Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.
Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:
Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.
O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!
Hunc et prophétis téstibus
isdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:
Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.
Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Dixi: « Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me ».
Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
Locútus sum in lingua mea: *
« Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea ».
Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas
omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti.
Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
In increpatiónibus, propter iniquitátem,
corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo.
Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta,
qui facis dolum.
Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.
Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
« Ecce homo, qui non pósuit Deum
refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis ».
Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum,
quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
61, 1-11
Spiritus Domini super servum suum
Spíritus Dómini Dei super me,
eo quod únxerit Dóminus me;
ad annuntiándum læta mansuétis misit me,
ut medérer contrítis corde
et prædicárem captívis liberatiónem
et clausis apertiónem;
ut prædicárem annum placábilem Dómino
et diem ultiónis Deo nostro;
ut consolárer omnes lugéntes,
ut pónerem lugéntibus Sion
et darem eis corónam pro cínere,
óleum gáudii pro luctu,
pállium laudis pro spíritu mæróris.
Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ
plantátio Dómini ad glorificándum.
Et ædificábunt desérta a sǽculo
et ruínas antíquas érigent,
et instaurábunt civitátes desértas,
dissipátas in generatióne et generatióne.
Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra,
et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt;
vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini,
Minístri Dei nostri dicétur vobis;
fortitúdinem géntium comedétis
et in glória eárum superbiétis.
Pro confusióne eórum dúplici
et ignomínia laudábunt partem suam;
proptérea in terra sua duplícia possidébunt,
lætítia sempitérna erit eis.
Quia ego Dóminus díligens iudícium,
ódio habens rapínam et iniquitátem;
et dabo opus eórum in veritáte
et fœdus perpétuum fériam eis.
Et sciétur in géntibus semen eórum
et germen eórum in médio populórum;
omnes, qui víderint eos, cognóscent illos,
quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.
Gaudens gaudébo in Dómino,
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.
Sicut enim terra profert germen suum
et sicut hortus semen suum gérminat,
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam
et laudem coram univérsis géntibus.
RESPONSORIUM
Is 61, 1; Io 8, 42
Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me; * Ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.
Ego ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit. * Ut medérer.
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Raimúndi presbýteri
(Monumenta Ord. Præd. Hist. 6, 2, Romæ 1901, pp. 84-85)
Deus dilectionis et pacis corda vestra pacificet
Si omnes qui pie volunt vívere in Christo, persecutiónem passúros prædicátor veritátis, non méntiens, vere dixit, nullus, ut árbitror, ab hac generalitáte excípitur, nisi qui sóbrie, iuste et pie vívere in hoc sǽculo aut néglegit aut non novit.
Vos autem absit ut in eórum número computémini quorum domus pacátæ sunt et quiétæ, secúræ, et non est virga Dómini super eos, qui ducunt in bono dies suos et in puncto ad inférna descéndent.
Vestra vero púritas ac píetas hoc merétur et éxigit, ut, quia accépti estis Deo et grati, ideóque usque ad sinceritátem pleníssimam crebris tunsiónibus vestra púritas expurgétur. Quod si duplicátur intérdum aut triplicátur super vos gládius, et hoc ipsum omne gáudium et amóris indícium existimári opórtet.
Gládius ex utráque parte acútus sunt foris pugnæ intúsque timóres; iste duplicátur aut triplicátur intérius, cum spíritus ille cállidus cum dolo atque blandíciis corda íntima inquiétat; et hæc quidem bellándi génera satis háctenus didicístis, alióquin ad illam pulchritúdinem pacis ac tranquillitátis intérnæ fúerat impossíbile perveníre.
Duplicátur autem extérius et triplicátur gládius, cum sine causa egréditur persecútio ecclesiástica circa spiritália, ubi gravióra sunt vúlnera máxime ab amícis.
Hæc est illa desiderábilis et beáta crux Christi, quam ille vere virílis Andréas gaudénti ánimo suscépit, in qua sola vas electiónis ásserit gloriándum.
Aspícite ítaque in auctórem fídei et conservatórem Iesum, qui innocentíssime passus est et a suis, atque cum scelerátis est deputátus; et, cálicem Dómini Iesu quam præclárum bibéntes, ágite grátias Dómino, bonórum ómnium largitóri.
Ipse autem Deus dilectiónis et pacis corda vestra pacíficet et iter vestrum accéleret, ut in abscóndito faciéi suæ a conturbatióne hóminum ínterim vos abscóndat, donec ad illam plenitúdinem introdúxerit et transplantáverit, ubi sedébitis æternáliter in pulchritúdine pacis et tabernáculis fidúciæ et in réquie opuléntiæ.
RESPONSORIUM
Doctrínæ suæ rádiis illustrávit sedéntes in ténebris: * Et caritátis ardóre vinctos in mendicitáte et ferro redémit.
Edúxit pérditos de via iniquitátis, liberávit a poténte páuperem. * Et caritátis.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum insígnis in peccatóres misericórdiæ virtúte decorásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, a peccáti servitúte solúti, quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky