12 maii 2026

Ss. Nerei et Achillei, martyrum
memoria ad libitum

Milites tribunali addicti, protinus ad fidem conversi, militiam abiecerunt; propter quod ad mortem damnati sunt, probabiliter tempore Diocletiani. Eorum sepulcrum in cœmeterio ad viam Ardeatinam asservatur, ubi et basilica est ædificata in eorum honorem.
Communia plurimorum martyrum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,

sancto serénus lúmine,

quo díluit sanguis sacer

probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis

cæcósque visu illúminat;

quem non gravi solvit metu

latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,

pœnam vidéntes córporis

Christóque adhæréntem reum

vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,

ut ábluat mundi luem,

peccáta tollat ómnium

carnis vitia mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,

ut culpa quærat grátiam,

metúmque solvat cáritas

reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel ad libitum in feriis post octavam Paschæ:

Lætáre, cælum, désuper,

appláude, tellus ac mare:

Christus resúrgens post crucem

vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,

dies salútis cérnitur,

quo mundus Agni sánguine

refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis pássio,

est críminis remíssio;

illǽsa virtus pérmanet,

victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei

hic, ut fidéles créderent

se posse post resúrgere,

vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum

causa bonórum tálium

colámus omnes strénue

tanto repléti múnere.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet, allelúia.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Mt 5, 5).
I

Noli æmulári in malignántibus, *

neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *

et quemádmodum herba virens décident.

Spera in Dómino et fac bonitátem, *

et inhabitábis terram et pascéris in fide.

Delectáre in Dómino, *

et dabit tibi petitiónes cordis tui.

Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *

et ipse fáciet;

et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *

et iudícium tuum tamquam merídiem.

Quiésce in Dómino et exspécta eum; †

noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *

in hómine, qui molítur insídias.

Désine ab ira et derelínque furórem, *

noli æmulári, quod vertit ad malum,

quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *

sustinéntes autem Dóminum
ipsi hereditábunt terram.

Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *

et quæres locum eius et non invénies.

Mansuéti autem hereditábunt terram *

et delectabúntur in multitúdine pacis.

Ant. Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet, allelúia.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus, allelúia.

II

Insidiábitur peccátor iusto *

et stridébit super eum déntibus suis.

Dóminus autem irridébit eum, *

quóniam próspicit quod véniet dies eius.

Gládium evaginavérunt peccatóres, *

intendérunt arcum suum,

ut deíciant páuperem et ínopem, *

ut trucídent recte ambulántes in via.

Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *

et arcus eórum confringétur.

Mélius est módicum iusto *

super divítias peccatórum multas,

quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *

confírmat autem iustos Dóminus.

Novit Dóminus dies immaculatórum, *

et heréditas eórum in ætérnum erit.

Non confundéntur in témpore malo *

et in diébus famis saturabúntur.

Quia peccatóres períbunt, †

inimíci vero Dómini
ut decor campórum defícient, *

quemádmodum fumus defícient.

Mutuátur peccátor et non solvet, *

iustus autem miserétur et tríbuet.

Quia benedícti eius hereditábunt terram, *

maledícti autem eius exterminabúntur.

A Dómino gressus hóminis confirmántur, *

et viam eius volet.

Cum cecíderit, non collidétur, *

quia Dóminus susténtat manum eius.

Iúnior fui et sénui †

et non vidi iustum derelíctum, *

nec semen eius quærens panem.

Tota die miserétur et cómmodat, *

et semen illíus in benedictióne erit.

Declína a malo et fac bonum, *

et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

quia Dóminus amat iudícium *

et non derelínquet sanctos suos.

Iniústi in ætérnum disperíbunt, *

et semen impiórum exterminábitur.

Iusti autem hereditábunt terram *

et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Ant. Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus, allelúia.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius, allelúia.

III

Os iusti meditábitur sapiéntiam, *

et lingua eius loquétur iudícium;

lex Dei eius in corde ipsíus, *

et non vacillábunt gressus eius.

Consíderat peccátor iustum *

et quærit mortificáre eum;

Dóminus autem non derelínquet eum
in mánibus eius, *

nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.

Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †

et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *

cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

Vidi ímpium superexaltátum *

et elevátum sicut cedrum viréntem;

et transívit, et ecce non erat, *

et quæsívi eum, et non est invéntus.

Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *

quóniam est postéritas hómini pacífico.

Iniústi autem disperíbunt simul, *

postéritas impiórum exterminábitur.

Salus autem iustórum a Dómino, *

et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †

et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *

quia speravérunt in eo.

Ant. Exspécta Dóminum, et custódi viam eius, allelúia.

Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.

Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

2, 12-17

Observantia voluntatis Dei

Scribo vobis, filíoli: Remíssa sunt vobis peccáta propter nomen eius. Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio est. Scribo vobis, adulescéntes: Vicístis Malígnum. Scripsi vobis, párvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab inítio est. Scripsi vobis, adulescéntes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicístis Malígnum.

Nolíte dilígere mundum neque ea, quæ in mundo sunt. Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo; quóniam omne, quod est in mundo, iactántia divitiárum et concupiscéntia oculórum et supérbia vitæ, non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum.

RESPONSORIUM

1 Io 2, 17. 15

Mundus transit et concupiscéntia eius; * Qui facit voluntátem Dei, manet in ætérnum, allelúia.

Si quis díligit mundum, non est cáritas Patris in eo. * Qui facit.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 61, 4: CCL 39, 773-775)

Passiones Christi non in solo Christo

Unus homo cum cápite et córpore suo Iesus Christus, salvátor córporis, et membra córporis, duo in carne una, et in voce una et in passióne una; et cum transíerit iníquitas, in réquie una. Passiónes ítaque Christi non in solo Christo; immo passiónes Christi nónnisi in Christo.

Si enim Christum intéllegas caput et corpus, passiónes Christi nónnisi in Christo; si autem Christum intéllegas solum caput, passiónes Christi non in solo Christo. Si enim passiónes Christi in solo Christo, immo in solo cápite, unde dicit quoddam membrum eius Paulus apóstolus: Ut súppleam quæ desunt pressurárum Christi in carne mea?

Si ergo in membris Christi es, quicúmque homo, quisquis hæc audis, quisquis hæc nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es), quidquid páteris ab eis qui non sunt in membris Christi, déerat passiónibus Christi.

Ideo ádditur, quia déerat; mensúram imples, non superfúndis; tantum páteris, quantum ex passiónibus tuis inferéndum erat univérsæ passióni Christi, qui passus est in cápite nostro, et pátitur in membris suis, id est in nobis ipsis.

Ad commúnem hanc quasi rempúblicam nostram quisque pro módulo nostro exsólvimus quod debémus, et pro possessióne vírium nostrárum quasi cánonem passiónum inférimus. Pariatória plenária passiónum ómnium non erit, nisi cum sǽculum finítum fúerit.

Nolíte ergo putáre, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutiónem iniquórum, étiam illos qui venérunt missi ante Dómini advéntum prænuntiáre Dómini advéntum, non pertinuísse ad membra Christi. Absit ut non pertíneat ad membra Christi, qui pértinet ad civitátem quæ regem habet Christum.

Tota ergo illa cívitas lóquitur, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ. Inde et deínceps a sánguine Ioánnis per sánguinem Apostolórum, per sánguinem mártyrum, per sánguinem fidélium Christi, una cívitas lóquitur.

RESPONSORIUM

Ap 21, 4; 7, 16 (Is 49, 10)

Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis sanctórum; et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor, neque dolor, * Quia prima abiérunt, allelúia.

Non esúrient neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. * Quia.

ORATIO

Orémus.

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky