminum clamávi; *

voce mea ad Deum, et inténdit mihi.

In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, †

manus meæ nocte expánsæ sunt *

et non fatigántur.

Rénuit consolári ánima mea; †

memor sum Dei et ingemísco, *

exérceor, et déficit spíritus meus.

Vígiles tenuísti pálpebras óculi mei; *

turbátus sum et non sum locútus.

Cogitávi dies antíquos *

et annos ætérnos in mente hábui.

Meditátus sum nocte cum corde meo *

et exercitábar, et scopébam spíritum meum.

Numquid in ætérnum proíciet Deus, *

aut non appónet ut complacítior sit adhuc?

Aut defíciet in finem misericórdia sua, *

cessábit verbum a generatióne in generatiónem?

Aut obliviscétur miseréri Deus, *

aut continébit in ira sua misericórdias suas?

Et dixi: « Hoc vulnus meum, *

mutátio déxteræ Excélsi ».

Memor ero óperum Dómini, *

memor ero ab inítio mirabílium tuórum.

Et meditábor in ómnibus opéribus tuis *

et in adinventiónibus tuis exercébor.

Deus, in sancto via tua; *

quis deus magnus sicut Deus noster?

Tu es Deus, qui facis mirabília, *

notam fecísti in pópulis virtútem tuam.

Redemísti in bráchio tuo pópulum tuum, *

fílios Iacob et Ioseph.

Vidérunt te aquæ, Deus, †

vidérunt te aquæ et doluérunt; *

étenim commótæ sunt abýssi.

Effudérunt aquas núbila, †

vocem dedérunt nubes, *

étenim sagíttæ tuæ tránseunt.

Vox tonítrui tui in rota; †

illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ, *

commóta est et contrémuit terra.

In mari via tua et sémitæ tuæ in aquis multis; *

et vestígia tua non cognoscúntur.

Deduxísti sicut oves pópulum tuum *

in manu Móysi et Aaron.

Ant. Deus, in sancto via tua: quis deus magnus sicut Deus noster?

Ant. 2 Exsultávit cor meum in Dómino, qui humíliat et súblevat.

Canticum
Humilium exsultatio in Deo

1 Sam 2, 1-10

Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis (Lc 1, 52-53).

Exsultávit cor meum in Dómino, *

exaltátum est cornu meum in Deo meo;

dilatátum est os meum super inimícos meos, *

quóniam lætáta sum in salutári tuo.

Non est sanctus ut est Dóminus; †

neque enim est álius extra te, *

et non est fortis sicut Deus noster.

Nolíte multiplicáre loqui sublímia gloriántes. *

Recédant supérba de ore vestro,

quia Deus scientiárum Dóminus est, *

et ab eo ponderántur actiónes.

Arcus fórtium confráctus est, *

et infírmi accíncti sunt róbore.

Saturáti prius pro pane se locavérunt, *

et famélici non eguérunt ámplius.

Stérilis péperit plúrimos, *

et, quæ multos habébat fílios, emárcuit.

Dóminus mortíficat et vivíficat, *

dedúcit ad inférnum et redúcit.

Dóminus páuperem facit et ditat, *

humíliat et súblevat;

súscitat de púlvere egénum *

et de stércore élevat páuperem,

ut sédeat cum princípibus *

et sólium glóriæ téneat.

Dómini enim sunt cárdines terræ, *

et pósuit super eos orbem.

Pedes sanctórum suórum servábit, †

et ímpii in ténebris conticéscent, *

quia non in fortitúdine sua roborábitur vir.

Dóminus cónteret adversários suos; *

super ipsos in cælis tonábit.

Dóminus iudicábit fines terræ †

et dabit impérium regi suo *

et sublimábit cornu christi sui.

Ant. Exsultávit cor meum in Dómino, qui humíliat et súblevat.

Ant. 3 Dóminus regnávit, exsúltet terra. 

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio
Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum (S. Athanasius).

Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *

 læténtur ínsulæ multæ.

Nubes et calígo in circúitu eius, *

iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.

Ignis ante ipsum præcédet *

et inflammábit in circúitu inimícos eius.

Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *

vidit et contrémuit terra.

Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *

a fácie Dómini omnis terra.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *

et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Confundántur omnes, qui adórant sculptília †

et qui gloriántur in simulácris suis. *

Adoráte eum, omnes ángeli eius.

Audívit et lætáta est Sion, †

et exsultavérunt fíliæ Iudæ *

propter iudícia tua, Dómine.

Quóniam tu Dóminus,
Altíssimus super omnem terram, *

nimis exaltátus es super omnes deos.

Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †

custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *

de manu peccatóris liberábit eos.

Lux orta est iusto, *

et rectis corde lætítia.

Lætámini, iusti, in Dómino *

et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Ant. Dóminus regnávit, exsúltet terra.

LECTIO BREVIS

Is 9, 5

Párvulus natus est nobis, fílius datus est nobis; et factus est principátus super úmerum eius; et vocábitur nomen eius admirábilis Consiliárius, Deus fortis, Pater æternitátis, Princeps pacis.

RESPONSORIUM BREVE

Adorábunt eum * Omnes reges terræ. Adorábunt.

Omnes gentes sérvient ei. * Omnes reges terræ. Glória Patri. Adorábunt.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Ab Oriénte venérunt magi in Béthlehem adoráre Dóminum, et apértis thesáuris suis pretiósa múnera obtulérunt: aurum sicut Regi magno, tus sicut Deo vero, myrrham sepultúræ eius, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Ab Oriénte venérunt magi in Béthlehem adoráre Dóminum, et apértis thesáuris suis pretiósa múnera obtulérunt: aurum sicut Regi magno, tus sicut Deo vero, myrrham sepultúræ eius, allelúia.

PRECES

Christo, salutári Dei, quod vidérunt omnes fines terræ, laudes exsolvámus et lætánter acclamémus:

Glória tibi, Christe Dómine.

Redémptor ómnium, qui véniens murum separatiónis Iudǽi et Gentílis destruxísti,

discrímina, quæ humánam dignitátem dedéceant, fac ut deleántur in mundo.

Glória tibi, Christe Dómine.

Qui per incarnatiónem et nativitátem tuam inter nos præséntiam instaurásti,

doce nos multímodam præséntiam tuam in Ecclésia et in homínibus agnóscere.

Glória tibi, Christe Dómine.

Qui Deum homínibus pleníssime revelásti,

índica nobis quómodo verbo tuo íntegra fide consentiámus et ópere.

Glória tibi, Christe Dómine.

Emmánuel, qui ómnia mirabíliter reformásti,

tríbue nobis, ut nova sint ómnia, corda, voces et ópera.

Glória tibi, Christe Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ maiestátis splendor illústret, quo per mundi huius ténebras transíre valeámus, et perveniámus ad pátriam claritátis ætérnæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky