28 aprilis 2026

S. Petri Chanel, presbyteri et martyris
memoria ad libitum

Natus est in oppido Cuet, in Gallia, anno 1803; inter clericos adscriptus, munus pastorale per paucos annos exercuit. Societatem Mariæ ingressus, ad evangelizandam Oceaniam profectus est. Multis difficultatibus præpeditus, nonnullos tamen ad fidem convertit, quare a sicariis in odium fidei occisus est in insula Futuna anno 1841.
Communia unius martyris – pro viro (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,

sancto serénus lúmine,

quo díluit sanguis sacer

probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis

cæcósque visu illúminat;

quem non gravi solvit metu

latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,

pœnam vidéntes córporis

Christóque adhæréntem reum

vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,

ut ábluat mundi luem,

peccáta tollat ómnium

carnis vitia mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,

ut culpa quærat grátiam,

metúmque solvat cáritas

reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Lætáre, cælum, désuper,

appláude, tellus ac mare:

Christus resúrgens post crucem

vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,

dies salútis cérnitur,

quo mundus Agni sánguine

refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis pássio,

est críminis remíssio;

illǽsa virtus pérmanet,

victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei

hic, ut fidéles créderent

se posse post resúrgere,

vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum

causa bonórum tálium

colámus omnes strénue

tanto repléti múnere.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4).
I

Dómine, exáudi oratiónem meam, *

et clamor meus ad te véniat.

Non abscóndas fáciem tuam a me; †

in quacúmque die tríbulor, *

inclína ad me aurem tuam.

In quacúmque die invocávero te, *

velóciter exáudi me.

Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *

et ossa mea sicut crémium aruérunt.

Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *

étenim oblítus sum comédere panem meum.

A voce gémitus mei *

adhǽsit os meum carni meæ.

Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *

factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

Vigilávi *

et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *

exardescéntes in me per me iurábant.

Quia cínerem tamquam panem manducábam *

et potum meum cum fletu miscébam,

a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *

quia élevans allisísti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt, *

et ego sicut fenum árui.

Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *

et memoriále tuum
in generatiónem et generatiónem.

Tu exsúrgens miseréberis Sion, †

quia tempus miseréndi eius, *

quia venit tempus,

quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *

et púlveris eius miseréntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *

et omnes reges terræ glóriam tuam,

quia ædificávit Dóminus Sion *

et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum *

et non sprevit precem eórum.

Scribántur hæc pro generatióne áltera, *

et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *

Dóminus de cælo in terram aspéxit,

ut audíret gémitus compeditórum, *

ut sólveret fílios mortis;

ut annúntient in Sion nomen Dómini *

et laudem eius in Ierúsalem,

cum congregáti fúerint pópuli in unum *

et regna, ut sérviant Dómino.

Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli, allelúia.

III

Humiliávit in via virtútem meam, *

abbreviávit dies meos.

Dicam: « Deus meus, †

ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *

in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

Inítio terram fundásti; *

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †

et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *

et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.

Tu autem idem ipse es, *

et anni tui non defícient.

Fílii servórum tuórum habitábunt, *

et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ».

Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli, allelúia.

Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.

Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

14, 1-13

Agnus iam victor

Ego Ioánnes vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti, vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; et in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.

Et vidi álterum ángelum volántem per médium cælum, habéntem evangélium ætérnum, ut evangelizáret super sedéntes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et pópulum dicens magna voce: « Timéte Deum et date illi glóriam, quia venit hora iudícii eius, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquárum ».

Et álius ángelus secútus est dicens: « Cécidit, cécidit Bábylon illa magna, quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potionávit omnes gentes! ».

Et álius ángelus tértius secútus est illos dicens voce magna: « Si quis adoráverit béstiam et imáginem eius et accéperit charactérem in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de vino iræ Dei, quod mixtum est mero in cálice iræ ipsíus, et cruciábitur igne et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum et ante conspéctum Agni. Et fumus tormentórum eórum in sǽcula sæculórum ascéndit, nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam et imáginem eius, et si quis accéperit charactérem nóminis eius ».

Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei et fidem Iesu. Et audívi vocem de cælo dicéntem: « Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur ámodo. Etiam, dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis; ópera enim illórum sequúntur illos ».

RESPONSORIUM

Cf. Ap 14, 7. 6

Audívi vocem in cælo angelórum multórum dicéntium: * Timéte Dóminum, et date illi glóriam, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram, mare et fontes aquárum, allelúia.

Vidi ángelum Dei fortem, volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem. * Timéte.

LECTIO ALTERA

Elógium sancti Petri presbýteri et mártyris

Sanguis martyrum, semen christianorum

Petrus, statim ac vitam religiósam in Societáte Maríæ ampléxus est, sui rogátu ad missiónes Oceániæ míttitur et ad ínsulam Futúnam in océano Pacífico sitam áppulit, ubi nondum Christi nomen fúerat nuntiátum. Religiósus láicus, qui ei semper ástitit, his verbis vitam eius missionálem enárrat:

« In labóribus suis ardóre solis arsus, fame sæpe vexátus, domum redíbat sudóre mádidus, lassitúdine consúmptus, idémque semper ánimo fortis, álacer et lætus, quasi e deliciárum loco reverterétur; idque non semel, sed fere cotídie.

Futuniánis nil recusáre sólitus erat, ne iis quidem qui persecutiónes ei inferébant, eos semper excúsans et numquam, etsi rudes ac moléstos, reíciens. Dulcédine absque exémplo perfúsus erga omnes et ómnibus modis, nullo excépto ».

Nil ígitur mirum quod « vir óptimi cordis » ab íncolis illis appellarétur, qui et aliquándo confrátri díxerat: « In missióne tam diffícili opórtet nos esse sanctos ».

Paulátim Christum et Evangélium nuntiávit, sed exíguos colligébat fructus. Invícta tamen constántia opus suum missionále humánum simul ac religiósum prosequebátur, exémplo verbísque Christi fretus: Alius est qui séminat et álius qui metit, necnon opem Dei Genetrícis, cuius cultor erat exímius, assídue efflágitans.

Eius christiánæ religiónis prædicátio destrúxit cultum malórum spirítuum, quem próceres Futuniáni fovébant ad gentem suam in sua dominatióne servándam. Quaprópter necem acerbíssimam ei intulérunt, spe nixi fore ut Petri morte religiónis christiánæ sémina ab eo sparsa deleréntur.

Sed prídie sui martýrii ipse díxerat: « Nihil refert si ego mórior, relígio Christi ádeo huic ínsulæ adhǽret, ut mea morte non auferátur ».

Sanguis mártyris ipsis Futúnæ íncolis imprímis prófuit, qui paucos post annos omnes Christi fidem recepérunt, sed étiam céteris Oceániæ ínsulis, ubi floréntes nunc exstant christiánæ Ecclésiæ, quæ Petrum suum habent et ínvocant protomártyrem.

RESPONSORIUM

Lc 10, 2; Act 1, 8

Messis quidem multa, operárii autem pauci; * Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam, allelúia.

Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. * Rogáte.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui ad dilatándam Ecclésiam tuam beátum Petrum martýrio coronásti, da nobis, in his paschálibus gáudiis, ita Christi mórtui et resurgéntis mystéria frequentáre, ut novitátis vitæ testes esse mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky