28 maii 2026

Domini nostri Iesu Christi
Summi et Æterni Sacerdotis

festum

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,

qui témperas rerum vices,

splendóre mane ínstruis

et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,

aufer calórem nóxium,

confer salútem córporum

verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino

fervénte prompti spíritu;

hora volúta séxies

nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus

veræ salútis glória,

beáti Agni hóstia,

crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima

tenébricat merídies;

sumámus toto péctore

tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Superædificáti estis super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX – ר (Res)

Vide humiliatiónem meam et éripe me, *

quia legem tuam non sum oblítus.

Iúdica causam meam et rédime me; *

propter elóquium tuum vivífica me.

Longe a peccatóribus salus, *

quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *

secúndum iudícia tua vivífica me.

Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *

a testimóniis tuis non declinávi.

Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *

quia elóquia tua non custodiérunt.

Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *

secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

Princípium verbórum tuórum véritas, *

in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
« Benedicat te Dominus ex Sion », id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum, *

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, *

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera *

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum *

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo, *

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *

et vídeas bona Ierúsalem
ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum. *

Pax super Israel!

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis quæ tolerat (S. Augustinus).

Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *

dicat nunc Israel,

sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *

étenim non potuérunt advérsum me.

Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *

prolongavérunt sulcos suos.

Dóminus autem iustus *

concídit cervíces peccatórum.

Confundántur et convertántur retrórsum *

omnes, qui odérunt Sion.

Fiant sicut fenum tectórum *

quod, priúsquam evellátur, exáruit;

de quo non implévit manum suam, qui metit, *

et sinum suum, qui manípulos cólligit.

Et non dixérunt, qui præteríbant: †

« Benedíctio Dómini super vos, *

benedícimus vobis in nómine Dómini ».

Ant. Superædificáti estis super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu.

LECTIO BREVIS

1 Petr 2, 4-5

Accedéntes vos ad Christum, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, a Deo autem eléctum et honorificátum: et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini, domus spirituális, sacerdótium sanctum, offérre spirituáles hóstias, acceptábiles Deo per Iesum Christum.

Sicut ergo accepístis Iesum Christum, Dóminum, in ipso ambuláte.

Radicáti, et superædificáti in ipso, et confirmáti fide.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui ad maiestátis tuæ glóriam et géneris humáni salútem, Unigénitum tuum Summum atque Ætérnum constituísti Sacerdótem, præsta, ut, Spíritu Sancto largiénte, quos minístros et mysteriórum suórum dispensatóres elégit, in accépto ministério adimpléndo fidéles inveniántur. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky