29 maii 2026

Feria sexta, Tempus per annum, Hebdomada 8
Hebdomada 4 Psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte

noctis iam calíginem

et profúndæ noctis atram

levánte formídinem,

Deus alme, te rogámus

supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti

atque custos hóminum,

dum tenérent simul cuncta

médium siléntium,

rédderent necnon mortálem

mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,

de somno malítiæ,

atque gratis liberáres

noctúrno de cárcere,

redderésque nobis lucem

vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,

Sancto sit Spirítui,

Deo trino sed et uni,

paci, vitæ, lúmini,

nómini præ cunctis dulci

divinóque númini. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,

patérnæ lucis glória,

cuius amóta grátia

nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,

secum Deum gestántia,

nil rapiéntis pérfidi

diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,

vitæ quos usus éxigit,

omni caréntes crímine

tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
I

Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †

et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

inténde mihi et exáudi me.

Excússus sum in meditatióne mea
et conturbátus sum *

a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.

Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *

et in ira molésti erant mihi.

Cor meum torquétur intra me, *

et formído mortis cécidit super me.

Timor et tremor venérunt super me, *

et contéxit me pavor.

Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *

et volábo et requiéscam?

Ecce elongábo fúgiens *

et manébo in solitúdine.

Exspectábo eum, qui salvum me fáciat *

a spíritu procéllæ et tempestáte ».

Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

II

Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *

quóniam vidi violéntiam et contentiónem
in civitáte.

Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †

iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *

et non defécit de platéis eius
frauduléntia et dolus.

Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *

sustinuíssem útique;

et si is, qui óderat me,
super me magnificátus fuísset, *

abscondíssem me fórsitan ab eo.

Tu vero, homo coæquális meus, *

familiáris meus et notus meus,

qui simul habúimus dulce consórtium: *

in domo Dei ambulávimus in concúrsu.

Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III

Ego autem ad Deum clamábo, *

et Dóminus salvábit me.

Véspere et mane et merídie meditábor
et ingemíscam, *

et exáudiet vocem meam.

Rédimet in pace ánimam meam
ab his, qui impúgnant me, *

quóniam in multis sunt advérsum me.

Exáudiet Deus et humiliábit illos, *

qui est ante sǽcula.

Non enim est illis commutátio, *

et non timuérunt Deum.

Exténdit manum suam in sócios; *

contaminávit fœdus suum.

Lene super butýrum est os eius, *

pugna autem cor illíus:

mollíti sunt sermónes eius super óleum, *

et ipsi sunt gládii destrícti.

Iacta super Dóminum curam tuam, †

et ipse te enútriet; *

non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.

Tu vero, Deus, dedúces eos *

in púteum intéritus.

Viri sánguinum et dolósi
non dimidiábunt dies suos; *

ego autem sperábo in te, Dómine.

Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.

Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

12, 1-25

Iob exponit Dei dominium supra omnem humanam sapientiam esse

Respóndens Iob dixit:

« Ergo vos estis soli hómines,

et vobíscum moriétur sapiéntia.

Et mihi est cor sicut et vobis,

nec inférior vestri sum;

quis enim hæc, quæ nostis, ignórat?

Qui deridétur ab amíco suo sicut ego,

invocábit Deum, et exáudiet eum;

deridétur enim iusti intégritas.

Lampas contémpta apud cogitatiónes eórum

qui secúri sunt,

paráta iis, qui vacíllant pede.

Tranquílla sunt tabernácula prædónum,

et secúra iis, qui próvocant Deum,

iis, qui Deum tenent manu sua.

Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te,

et volatília cæli, et indicábunt tibi.

Lóquere terræ, et docébit te;

et narrábunt pisces maris.

Quis ignórat in ómnibus his

quod manus Dómini hoc fécerit?

In cuius manu ánima omnis vivéntis

et spíritus univérsæ carnis hóminis.

Nonne auris verba diiúdicat,

et palátum cibum sibi gustat?

In sénibus est sapiéntia

et in longǽvis prudéntia.

Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo;

ipse habet consílium et intellegéntiam.

Si destrúxerit, nemo est, qui ædíficet;

si inclúserit hóminem, nullus est, qui apériat.

Si continúerit aquas, aréscent;

et, si emíserit eas, subvértent terram.

Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia;

ipse novit et decipiéntem et eum, qui decípitur.

Indúcit consiliários spoliátos

et iúdices in stupórem.

Bálteum regum dissólvit

et præcíngit fune renes eórum.

Indúcit sacerdótes spoliátos

et optimátes supplántat;

commútans lábium verácium

et doctrínam senum áuferens.

Effúndit despectiónem super príncipes

et cíngulum fórtium reláxat.

Qui revélat profúnda de ténebris

et prodúcit in lucem umbram mortis.

Qui multíplicat gentes et perdit eas

et subvérsas in íntegrum restítuit.

Qui immútat cor príncipum pópuli terræ

et décipit eos

et erráre eos fáciet per ínvium desértum.

Palpábunt quasi in ténebris et non in luce,

et erráre eos fáciet quasi ébrios ».

RESPONSORIUM

Iob 12, 13. 14; 23, 13

Apud Deum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.

Ipse enim solus est, et quis repéllet eum? Quodcúmque vóluit, hoc fecit. * Si destrúxerit.

LECTIO ALTERA

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 10, 47-48: PL 75, 946-947)

Testis interior

Qui deridétur ab amíco suo sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum. Sæpe infírma mens, cum de bonis áctibus aura humáni favóris excípitur, ad gáudia exterióra derivátur, ut postpónat quod intus áppetit, et in hoc libénter resolúta iáceat, quod foris audit; ita ut beátam non tam fíeri quam dici se gáudeat. Cumque laudis suæ vócibus ínhiat, quod esse cœ́perat, relínquit. Inde ergo a Deo disiúngitur, unde in Deo laudánda videbátur.

Nonnúmquam vero recto óperi ánimus constánter innítitur, et tamen humánis irrisiónibus urgétur; miránda agit et oppróbria récipit; et qui exíre foras per laudes pótuit, repúlsus contuméliis, ad semetípsum redit; et eo se intus robústius in Deo sólidat, quo foris non ínvenit quo requiéscat. Tota étenim spes in auctóre fígitur, et inter irrisiónum convícia solus intérior testis implorátur; atque afflícti ánimus fit Deo tanto próximus quanto et a grátia humáni favóris aliénus; in precem prótinus fúnditur et, pressus extérius, ad penetránda quæ intus sunt múndius liquátur.

Bene ítaque nunc dícitur: Qui deridétur ab amíco suo sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum, quia bonórum menti dum pravi éxprobrant, osténdunt quem suórum áctuum testem quǽrant. Quæ dum compúncta sese in précibus accíngit, inde intra se supérnæ exauditióni iúngitur, unde extra se ab humána laude separátur.

Notándum vero quam próvide interpónitur: sicut ego, quia sunt nonnúlli quos et humánæ irrisiónes déprimunt, et tamen divínis áuribus exaudíbiles non sunt. Nam cum derísio contra culpam náscitur, profécto nullum virtútis méritum in derisióne generátur.

Deridétur enim iusti simplícitas. Huius mundi sapiéntia est, cor machinatiónibus tégere, sensum verbis veláre, quæ falsa sunt vera osténdere, quæ vera sunt fallácia demonstráre.

At contra sapiéntia iustórum est nil per ostensiónem fíngere, sensum verbis aperíre, vera ut sunt dilígere, falsa devitáre, bona gratis exhibére, mala libéntius toleráre quam fácere; nullam iniúriæ ultiónem quǽrere, pro veritáte contuméliam lucrum putáre. Sed hæc iustórum simplícitas deridétur, quia ab huius mundi sapiéntibus puritátis virtus fatúitas créditur. Omne enim quod innocénter ágitur, ab eis procul dúbio stultum putátur; et quidquid in ópere véritas ápprobat, carnáli sapiéntiæ fátuum sonat.

RESPONSORIUM

Ps 118 (119), 104b. 105; Io 6, 68b

Odívi omnem viam mendácii. * Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.

Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes. * Lucérna.

ORATIO

Orémus.

Da nobis, quǽsumus, Dómine, ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur, et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky