13 iulii 2026

S. Henrici
memoria ad libitum

Natus est in Bavaria anno 973; patri successit in regimine ducatus et postea imperator electus est. Reformanda vita Ecclesiæ et actione missionaria fovenda insignis fuit. Plures episcopatus fundavit et monasteria ditavit. Mortuus est anno 1024 et ab Eugenio III inter sanctos adscriptus anno 1146.
Communia sanctorum virorum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Somno reféctis ártubus,

spreto cubíli, súrgimus:

nobis, Pater, canéntibus

adésse te depóscimus.

Te lingua primum cóncinat,

te mentis ardor ámbiat,

ut áctuum sequéntium

tu, sancte, sis exórdium.

Cedant tenébræ lúmini

et nox diúrno síderi,

ut culpa, quam nox íntulit,

lucis labáscat múnere.

Precámur idem súpplices

noxas ut omnes ámputes,

et ore te canéntium

laudéris in perpétuum.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Ætérna lux, divínitas,

in unitáte Trínitas,

te confitémur débiles,

te deprecámur súpplices.

Summum Paréntem crédimus

Natúmque Patris únicum,

et caritátis vínculum

qui iungit illos Spíritum.

O véritas, o cáritas,

o finis et felícitas,

speráre fac et crédere,

amáre fac et cónsequi.

Qui finis et exórdium

rerúmque fons es ómnium,

tu solus es solácium,

tu certa spes credéntium.

Qui cuncta solus éfficis

cunctísque solus súfficis,

tu sola lux es ómnibus

et prǽmium sperántibus.

Christum rogámus et Patrem,

Christi Patrísque Spíritum;

unum potens per ómnia,

fove precántes, Trínitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I

Deus deórum Dóminus locútus est *

et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *

Deus noster véniet et non silébit:

ignis consúmens est in conspéctu eius *

et in circúitu eius tempéstas válida.

Advocábit cælum desúrsum *

et terram discérnere pópulum suum:

« Congregáte mihi sanctos meos, *

qui disposuérunt testaméntum meum
in sacrifício ».

Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *

quóniam Deus iudex est.

Ant. Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

« Audi, pópulus meus, et loquar; †

Israel, et testificábor advérsum te: *

Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrifíciis tuis árguam te; *

holocáusta enim tua
in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos, *

neque de grégibus tuis hircos.

Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *

iumentórum mille in móntibus.

Cognóvi ómnia volatília cæli, *

et, quod movétur in agro, meum est.

Si esuríero non dicam tibi; *

meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.

Numquid manducábo carnes taurórum *

aut sánguinem hircórum potábo?

Immola Deo sacrifícium laudis *

et redde Altíssimo vota tua;

et ínvoca me in die tribulatiónis: *

éruam te, et honorificábis me ».

Ant. Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

Peccatóri autem dixit Deus: †

« Quare tu enárras præcépta mea *

et assúmis testaméntum meum in os tuum?

Tu vero odísti disciplínam *

et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Si vidébas furem, currébas cum eo; *

et cum adúlteris erat pórtio tua.

Os tuum dimittébas ad malítiam, *

et lingua tua concinnábat dolos.

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *

et advérsus fílium matris tuæ
proferébas oppróbrium.

Hæc fecísti, et tácui. †

Existimásti quod eram tui símilis. *

Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *

nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

Qui immolábit sacrifícium laudis,
honorificábit me, *

et, qui immaculátus est in via,

osténdam illi salutáre Dei ».

Ant. Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

Audi, pópule meus, et loquar.

Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

18, 16b-40

Elias adversus sacerdotes Baalim prævalet

In diébus illis: Venit Achab in occúrsum Elíæ et, cum vidísset eum, ait: « Tune es, qui contúrbas Israel? ». Et ille ait: « Non turbávi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquístis mandáta Dómini, et secútus es Báalim. Verúmtamen nunc mitte et cóngrega ad me univérsum Israel in monte Carméli et prophétas Baal quadringéntos quinquagínta prophetásque Aseræ quadringéntos, qui cómedunt de mensa Iézabel ».

Misit Achab ad omnes fílios Israel et congregávit prophétas in monte Carméli. Accédens autem Elías ad omnem pópulum ait: « Usquequo claudicátis in duas partes? Si Dóminus est Deus, sequímini eum; si autem Baal, sequímini illum ». Et non respóndit ei pópulus verbum. Et ait rursus Elías ad pópulum: « Ego remánsi prophéta Dómini solus; prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi éligant sibi bovem unum et in frusta cædéntes ponant super ligna; ignem autem non suppónant. Et ego fáciam bovem álterum et impónam super ligna; ignémque non suppónam. Invocáte nomen dei vestri, et ego invocábo nomen Dómini; et Deus, qui exaudíerit per ignem, ipse est Deus! ». Respóndens omnis pópulus ait: « Optima proposítio ».

Dixit ergo Elías prophétis Baal: « Elígite vobis bovem unum et fácite primi, quia vos plures estis; et invocáte nomen dei vestri ignémque non supponátis ». Qui, cum tulíssent bovem, quem déderat eis, fecérunt et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem dicéntes: « Baal, exáudi nos! ». Et non erat vox, nec qui respondéret. Saliebántque in circúitu altáris, quod fécerant. Cumque esset iam merídies, illudébat eis Elías dicens: « Clamáte voce maióre; deus enim est et fórsitan occupátus est aut secéssit aut in itínere aut certe dormit, ut excitétur ». Clamábant ergo voce magna et incidébant se iuxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine.

Postquam autem tránsiit merídies et, illis prophetántibus, vénerat tempus, quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox neque áliquis respondébat nec attendébat orántes, dixit Elías omni pópulo: « Veníte ad me ». Et, accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini, quod destrúctum fúerat; et tulit duódecim lápides iuxta númerum tríbuum filiórum Iacob, ad quem factus est sermo Dómini dicens: « Israel erit nomen tuum ». Et ædificávit lapídibus altáre in nómine Dómini fecítque aquædúctum quasi pro duóbus satis in circúitu altáris et compósuit ligna divisítque per membra bovem et pósuit super ligna et ait: « Impléte quáttuor hýdrias aqua et fúndite super holocáustum et super ligna ». Rursúmque dixit: « Étiam secúndo hoc fácite ». Qui cum fecíssent et secúndo, ait: « Étiam tértio idípsum fácite ». Fecerúntque et tértio, et currébant aquæ circum altáre, et fossa aquædúctus repléta est.

Cumque iam tempus esset, ut offerrétur sacrifícium, accédens Elías prophéta ait: « Dómine Deus Abraham, Isaac et Israel, hódie osténde quia tu es Deus in Israel et ego servus tuus et iuxta præcéptum tuum feci ómnia hæc. Exáudi me, Dómine, exáudi me, ut discat pópulus iste quia tu, Dómine, es Deus et tu convertísti cor eórum íterum! ».

Cécidit autem ignis Dómini et vorávit holocáustum et ligna et lápides, púlverem quoque et aquam, quæ erat in aquædúctu lambens. Quod cum vidísset omnis pópulus, cécidit in fáciem suam et ait: « Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus! ». Dixítque Elías ad eos: « Apprehéndite prophétas Baal, et ne unus quidem effúgiat ex eis! ». Quos cum comprehendíssent, duxit eos Elías ad torréntem Cison et interfécit eos ibi.

RESPONSORIUM

1 Reg 18, 21ab; Mt 6, 24ac

Accédens Elías ad omnem pópulum ait: Usquequo claudicátis in duas partes? * Si Dóminus est Deus, sequímini eum.

Nemo potest duóbus dóminis servíre; non potéstis Deo servíre et mammónæ. * Si Dóminus.

LECTIO ALTERA

E Vita antíqua sancti Henríci

(MGH, Scriptores 4, 792-799)

Bona pacis et tranquillitatis Ecclesiæ providebat

Unctus in regem beatíssimus Dei fámulus, temporális regni non conténtus angústiis, pro adipiscénda immortalitátis coróna, summo Regi, cui servíre regnáre est, militáre dispósuit. Summam étenim diligéntiam in amplificándo cultu religiónis adhíbuit; ecclésias ditáre possessiónibus et imménsis ornátibus augére cœpit. Episcopátum Bambergénsem ex íntegro in suo dómate fundávit, eundémque princípibus Apostolórum Petro et Paulo et pretiosíssimo mártyri Geórgio attitulátum, speciáli iure sanctæ Románæ Ecclésiæ contrádidit, ut et primæ sedi débitum divínitus impénderet honórem et suam plantatiónem tanto patrocínio fírmius communíret.

Ut autem cunctis liquídius enitéscat, qua vigilántia vir beatíssimus novéllæ suæ Ecclésiæ bona pacis et tranquillitátis étiam per succedéntia témpora províderit, áliquam hic insérimus confirmatiónis epístolam.

« Henrícus, divína præordinánte cleméntia rex, ómnibus Ecclésiæ fíliis, tam futúris quam præséntibus. Salubérrimis sacri elóquii institutiónibus erudímur et præmonémur, ut temporália relinquéntes bona, et terréna postponéntes cómmoda, ætérna et sine fine mansúra in cælis studeámus adipísci consistória. Glória enim præsens fugitíva est et vana, dum possidétur, nisi in ea áliquid de cælésti æternitáte cogitétur. Sed Dei miserátio humáno géneri útile provídit remédium, quando partem cæléstis pátriæ terrénæ substántiæ fecit esse prétium.

Huius ergo nos cleméntiæ non immémores, nec ignorántes nos gratuíto divínæ miseratiónis respéctu regáli dignitáte sublimátos, cóngruum esse dúcimus non solum ecclésias ab antecessóribus nostris constrúctas ampliáre, sed ad maiórem Dei glóriam novas ædificáre eásque devotiónis nostræ donis gratíssimis exaltáre. Quaprópter domínicis non surdum audítum præbéntes præcéptis et deíficis obtemperándo intendéntes suasiónibus, thesáuros divínæ largitátis munificéntia nobis collátos, in cælo desiderámus repónere, ubi neque fures effódiant neque furéntur, neque ærúgo vel tínea demoliátur, ubi et, dum ómnia nunc congésta recólimus, cor nostrum desidério et amóre sǽpius versétur.

Proínde patére vólumus ómnium fidélium universitáti, quod quemdam patérnæ hereditátis nostræ locum, Babenberch dictum, in sedem et culmen episcopátus provéximus, ut ínibi nostrum parentúmque nostrórum célebre habeátur memoriále, et iugis pro ómnibus orthodóxis mactétur hóstia salutáris ».

RESPONSORIUM

Sap 10, 11b-12a. 14c. 10a

Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et ab insidiántibus tutávit illum, * Et dedit illi claritátem ætérnam.

Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Et dedit.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátum Henrícum, grátiæ tuæ ubertáte prævéntum, e terréni cura regíminis ad supérna mirabíliter erexísti, eius nobis intercessióne largíre, ut inter mundánas varietátes puris ad te méntibus festinémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky