13 ianuarii 2026

S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris
memoria ad libitum

Pictavii natus est initio sæculi IV; circa annum 350 episcopus suæ civitatis electus, contra Arianos strenue pugnavit et a Constantio imperatore exsilio mulctatus est. Opera edidit sapientia et doctrina referta ad fidem catholicam firmandam et sacram Scripturam interpretandam. Mortuus est anno 367.
Communia pastorum: pro episcopo (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Consors patérni lúminis,

lux ipse lucis et dies,

noctem canéndo rúmpimus:

assíste postulántibus.

Aufer tenébras méntium,

fuga catérvas dǽmonum,

expélle somnoléntiam

ne pigritántes óbruat.

Sic, Christe, nobis ómnibus

indúlgeas credéntibus,

ut prosit exorántibus

quod præcinéntes psállimus.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

O sacrosáncta Trínitas,

quæ cuncta condens órdinas,

diem labóri députans

noctem quiéti dédicas,

Te mane, simul véspere,

te nocte ac die cánimus;

in tua nos tu glória

per cuncta serva témpora.

Nos ádsumus te cérnui

en adorántes fámuli;

vota precésque súpplicum

hymnis adiúnge cǽlitum.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9 B (10)
Gratiarum actio
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei (Lc 6, 20).
I

Ut quid, Dómine, stas a longe, *

abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?

Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *

comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.

Quóniam gloriátur peccátor
in desidériis ánimæ suæ, *

et avárus sibi benedícit.

Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *

« Non requíret, non est Deus ».

Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *

prosperántur viæ illíus in omni témpore.

Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *

omnes inimícos suos aspernátur.

Dixit enim in corde suo: « Non movébor, *

in generatiónem et generatiónem ero sine malo ».

Cuius maledictióne os plenum est
et frauduléntia et dolo, *

sub lingua eius labor et nequítia.

Sedet in insídiis ad vicos, *

in occúltis intérficit innocéntem.

Oculi eius in páuperem respíciunt; *

insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.

Insidiátur, ut rápiat páuperem; *

rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.

Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *

in fortitúdine brachiórum eius.

Dixit enim in corde suo: « Oblítus est Deus, *

avértit fáciem suam, non vidébit in finem ».

Ant. Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *

ne obliviscáris páuperum.

Propter quid spernit ímpius Deum? *

Dixit enim in corde suo: « Non requíres ».

Vidísti: †

tu labórem et dolórem consíderas, *

ut tradas eos in manus tuas.

Tibi derelíctus est pauper, *

órphano tu factus es adiútor.

Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *

quæres peccátum illíus et non invénies.

Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *

periérunt gentes de terra illíus.

Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *

confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam

iudicáre pupíllo et húmili, *

ut non appónat ultra indúcere timórem homo
de terra.

Ant. Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere (S. Augustinus).

Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *

quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *

in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt.

Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *

et linguam magníloquam.

Qui dixérunt: « Lingua nostra magnificábimur, †

lábia nostra a nobis sunt; *

quis noster dóminus est? ».

« Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †

nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *

ponam in salutári illum, quem despíciunt ».

Elóquia Dómini elóquia casta, *

argéntum igne examinátum, separátum a terra,
purgátum séptuplum.

Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *

a generatióne hac in ætérnum.

In circúitu ímpii ámbulant, *

cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Ant. Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Díriget Dóminus mansuétos in iudício.

Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

11, 12-30

Fiducia in Deum solum

Est homo márcidus egens susceptióne,

plus defíciens virtúte et abúndans paupertáte;

et óculus Dei respéxit illum in bono,

et eréxit eum ab humilitáte ipsíus

et exaltávit caput eius:

et miráti sunt in illo multi.

Bona et mala, vita et mors,

paupértas et honéstas a Deo sunt.

Sapiéntia et disciplína et sciéntia legis

apud Dóminum;

diléctio et viæ bonórum apud ipsum.

Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt;

qui autem exsúltant in malis, consenéscunt in malo.

Dátio Dei pérmanet iustis,

et beneplácitum illíus succéssus habébit in ætérnum.

Est qui locupletátur parce agéndo,

et hæc est pars mercédis illíus

in eo quod dicit: « Invéni réquiem mihi,

et nunc manducábo de bonis meis solus »;

et nescit quod tempus prætériet,

et mors appropínquet,

et relínquet ómnia áliis et moriétur.

Sta in mandáto tuo et in illo conversáre

et in ópere mandatórum tuórum veterásce.

Ne miréris in opéribus peccatórum;

confíde autem in Deo et mane in labóre tuo.

Fácile est enim in óculis Dei

súbito honestáre páuperem.

Benedíctio Dei in mercéde iusti contínuo,

et in hora velóci succéssus illíus fructíficat.

Ne dicas: « Quid est mihi opus?

Et quæ erunt mihi ex hoc bona? ».

Ne dicas: « Suffíciens mihi sum

et quid ex hoc nunc pessimábor? ».

In die bonórum ne ímmemor sis malórum

et in die malórum ne ímmemor sis bonórum,

quóniam fácile est coram Deo in die óbitus

retribúere unicuíque secúndum vias suas.

Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ,

et in fine hóminis denudátio óperum illíus.

Ante mortem ne laudes hóminem quemquam,

quóniam in extrémis suis agnóscitur vir.

RESPONSORIUM

Sir 11, 19. 20; cf. Lc 12, 17. 18

In eo quod dicit lócuples: Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus. * Nescit quod mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.

Cógitat dives intra se: Déstruam hórrea mea et maióra ædificábo, et illuc congregábo bona mea. * Nescit.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte

(Lib. 1, 37-38: PL 10, 48-49)

prædicando te, tibi serviam

Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.

Neque enim ullum áliud maius prǽmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat, teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sǽculo, aut negánti hærético demónstret.

Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.

Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.

Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur; sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.

Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.

Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum, neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.

Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos, ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 2b-3a. 6c. 15

Omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est. * Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.

Quisque conféssus fúerit: « Iesus est Fílius Dei », Deus in ipso manet, et ipse in Deo. * Ex hoc.

ORATIO

Orémus.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky