23 aprilis 2026

S. Georgii, martyris
memoria ad libitum

Sæculo IV iam veneratione affectus est Diospoli, in Palæstina, ubi et Ecclesia in eius honorem exstructa erat. Eius cultus per orientem et occidentem iam ab antiquitate diffusus est.
Communia unius martyris – pro viro (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,

sancto serénus lúmine,

quo díluit sanguis sacer

probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis

cæcósque visu illúminat;

quem non gravi solvit metu

latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,

pœnam vidéntes córporis

Christóque adhæréntem reum

vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,

ut ábluat mundi luem,

peccáta tollat ómnium

carnis vitia mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,

ut culpa quærat grátiam,

metúmque solvat cáritas

reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Lætáre, cælum, désuper,

appláude, tellus ac mare:

Christus resúrgens post crucem

vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,

dies salútis cérnitur,

quo mundus Agni sánguine

refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis pássio,

est críminis remíssio;

illǽsa virtus pérmanet,

victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei

hic, ut fidéles créderent

se posse post resúrgere,

vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum

causa bonórum tálium

colámus omnes strénue

tanto repléti múnere.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David
Erexit cornu salutis nobis in domo David (Lc 1, 69).

IV

Tu vero reppulísti et reiecísti, *

irátus es contra christum tuum;

evertísti testaméntum servi tui, *

profanásti in terram diadéma eius.

Destruxísti omnes muros eius, *

posuísti munitiónes eius in ruínas.

Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *

factus est oppróbrium vicínis suis.

Exaltásti déxteram depriméntium eum, *

lætificásti omnes inimícos eius.

Avertísti áciem gládii eius *

et non es auxiliátus ei in bello.

Finem posuísti splendóri eius *

et sedem eius in terram collisísti.

Minorásti dies iuventútis eius, *

perfudísti eum confusióne.

Ant. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína, allelúia.

V

Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *

exardéscet sicut ignis ira tua?

Memoráre, quam brevis mea substántia. *

Ad quam vanitátem creásti
omnes fílios hóminum?

Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *

éruet ánimam suam de manu ínferi?

Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *

sicut iurásti David in veritáte tua?

Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *

quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *

quo exprobravérunt vestígia christi tui.

Benedíctus Dóminus in ætérnum. *

Fiat, fiat.

Ant. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína, allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus, allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).

Dómine, refúgium factus es nobis *

a generatióne in generatiónem.

Priúsquam montes nasceréntur †

aut gignerétur terra et orbis, *

a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.

Redúcis hóminem in púlverem; *

et dixísti: « Revertímini, fílii hóminum ».

Quóniam mille anni ante óculos tuos
tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *

et custódia in nocte.

Auferes eos, sómnium erunt: *

mane sicut herba succréscens,

mane floret et crescit, *

véspere décidit et aréscit.

Quia defécimus in ira tua *

et in furóre tuo turbáti sumus.

Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *

occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.

Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *

consúmpsimus ut suspírium annos nostros.

Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *

aut in valéntibus octogínta anni,

et maior pars eórum labor et dolor, *

quóniam cito tránseunt, et avolámus.

Quis novit potestátem iræ tuæ *

et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?

Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *

ut inducámus cor ad sapiéntiam.

Convértere, Dómine, úsquequo? *

Et deprecábilis esto super servos tuos.

Reple nos mane misericórdia tua, *

et exsultábimus et delectábimur
ómnibus diébus nostris.

Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *

pro annis, quibus vídimus mala.

Appáreat servis tuis opus tuum *

et decor tuus fíliis eórum.

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †

et ópera mánuum nostrárum
confírma super nos *

et opus mánuum nostrárum confírma.

Ant. Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus, allelúia.

Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.

Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 13-21

Plaga belli

Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: « Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten ». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.

Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.

RESPONSORIUM

Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14

Omnes ubíque pæniténtiam agant, * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Damiáni epíscopi

(Sermo 3, De sancto Georgio: PL 144, 567-571)

Vexillo crucis inexpugnabiliter præmunitus

Hodiérna festívitas, dilectíssimi, paschális glóriæ lætítiam géminat, et, velut pretiósa gemma, aurum, cui imprímitur, decóre próprii splendóris illústrat.

Plane de milítia translátus est in milítiam, quia terréni tribunátus, quo fungebátur, offícium, christiánæ milítiæ professióne mutávit, et, ut revéra strénuus miles, prius ómnia sua paupéribus tríbuens, sárcinam terrénæ facultátis abiécit, sicque liber et expedítus, ac fídei loríca præcínctus, in ipsam densi certáminis áciem férvidus se Christi bellátor immérsit.

Quibus nimírum verbis líquido perdocémur quia pro defensióne fídei, dimicáre fórtiter et idónee néqueunt, qui adhuc nudári terrénis ópibus pertiméscunt.

Beátus vero Geórgius, Sancti Spíritus igne succénsus et vexíllo crucis inexpugnabíliter præmunítus, sic cum iníquo rege congréssus est, ut et iniquórum ómnium príncipem in satéllite vínceret, et ad agéndum fórtiter Christi mílitum ánimos incitáret.

Aderat plane suprémus et invisíbilis árbiter, qui, ad suæ dispensatiónis arbítrium, et hinc manus impiórum sævíre permítteret. Qui, et si mártyris sui membra carníficum mánibus trádidit, ánimam tamen, inexpugnábili fídei arce subníxam, indefésso protectiónis suæ munímine custodívit.

Hunc cæléstis milítiæ bellatórem, fratres caríssimi, non tantum admirémur, sed étiam imitémur; in illud cæléstis glóriæ prǽmium iam spíritus erigátur, ut, dum in eius contemplatióne cor fígimus, non moveámur, utrum mundus lenocinátor arrídeat, an certe minax adversitátibus fremat.

Mundémus ítaque nos, iuxta Pauli præcéptum, ab omni inquinaménto carnis et spíritus, ut in illud beatitúdinis templum, cui nunc áciem mentis inténdimus, quandóque étiam íngredi mereámur.

Quisquis enim in tabernáculo Christi, quod est Ecclésia, semetípsum Deo sacrificáre conténdit, necésse est, ut, postquam lavácro sacri fontis ablúitur, divérsis étiam virtútum véstibus induátur, sicut scriptum est: Sacerdótes tui induántur iustítiam; quátenus, qui in Christo per baptísmum novus homo renáscitur, non iam mortalitátis índices véstiat, sed, depósito vétere hómine, novum índuat, et in eo, per mundæ conversatiónis stúdium innovátus, vivat.

Sic nimírum, et véteris peccáti squalóre purgáti et novæ conversatiónis nitóre perspícui, digne celebrámus paschále mystérium, et beatórum mártyrum veráciter imitámur exémplum.

RESPONSORIUM

Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.

Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus.

ORATIO

Orémus.

Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut sanctus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis nostræ promptus adiútor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky