3 februarii 2026

S. Ansgarii, episcopi
memoria ad libitum

Natus est in Gallia initio sæculi IX et in monasterio Corbeiensi educatus. Anno 826 Daniam petiit ad fidem prædicandam, sed parvo cum fructu; tamen meliorem sortem habuit in Suecia. Episcopus Hamburgi electus et a Gregorio IV confirmatus, legatus deputatus est pro Dania et Suecia. Multas sustinuit difficultates in opere evangelizationis, sed forti animo eas superavit. Mortuus est anno 865.
Communia pastorum: pro episcopo (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,

semper in psalmis meditémur atque

víribus totis Dómino canámus

dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,

cum suis sanctis mereámur aulam

íngredi cæli, simul et beátam

dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta

Patris ac Nati, paritérque Sancti

Spíritus, cuius résonat per omnem

glória mundum. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,

Deus, inclína pietáte sola;

súpplicum vota súscipe, precámur

fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto

vultu seréno, lámpadas illústra

ólei nostri, ténebras depélle

péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,

áblue sordes, víncula disrúmpe,

parce peccátis, réleva iacéntes

déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,

sit tibi semper, Genitóris Nate,

cum quo per cuncta Spíritus æquális

sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4).
I

Dómine, exáudi oratiónem meam, *

et clamor meus ad te véniat.

Non abscóndas fáciem tuam a me; †

in quacúmque die tríbulor, *

inclína ad me aurem tuam.

In quacúmque die invocávero te, *

velóciter exáudi me.

Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *

et ossa mea sicut crémium aruérunt.

Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *

étenim oblítus sum comédere panem meum.

A voce gémitus mei *

adhǽsit os meum carni meæ.

Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *

factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

Vigilávi *

et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *

exardescéntes in me per me iurábant.

Quia cínerem tamquam panem manducábam *

et potum meum cum fletu miscébam,

a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *

quia élevans allisísti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt, *

et ego sicut fenum árui.

Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *

et memoriále tuum
in generatiónem et generatiónem.

Tu exsúrgens miseréberis Sion, †

quia tempus miseréndi eius, *

quia venit tempus,

quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *

et púlveris eius miseréntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *

et omnes reges terræ glóriam tuam,

quia ædificávit Dóminus Sion *

et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum *

et non sprevit precem eórum.

Scribántur hæc pro generatióne áltera, *

et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *

Dóminus de cælo in terram aspéxit,

ut audíret gémitus compeditórum, *

ut sólveret fílios mortis;

ut annúntient in Sion nomen Dómini *

et laudem eius in Ierúsalem,

cum congregáti fúerint pópuli in unum *

et regna, ut sérviant Dómino.

Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

Humiliávit in via virtútem meam, *

abbreviávit dies meos.

Dicam: « Deus meus, †

ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *

in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

Inítio terram fundásti; *

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †

et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *

et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.

Tu autem idem ipse es, *

et anni tui non defícient.

Fílii servórum tuórum habitábunt, *

et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ».

Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.

Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Thessalonicénses

4, 1-18

Vita sancta et spes resurrectionis

Fratres, rogámus vos et obsecrámus in Dómino Iesu, ut — quemádmodum accepístis a nobis quómodo vos opórteat ambuláre et placére Deo, sicut et ambulátis — ut abundétis magis. Scitis enim, quæ præcépta dedérimus vobis per Dóminum Iesum. Hæc est enim volúntas Dei, sanctificátio vestra, ut abstineátis a fornicatióne, ut sciat unusquísque vestrum suum vas possidére in sanctificatióne et honóre, non in passióne desidérii, sicut et gentes, quæ ignórant Deum, ut ne quis supergrediátur neque circumvéniat in negótio fratrem suum, quóniam vindex est Dóminus de his ómnibus, sicut et prædíximus vobis et testificáti sumus. Non enim vocávit nos Deus in immundítia sed in sanctificatióne. Itaque, qui spernit, non hóminem spernit sed Deum, qui étiam dat Spíritum suum Sanctum in vos.

De caritáte autem fraternitátis non necésse habétis, ut vobis scribam, ipsi enim vos a Deo edócti estis, ut diligátis ínvicem; étenim fácitis illud in omnes fratres in univérsa Macedónia. Rogámus autem vos, fratres, ut abundétis magis et óperam detis, ut quiéti sitis, et ut vestrum negótium agátis, et operémini mánibus vestris, sicut præcípimus vobis, ut honéste ambulétis ad eos, qui foris sunt, et nullíus áliquid desiderétis.

Nólumus autem vos ignoráre, fratres, de dormiéntibus, ut non contristémini sicut et céteri, qui spem non habent. Si enim crédimus quod Iesus mórtuus est et resurréxit, ita et Deus eos, qui dormiérunt, per Iesum addúcet cum eo. Hoc enim vobis dícimus in verbo Dómini, quia nos, qui vívimus, qui relínquimur in advéntum Dómini, non præveniémus eos, qui dormiérunt; quóniam ipse Dóminus in iussu, in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de cælo, et mórtui, qui in Christo sunt, resúrgent primi; deínde nos, qui vívimus, qui relínquimur simul rapiémur cum illis in núbibus óbviam Dómino in áera, et sic semper cum Dómino érimus. Itaque consolámini ínvicem in verbis istis.

RESPONSORIUM

1 Th 4, 16a; Mc 13, 27b; cf. Mt 24, 31a

Ipse Dóminus in iussu, in voce archángeli et in tuba Dei descéndet de cælo; * Et congregábit eléctos suos a quáttuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.

Cum vénerit Fílius hóminis, mittet ángelos suos cum tuba magna. * Et congregábit.

LECTIO ALTERA

E Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ

(Nn. 23-24)

Cum fiducia notum facere oportet mysterium Christi

Quamvis cuílibet discípulo Christi onus fídei disseminándæ pro parte sua incúmbat, Christus Dóminus semper e número discipulórum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos géntibus prædicáre.

Quare per Spíritum Sanctum, qui charísmata prout vult ad utilitátem dívidit, vocatiónem missionáriam in córdibus singulórum inspírat, simúlque in Ecclésia súscitat institúta, quæ munus evangelizatiónis ad totam Ecclésiam pértinens tamquam próprium offícium suscípiant.

Speciáli enim vocatióne signántur, qui cóngrua naturáli índole prǽditi, dótibus et ingénio idónei, paráti sunt ad opus missionále suscipiéndum, sive autóchtones sive éxteri: sacerdótes, religiósi, láici. A legítima auctoritáte missi, fide et obœdiéntia ad eos, qui longe sunt a Christo, éxeunt, segregáti in opus ad quod assúmpti sunt tamquam minístri Evangélii, ut fiat oblátio géntium accépta et sanctificáta in Spíritu Sancto.

At vero Deo vocánti homo respondére debet tali modo, ut carni et sánguini non acquiéscens totum sese devínciat óperi Evangélii. Hoc autem respónsum dari nequit nisi Spíritu Sancto incitánte et roboránte.

Missus enim intrat in vitam et missiónem eius, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens. Ideo parátus esse debet ad vitam stare vocatióni suæ, renuntiáre sibi et ómnibus quæ hucúsque sua hábuit, et ómnibus ómnia sese fácere.

Annúntians Evangélium in géntibus, cum fidúcia notum fáciat mystérium Christi, pro quo legatióne fúngitur, ita ut in ipso áudeat, prout opórtet, loqui, scándalum crucis non erubéscens.

Vestígia premens Magístri sui, mitis et húmilis corde, maniféstet iugum eius suáve esse et onus leve.

Vita revéra evangélica, in multa patiéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in caritáte non ficta testimónium reddat Dómino suo, si necésse est, usque ad sánguinis effusiónem.

Virtútem et fortitúdinem a Deo impetrábit, ut cognóscat in multo experiménto tribulatiónis et altíssimæ paupertátis abundántiam esse gáudii.

RESPONSORIUM

1 Cor 9, 16. 22b

Si evangelizávero, non est mihi glória; necéssitas enim mihi incúmbit. * Væ mihi, si non evangelizávero.

Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos. * Væ mihi.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde, ut in tuæ veritátis luce iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky