Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:
Rerum creátor óptime
rectórque noster, réspice;
nos a quiéte nóxia
mersos sopóre líbera.
Te, sancte Christe, póscimus;
ignósce tu crimínibus,
ad confiténdum súrgimus
morásque noctis rúmpimus.
Mentes manúsque tóllimus,
Prophéta sicut nóctibus
nobis geréndum prǽcipit
Paulúsque gestis cénsuit.
Vides malum quod géssimus;
occúlta nostra pándimus,
preces geméntes fúndimus;
dimítte quod peccávimus.
Sit, Christe, rex piíssime
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:
Scientiárum Dómino,
sit tibi iubilátio,
qui nostra vides íntima
tuáque foves grátia.
Qui bonum, pastor óptime,
dum servas, quæris pérditum,
in páscuis ubérrimis
nos iunge piis grégibus,
Ne terror iræ iúdicis
nos hædis iungat réprobis,
sed simus temet iúdice
oves ætérnæ páscuæ.
Tibi, Redémptor, glória,
honor, virtus, victória,
regnánti super ómnia
per sæculórum sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum
et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
protéctor meus et cornu salútis meæ
et suscéptor meus.
Laudábilem invocábo Dóminum, *
et ab inimícis meis salvus ero.
Circumdedérunt me fluctus mortis, *
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
funes inférni circumdedérunt me, *
præoccupavérunt me láquei mortis.
In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam, *
et clamor meus in conspéctu eius
introívit in aures eius.
Ant. Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Commóta est et contrémuit terra; †
fundaménta móntium concússa sunt
et commóta sunt, *
quóniam irátus est.
Ascéndit fumus de náribus eius, †
et ignis de ore eius dévorans; *
carbónes succénsi processérunt ab eo.
Inclinávit cælos et descéndit, *
et calígo sub pédibus eius.
Et ascéndit super cherub et volávit, *
ferebátur super pennas ventórum.
Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
in circúitu eius tabernáculum eius, *
tenebrósa aqua, nubes áeris.
Præ fulgóre in conspéctu eius
nubes transiérunt, *
grando et carbónes ignis.
Et intónuit de cælo Dóminus, †
et Altíssimus dedit vocem suam: *
grando et carbónes ignis.
Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
fúlgura iecit et conturbávit eos.
Et apparuérunt fontes aquárum, *
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine, *
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
Misit de summo et accépit me *
et assúmpsit me de aquis multis;
erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
et ab his, qui odérunt me, *
quóniam confortáti sunt super me.
Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
et edúxit me in latitúdinem, *
salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Ant. Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
Et retríbuet mihi Dóminus
secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum
reddet mihi,
quia custodívi vias Dómini, *
nec ímpie recéssi a Deo meo.
Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
et iustítias eius non réppuli a me;
et fui immaculátus cum eo *
et observávi me ab iniquitáte.
Et retríbuit mihi Dóminus
secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum
in conspéctu oculórum eius.
Cum sancto sanctus eris *
et cum viro innocénte ínnocens eris
et cum elécto eléctus eris *
et cum pervérso cállidus eris.
Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
et óculos superbórum humiliábis.
Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
Deus meus illúminat ténebras meas.
Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
et in Deo meo transíliam murum.
Ant. Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
Quæ procedébant de ore ipsíus.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Gálatas
3, 15 – 4, 7
De munere legis
Fratres, secúndum hóminem dico, tamen hóminis confirmátum testaméntum nemo írritum facit aut superórdinat. Abrahæ autem dictæ sunt promissiónes et sémini eius. Non dicit: Et semínibus quasi in multis, sed quasi in uno: Et sémini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico: Testaméntum confirmátum a Deo, quæ post quadringéntos et trigínta annos facta est lex, non írritum facit, ad evacuándam promissiónem. Nam si ex lege heréditas, iam non ex promissióne; Abrahæ autem per promissiónem donávit Deus.
Quid ígitur lex? Propter transgressiónes appósita est, donec veníret semen, cui promíssum est, ordináta per ángelos in manu mediatóris. Mediátor autem uníus non est, Deus autem unus est. Lex ergo advérsus promíssa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificáre, vere ex lege esset iustítia. Sed conclúsit Scriptúra ómnia sub peccáto, ut promíssio ex fide Iesu Christi darétur credéntibus.
Prius autem quam veníret fides, sub lege custodiebámur conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. Itaque lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; at ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo. Omnes enim fílii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicúmque enim in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus et fémina: omnes enim vos unus estis in Christo Iesu. Si autem vos Christi, ergo Abrahæ semen estis, secúndum promissiónem herédes.
Dico autem: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium, sed sub tutóribus est et actóribus usque ad præfinítum tempus a patre. Ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes; at ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra clamántem: Abba, Pater!. Itaque iam non es servus sed fílius; quod si fílius, et heres per Deum.
RESPONSORIUM
Gal 3, 27. 28; cf. Eph 4, 24
Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudǽus neque Græcus, * Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis * Omnes.
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sanctæ Maríæ Bernárdæ Soubirous vírginis
(Ep. ad P. Gondrad, a. 1861: cf. A. Ravier, Les écrits de sainte Bernadette, Paris 1961, pp. 53-59)
Domina mihi locuta est
Quadam die, cum me contulíssem ad ripam flúminis Gavi ut ligna collígerem cum duábus puéllis, rumórem quendam audívi. Me verti ad pratum, sed árbores vidi mínime agitári. Unde caput levávi et antrum aspéxi. Dóminam autem vidi véstibus albis indútam: cándido enim hábitu erat amícta zonáque cærúlea cincta, et gilvam super utróque pede rosam habébat, quæ eiúsdem colóris erat ac coróna eius rosárii.
Quæ cum vidi, óculos perfrícui, putans me falli; manus autem in vestis sinu insérui, ubi meam invéni corónam rosárii. Vólui étiam frontem cruce signáre, sed manum illuc attóllere non válui, quæ décidit. Cum vero Dómina illa signum fecísset crucis, ego quoque, treménte licet manu, conáta sum, et tandem pótui. Simul rosárium recitáre cœpi, ipsa quoque Dómina corónæ rosárii sui volvénte gránula nec tamen lábia movénte. Cum rosário finem dedi, vísio statim evánuit.
Quæsívi ígitur a duábus puéllis num quidquam conspexíssent: quod illæ negárunt; quin étiam interrogavérunt quid habérem sibi revelándum. Quas certióres feci vidísse me Dóminam albis vestiméntis indútam, nescíre autem quæ esset; sed ut hoc tacérent admónui. Hortátæ sunt me dein et illæ, ne illuc redírem; quod ego recusávi. Revérsa sum ígitur die domínico, cum intérius me ciéri sentírem…
Dómina illa nónnisi tértium mihi locúta est, atque rogávit num ire ad se per dies quíndecim vellem. Quod me velle respóndi. Adiécit autem illa debére a me presbýteros admonéri ut sacéllum ibídem ædificándum curárent; deínde iussit ut e fonte bíberem. Cum nullum conspícerem fontem, ibam ad flúvium Gavum; at ipsa significávit non de illo se loqui, et dígito fontem monstrávit. Cumque ad hunc adiíssem, non invéni nisi parum lutuléntæ aquæ. Admóta manu, nihil cápere pótui; unde scálpere cœpi, ac tandem paulum aquæ hauríre valens, ter proiéci, quarta autem vice bíbere pótui. Vísio dein dilápsa est et ego recéssi.
Per dies vero quíndecim illuc rédii, atque Dómina síngulis diébus, præter quandam fériam secúndam et fériam sextam, mihi appáruit, idéntidem mandans debére me presbýteros monére de sacéllo ibídem erigéndo, et fontem ad me lavándam pétere, et pro peccatórum conversióne deprecári. Plúries quidem eam interrogávi quæ esset, at illa léniter arridébat; demum suspénsa tenens brácchia oculósque in cælum élevans, dixit mihi se esse Immaculátam Conceptiónem.
Intra quíndecim dies illos tria quoque mihi secréta patefécit, quæ omníno ne cuíquam pánderem interdíxit; quod fidéliter hucúsque servávi.
RESPONSORIUM
Lc 1, 46b. 49. 48b
Magníficat ánima mea Dóminum, * Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. * Quia.
ORATIO
Orémus.
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky