26 iunii 2026

Feria sexta, Tempus per annum, Hebdomada 12
Hebdomada 4 Psalterii

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte

noctis iam calíginem

et profúndæ noctis atram

levánte formídinem,

Deus alme, te rogámus

supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti

atque custos hóminum,

dum tenérent simul cuncta

médium siléntium,

rédderent necnon mortálem

mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,

de somno malítiæ,

atque gratis liberáres

noctúrno de cárcere,

redderésque nobis lucem

vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,

Sancto sit Spirítui,

Deo trino sed et uni,

paci, vitæ, lúmini,

nómini præ cunctis dulci

divinóque númini. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,

patérnæ lucis glória,

cuius amóta grátia

nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,

secum Deum gestántia,

nil rapiéntis pérfidi

diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,

vitæ quos usus éxigit,

omni caréntes crímine

tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
I

Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †

et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

inténde mihi et exáudi me.

Excússus sum in meditatióne mea
et conturbátus sum *

a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.

Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *

et in ira molésti erant mihi.

Cor meum torquétur intra me, *

et formído mortis cécidit super me.

Timor et tremor venérunt super me, *

et contéxit me pavor.

Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *

et volábo et requiéscam?

Ecce elongábo fúgiens *

et manébo in solitúdine.

Exspectábo eum, qui salvum me fáciat *

a spíritu procéllæ et tempestáte ».

Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

II

Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *

quóniam vidi violéntiam et contentiónem
in civitáte.

Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †

iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *

et non defécit de platéis eius
frauduléntia et dolus.

Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *

sustinuíssem útique;

et si is, qui óderat me,
super me magnificátus fuísset, *

abscondíssem me fórsitan ab eo.

Tu vero, homo coæquális meus, *

familiáris meus et notus meus,

qui simul habúimus dulce consórtium: *

in domo Dei ambulávimus in concúrsu.

Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III

Ego autem ad Deum clamábo, *

et Dóminus salvábit me.

Véspere et mane et merídie meditábor
et ingemíscam, *

et exáudiet vocem meam.

Rédimet in pace ánimam meam
ab his, qui impúgnant me, *

quóniam in multis sunt advérsum me.

Exáudiet Deus et humiliábit illos, *

qui est ante sǽcula.

Non enim est illis commutátio, *

et non timuérunt Deum.

Exténdit manum suam in sócios; *

contaminávit fœdus suum.

Lene super butýrum est os eius, *

pugna autem cor illíus:

mollíti sunt sermónes eius super óleum, *

et ipsi sunt gládii destrícti.

Iacta super Dóminum curam tuam, †

et ipse te enútriet; *

non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.

Tu vero, Deus, dedúces eos *

in púteum intéritus.

Viri sánguinum et dolósi
non dimidiábunt dies suos; *

ego autem sperábo in te, Dómine.

Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.

Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

25, 14-24. 28-39

David et Abigail

In diébus illis: Abígail uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis dicens: « Ecce misit David núntios de desérto, ut benedícerent dómino nostro, sed aversátus est eos. Hómines isti boni satis fuérunt nobis et non molésti; nec quidquam aliquándo périit omni témpore, quo sumus conversáti cum eis in desérto. Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die ómnibus diébus, quibus pávimus apud eos greges. Quam ob rem consídera et recógita quid fácias, quóniam malum decrétum est advérsus dóminum nostrum et advérsus domum eius univérsam. Et ipse fílius Bélial est, ita ut nemo ei possit loqui ».

Festinávit ígitur Abígail et tulit ducéntos panes et duos utres vini et quinque aríetes coctos et quinque sata fruménti tosti et centum ligatúras uvæ passæ et ducéntas massas caricárum et impósuit super ásinos. Dixítque púeris suis: « Præcédite me, ecce ego post tergum séquar vos ». Viro autem suo Nabal non indicávit. Cum ergo ascendísset ásinum et descénderet in tégmine montis, David et viri eius descendébant in occúrsum eius; quibus et illa occúrrit. Et aiébat David: « Vere frustra servávi ómnia, quæ huius erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis, quæ ad eum pertinébant; et réddidit mihi malum pro bono. Hæc fáciat Deus inimícis David et hæc addat, si relíquero de ómnibus, quæ ad eum pértinent, usque mane quidquid masculíni sexus ».

Cum autem vidísset Abígail David, festinávit et descéndit de ásino et prócidit coram David super fáciem suam et adorávit super terram. Et cécidit ad pedes eius et dixit: « Aufer iniquitátem fámulæ tuæ. Fáciens enim fáciet Dóminus dómino meo domum fidélem, quia prœ́lia Dómini dóminus meus prœliátur: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ. Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te et quǽrens ánimam tuam, erit ánima dómini mei custodíta in fascículo vitæ apud Dóminum Deum tuum; sed inimicórum tuórum ánimam ipse iáciat in ímpetu et círculo fundæ. Cum ergo fécerit Dóminus dómino meo ómnia, quæ locútus est, bona de te et constitúerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in singúltum et in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium et ipse te ultus fúeris; et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ ».

Et ait David ad Abígail: « Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. Et benedícta prudéntia tua et benedícta tu, quæ prohibuísti me hódie, ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea. Alióquin, vivit Dóminus Deus Israel, qui prohíbuit me malum fácere tibi, nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam quidquid masculíni sexus ». Suscépit ergo David de manu eius ómnia, quæ attúlerat ei dixítque ei: « Vade pacífice in domum tuam. Ecce audívi vocem tuam et honorávi fáciem tuam ».

Venit autem Abígail ad Nabal; et ecce erat ei convívium in domo eius quasi convívium regis, et cor Nabal iucúndum; erat enim ébrius nimis. Et non indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque in mane. Dilúculo autem, cum digessísset vinum Nabal, hæc indicávit ei uxor sua; et emórtuum est cor eius intrínsecus, et factus est quasi lapis. Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est.

Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: « Benedíctus Dóminus, qui iudicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal et servum suum custodívit a malo et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput eius ».

RESPONSORIUM

1 Sam 25, 32. 33; Mt 5, 7

Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. * Prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea.

Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. * Prohibuísti.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi

(Orat. 6 De beatitudinibus: PG 44, 1266-1267)

De spe videndi Deum

Promíssio Dei certe tanta est, ut súperet extrémum términum beatitúdinis. Quid enim áliquis post bonum eiúsmodi áliud desideráverit, cum ómnia hábeat in eo quem víderit? Nam vidére, in usu Scriptúræ, idem signíficat quod habére; quemádmodum illud: Vídeas bona Ierúsalem, idem quod invénias, significánte verbo. Et: Tollátur ímpius, ne vídeat glóriam Dómini, per non vidére, non partícipem esse Prophéta significánte.

Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numerátur, per hoc quod vidit, adéptus est, vitam sine fine, ætérnam incorruptibilitátem, immortálem beatitúdinem, regnum sine fine, lætítiam continéntem, verum lumen, spiritálem et dulcem vocem, glóriam inaccéssam, perpétuam exsultatiónem, omne dénique bonum.

Enimvéro quod in promissióne beatitúdinis per spem propónitur, tale ac tantum est; sed quóniam ante demonstrátum est, modum vidéndi Deum cónfici per hoc, si quis puro corde exstíterit; in hoc rursum mens mea quasi vertígine corrépta ǽstuat, ambigéndo anne púritas cordis sit ex iis rebus quæ neque éffici possunt, et natúram nostram súperant et excédunt. Nam si per hanc Deus vidétur, Móyses autem et Paulus non vidérunt per hoc quod neque ab sese, neque ab álio quoquam Deum vidéri posse affírmant, ea quæ nunc a Verbo beatitúdini propónitur, res eiúsmodi esse vidétur, quæ éffici atque repræsentári non possit.

Quid ígitur lucri nobis accédit ex eo, quod cognóvimus qua ratióne Deus videátur, si vires rei excogitátæ non adsunt? Id enim símile est, ac si quis díceret beátum esse in cælo versári, quóniam illic conspiciúntur ea, quæ in hoc sǽculo non conspiciúntur. Nam si áliqua rátio expediéndi itíneris in cælum per sermónem præmonstrarétur, útile audiéntibus esset didicísse quod beátum sit in cælo versári. Quámdiu autem ascénsus expedítus non est, quid emoluménti affert cognítio cæléstis beatitúdinis, angens dumtáxat et male habens nos edóctos quálibus rebus priváti simus, et propter ascénsum impedítum careámus? Numquid ígitur ad id, quod natúram nostram excédit, Dóminus hortátur, et súperat modum humanárum vírium magnificéntia præcépti?

Non ita se res habet. Neque enim vólucres fíeri iubet, quibus alas non prodúxit, neque sub aqua vívere, quibus terréstrem vitam assignávit. Si ígitur lex in áliis ómnibus accipiéntium víribus convéniens est et ad nullam rem, quæ supra natúram sit, cogit, étiam hoc prorsus ex eo quod consentáneum est intellegémus, non desperándum vidélicet esse id quod per beatitúdinem præmonstrátur, sed et Ioánnem et Paulum et Móysen, et si quis álius illórum símilis est, non excidísse hac sublími beatitúdine, quæ ex conspectióne Dei accédit, neque illum qui dixit: Recóndita est mihi iustítiæ coróna, quam reddet mihi iustus iudex, neque eum qui recúbuit super pectus Iesu, neque eum qui audívit a voce divína: Cognóvi te præter omnes. Si ergo non ambígitur, quin illi qui contemplatiónem Dei supra vires esse prædicavérunt, beáti sint, beatitúdo autem ex conspectióne Dei exsístit, atque Deum vidére contíngit, si quis puro corde sit, certe púritas cordis, per quam beátum fíeri licet, non est ex iis rebus quæ cónfici non possunt.

Qui ígitur dici potest quod et illi qui cum Paulo contemplatiónem Dei supra vires esse pronúntiant, vera dicant, et Dómini vox illis non adversétur, quæ Deum per puritátem cordis conspéctum iri pollicétur?

RESPONSORIUM

Ps 62 (63), 2bc; 16 (17), 15

Sitívit in te ánima mea, * Te desiderávit caro mea, Deus meus.

In iustítia vidébo fáciem tuam; satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo. * Te.

ORATIO

Orémus.

Sancti nóminis tui, Dómine, timórem páriter et amórem fac nos habére perpétuum, quia numquam tua gubernatióne destítuis, quos in soliditáte tuæ dilectiónis instítuis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky