Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Agnes beátæ vírginis
natális est, quo spíritum
cælo refúdit débitum,
pio sacráta sánguine.
Matúra martýrio fuit
matúra nondum núptiis;
prodíre quis nuptum putet,
sic læta vultu dúcitur.
Aras nefándi núminis
adolére tædis cógitur;
respóndet: « Haud tales faces
sumpsére Christi vírgines.
Hic ignis extínguit fidem,
hæc flamma lumen éripit;
hic, hic feríte, ut prófluo
cruóre restínguam focos ».
Percússa quam pompam tulit!
Nam veste se totam tegens,
terram genu flexo petit
lapsu verecúndo cadens.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Christi virgo nec terróre concútitur nec blandiméntis sedúcitur.
Diléxi, quóniam exáudit Dóminus *
vocem deprecatiónis meæ.
Quia inclinávit aurem suam mihi, *
cum in diébus meis invocábam.
Circumdedérunt me funes mortis, *
et angústiæ inférni invenérunt me.
Tribulatiónem et dolórem invéni †
et nomen Dómini invocábam: *
« O Dómine, líbera ánimam meam ».
Miséricors Dóminus et iustus, *
et Deus noster miserétur.
Custódiens párvulos Dóminus; *
humiliátus sum, et salvum me fáciet.
Convértere, ánima mea, in réquiem tuam, *
quia Dóminus benefécit tibi;
quia erípuit ánimam meam de morte, †
óculos meos a lácrimis, *
pedes meos a lapsu.
Ambulábo coram Dómino *
in regióne vivórum.
Ant. Christi virgo nec terróre concútitur nec blandiméntis sedúcitur.
Ant. 2 Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.
Crédidi, étiam cum locútus sum: *
« Ego humiliátus sum nimis ».
Ego dixi in trepidatióne mea: *
« Omnis homo mendax ».
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Ant. Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.
Ant. 3 Benedíco te, Pater Dómini mei Iesu Christi, quia per Fílium tuum victóriam dedísti ancíllæ tuæ.
Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
Dignus es, Dómine et Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem,
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam
erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábunt super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem
et glóriam et benedictiónem.
Ant. Benedíco te, Pater Dómini mei Iesu Christi, quia per Fílium tuum victóriam dedísti ancíllæ tuæ.
LECTIO BREVIS
1 Petr 4, 13-14
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.
RESPONSORIUM BREVE
Elégit eam Deus * Et præelégit eam. Elégit.
In tabernáculo suo habitáre facit eam. * Et præelégit eam. Glória Patri. Elégit.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Beáta Agnes expánsis mánibus orábat: Te, Pater sancte, déprecor; ecce vénio ad te, quem amávi, quem quæsívi, quem semper optávi.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Ad Magnificat, ant. Beáta Agnes expánsis mánibus orábat: Te, Pater sancte, déprecor; ecce vénio ad te, quem amávi, quem quæsívi, quem semper optávi.
PRECES
Iubilémus Deo nostro, fratres caríssimi, qui máxime in benefíciis pópulo suo elargiéndis congáudet, et cum ánimi fervóre precémur:
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
Ætérne Deus, cui mille anni sunt tamquam dies hestérna, quæ prætériit,
esse vitam quasi florem mane germinántem, véspere autem arescéntem nos memoráre concéde.
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
Manna tuum pópulo largíre, ne esúriat,
et aquam vivam, ne sítiat in ætérnum.
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
Fac ut fidéles tui quæ sursum sunt quærant et sápiant,
étiam témpora óperis et ótii in tuam glóriam vertant.
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
Aerem nobis, Dómine, largíre propítium,
quo uberióres percipiámus fructus terræ.
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
(Vel:
Ab ómnibus noxis líbera nos, Dómine,
et copiósam benedictiónem super domus nostras effúnde.)
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
Visiónem vultus tui largíre defúnctis,
et eius contemplatióne nos redde beátos.
Grátiam et pacem multíplica, Dómine.
Pater noster.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky