10 ianuarii 2026

Sabbatum, Tempus Nativitatis, Hebdomada 2
Hebdomada 2 Psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum

eóa promunt múnera,

stratíque votis ófferunt

tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia

virtútis ac regni tui,

Puer, cui trinam Pater

prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant

thesáurus et fragrans odor

turis Sabǽi, at mýrrheus

pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium

maior Bethlem, cui cóntigit

ducem salútis cǽlitus

incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus

isdémque signatóribus

testátor et sator iubet

adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia

dia et marína et térrea

a solis ortu ad éxitum

et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Psalmus 105 (106)
Bonitas Domini et populi infidelitas
Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt (1 Cor 10, 11).
I

Confitémini Dómino, quóniam bonus, *

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Quis loquétur poténtias Dómini, *

audítas fáciet omnes laudes eius?

Beáti, qui custódiunt iudícium *

et fáciunt iustítiam in omni témpore.

Meménto nostri, Dómine,
in beneplácito pópuli tui, *

vísita nos in salutári tuo,

ut videámus bona electórum tuórum, †

ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *

ut gloriémur cum hereditáte tua.

Peccávimus cum pátribus nostris, *

iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

Patres nostri in Ægýpto
non intellexérunt mirabília tua, †

non fuérunt mémores
multitúdinis misericordiárum tuárum *

et irritavérunt ascendéntes in mare,
mare Rubrum.

Et salvávit eos propter nomen suum, *

ut notam fáceret poténtiam suam.

Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *

et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.

Et salvávit eos de manu odiéntis *

et redémit eos de manu inimíci.

Et opéruit aqua tribulántes eos: *

unus ex eis non remánsit.

Et credidérunt verbis eius *

et cantavérunt laudem eius.

Cito oblíti sunt óperum eius *

et non sustinuérunt consílium eius;

et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *

et tentavérunt Deum in inaquóso.

Et dedit eis petitiónem ipsórum *

et misit saturitátem in ánimas eórum.

Et zeláti sunt Móysen in castris, *

Aaron sanctum Dómini.

Apérta est terra et deglutívit Dathan *

et opéruit super congregatiónem Abíram.

Et exársit ignis in synagóga eórum, *

flamma combússit peccatóres.

Ant. Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

II

Et fecérunt vítulum in Horeb *

et adoravérunt scúlptile;

et mutavérunt glóriam suam *

in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *

qui fecit magnália in Ægýpto,

mirabília in terra Cham, *

terribília in mari Rubro.

Et dixit quia dispérderet eos, *

nisi affuísset Móyses eléctus eius:

stetit in confractióne in conspéctu eius, *

ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos.

Et pro níhilo habuérunt
terram desiderábilem, *

non credidérunt verbo eius.

Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *

non exaudiérunt vocem Dómini.

Et elevávit manum suam super eos, *

ut prostérneret eos in desérto

et ut deíceret semen eórum in natiónibus *

et dispérgeret eos in regiónibus.

Et adhæsérunt Baálphegor *

et comedérunt sacrifícia mortuórum;

et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *

et irrúpit in eos ruína.

Et stetit Phínees et fecit iudícium, *

et cessávit quassátio,

et reputátum est ei in iustítiam, *

in generatiónem et generatiónem
usque in sempitérnum.

Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *

et vexátus est Móyses propter eos,

quia exacerbavérunt spíritum eius, *

et témere locútus est in lábiis suis.

Ant. Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

III

Non disperdidérunt gentes, *

quas dixit Dóminus illis.

Et commíxti sunt inter gentes *

et didicérunt ópera eórum.

Et serviérunt sculptílibus eórum, *

et factum est illis in scándalum.

Et immolavérunt fílios suos *

et fílias suas dæmóniis.

Et effudérunt sánguinem innocéntem, †

sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *

quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.

Et infécta est terra in sanguínibus, †

et contamináti sunt in opéribus suis *

et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.

Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *

et abominátus est hereditátem suam

et trádidit eos in manus géntium, *

et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.

Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *

et humiliáti sunt sub mánibus eórum.

Sæpe liberávit eos; †

ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *

et corruérunt in iniquitátibus suis.

Et vidit tribulatiónem eórum, *

cum audívit clamórem eórum.

Et memor fuit testaménti sui *

et pænítuit eum
secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.

Et dedit eos in miseratiónes *

in conspéctu ómnium,
qui captívos dúxerant eos.

Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *

et cóngrega nos de natiónibus,

ut confiteámur nómini sancto tuo *

et gloriémur in laude tua.

Benedíctus Dóminus Deus Israel †

a sǽculo et usque in sǽculum. *

Et dicet omnis pópulus: « Fiat, fiat ».

Ant. Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

Fílius Dei venit et dedit nobis sensum.

Ut cognoscámus verum Deum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

63, 19b – 64, 11

Imploratur visitatio divina

Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

A fácie tua montes deflúerent.

Sicut ignis succéndit sarménta,

aquam ebullíre facit ignis,

ut notum fácias nomen tuum inimícis tuis,

a fácie tua gentes turbéntur,

cum féceris mirabília,

quæ non sperabámus.

Descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt.

A sǽculo non audiérunt, neque aures percepérunt;

óculus non vidit Deum, absque te,

qui operarétur pro sperántibus in eum.

Occúrris lætánti, faciénti iustítiam

et his, qui in viis tuis recordántur tui.

Ecce tu irátus es, et peccávimus;

in ipsis a sǽculo nos salvábimur.

Et facti sumus ut immúndus omnes nos,

et quasi pannus inquinátus univérsæ iustítiæ nostræ;

et marcúimus quasi fólium univérsi,

et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos.

Non est qui ínvocet nomen tuum,

qui consúrgat et adhǽreat tibi,

quia abscondísti fáciem tuam a nobis

et dissolvísti nos in manu iniquitátis nostræ.

Et nunc, Dómine, pater noster es tu,

nos vero lutum; et fictor noster tu,

et ópera mánuum tuárum omnes nos.

Ne irascáris, Dómine, nimis

et ne ultra memíneris iniquitátis;

ecce, réspice: pópulus tuus omnes nos.

Urbes sanctitátis tuæ factæ sunt in desértum,

Sion desérta facta est,

Ierúsalem desoláta est.

Domus sanctitátis nostræ et glóriæ nostræ,

ubi laudavérunt te patres nostri,

facta est in exustiónem ignis,

et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas.

Numquid super his continébis te, Dómine,

tacébis et afflíges nos veheménter?

RESPONSORIUM

Cf. Is 56, 1; Mic 4, 9; Is 43, 3

Ierúsalem, cito véniet salus tua: quare mæróre consúmeris? numquid consiliárius non est tibi, quia innovávit te dolor? * Salvábo te, et liberábo te, noli timére.

Ego enim sum Dóminus Deus tuus, Sanctus Israel, Redémptor tuus. * Salvábo te.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Ioánnis Evangélium

(Lib. 5, cap. 2: PG 73, 751-754)

Effusio Spiritus Sancti in omnem carnem

Cum univérsi Opifex ómnia in Christo instauráre pulchérrimo sane órdine statuísset, et hóminis natúram in antíquum statum dénuo restitúere, pollicétur una cum céteris bonis lárgiter redditúrum se ipsi quoque Spíritum Sanctum, cum áliter in pacátam et stábilem bonórum possessiónem redintegrári non posset.

Defínit ítaque tempus descensúri in nos Sancti Spíritus, advéntus scílicet Christi, promittítque dicens: In diébus illis, Servatóris vidélicet, effúndam de Spíritu meo in omnem carnem.

Ubi vero tempus tantæ munificéntiæ et libertátis prodúxit in médium cum carne in terris Unigénitum, hoc est hóminem ex mulíere natum, iuxta divínam Scriptúram, rursus dedit Spíritum Deus ac Pater, primúsque Christus tamquam primítiæ renovátæ natúræ eum excépit. Testátus est hoc Ioánnes Baptísta dicens: Vidi descendéntem Spíritum de cælo, et mansit super eum.

Christus vero dícitur Spíritum accepísse, quátenus homo factus est, et quátenus hómini conveniébat accípere; et quemádmodum, licet Fílius exsístat Dei ac Patris, et ex eius substántia génitus, étiam ante incarnatiónem, imo pótius ante ómnia quoque sǽcula, non gravátur tamen audíre Deum ac Patrem se compellántem, postquam factus homo est: Fílius meus es tu: ego hódie génui te.

Eum enim, qui ante sǽcula Deus erat ex ipso génitus, hódie génitum esse dicit, ut nos in eo suscíperet in filiórum adoptiónem; tota quippe natúra in Christo reperítur, in quantum homo est: sic et Pater, cum próprium Spíritum hábeat, eum rursus dícitur dare Fílio, ut nos in eo Spíritum lucrémur. Hanc ígitur ob causam Abrahæ semen apprehéndit, sícuti scriptum est, et assimilátus est per ómnia frátribus.

Accipit ergo Unigénitus Spíritum Sanctum non sibi ipsi; est enim eius, et in eo et per eum datur, sícuti iam ántea díximus: sed quóniam homo factus totam habébat in se natúram, ut eam omnem instauráret atque in íntegrum restitúeret. Porro vidére licet, si recta ratiocinatióne ut et Scriptúræ testimóniis uti velímus, Christum non sibi ipse accepísse Spíritum, sed nobis pótius in seípso: ómnia quippe étiam per eum in nos bona derivántur.

RESPONSORIUM

Ez 37, 27-28; Hebr 8, 8

Ego ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus; * Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum.

Consummábo super domum Israel, et super domum Iuda, testaméntum novum. * Et scient.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui per Fílium tuum æternitátis tuæ lumen cunctis géntibus suscitásti, da plebi tuæ fulgórem plenum sui Redemptóris agnóscere, ut ad perpétuam claritátem per eius increménta pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky