22 augusti 2026

Beatæ Mariæ Virginis Reginæ
memoria

Communia Beatæ Mariæ Virginis (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Rerum suprémo in vértice

regína, Virgo, sísteris,

exuberánter ómnium

ditáta pulchritúdine.

Princeps opus tu cétera

inter creáta prǽnites,

prædestináta Fílium,

qui prótulit te, gígnere.

Ut Christus alta ab árbore

rex purpurátus sánguine,

sic passiónis párticeps

tu mater es vivéntium.

Tantis decóra láudibus,

ad nos ovántes réspice,

tibíque sume grátulans

quod fúndimus præcónium.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas
Non veni solvere legem, sed adimplere (Cf. Mt 5, 17).
I

Deus deórum Dóminus locútus est *

et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *

Deus noster véniet et non silébit:

ignis consúmens est in conspéctu eius *

et in circúitu eius tempéstas válida.

Advocábit cælum desúrsum *

et terram discérnere pópulum suum:

« Congregáte mihi sanctos meos, *

qui disposuérunt testaméntum meum
in sacrifício ».

Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *

quóniam Deus iudex est.

Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

« Audi, pópulus meus, et loquar; †

Israel, et testificábor advérsum te: *

Deus, Deus tuus ego sum.

Non in sacrifíciis tuis árguam te; *

holocáusta enim tua
in conspéctu meo sunt semper.

Non accípiam de domo tua vítulos, *

neque de grégibus tuis hircos.

Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *

iumentórum mille in móntibus.

Cognóvi ómnia volatília cæli, *

et, quod movétur in agro, meum est.

Si esuríero non dicam tibi; *

meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.

Numquid manducábo carnes taurórum *

aut sánguinem hircórum potábo?

Immola Deo sacrifícium laudis *

et redde Altíssimo vota tua;

et ínvoca me in die tribulatiónis: *

éruam te, et honorificábis me ».

Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

Peccatóri autem dixit Deus: †

« Quare tu enárras præcépta mea *

et assúmis testaméntum meum in os tuum?

Tu vero odísti disciplínam *

et proiecísti sermónes meos retrórsum.

Si vidébas furem, currébas cum eo; *

et cum adúlteris erat pórtio tua.

Os tuum dimittébas ad malítiam, *

et lingua tua concinnábat dolos.

Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *

et advérsus fílium matris tuæ
proferébas oppróbrium.

Hæc fecísti, et tácui. †

Existimásti quod eram tui símilis. *

Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.

Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *

nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

Qui immolábit sacrifícium laudis,
honorificábit me, *

et, qui immaculátus est in via,

osténdam illi salutáre Dei ».

Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.

Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.

Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

37, 21-35

Isaias vaticinatur de rege Assyriorum

Misit Isaías fílius Amos ad Ezechíam dicens: « Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Pro quibus rogásti me de Sennácherib rege Assyriórum, hoc est verbum, quod locútus est Dóminus super eum:

Despéxit te, subsannávit te virgo fília Sion;

post te caput movit fília Ierúsalem.

Cui exprobrásti et quem blasphemásti?

Et super quem exaltásti vocem

et levásti altitúdinem oculórum tuórum?

Contra Sanctum Israel!

In manu servórum tuórum exprobrásti Dómino

et dixísti: “In multitúdine quadrigárum meárum

ego ascéndi altitúdinem móntium, iuga Líbani;

et succídi excélsa cedrórum eius

et eléctas abíetes illíus

et introívi altitúdinem summitátis eius,

silvam condénsam.

Ego fodi et bibi aquam aliénam

et exsiccávi vestígio pedis mei

omnes rivos Ægýpti”.

Numquid non audísti?

A sǽculo feci illud; a diébus antíquis

ego plasmávi illud et nunc addúxi,

ut fiat in eradicatiónem,

in lápides evérsos civitátes munítæ.

Habitatóres eórum breviáta manu

contremuérunt et confúsi sunt;

facti sunt sicut fenum agri

et gramen víride et herba tectórum,

quæ exáruit a fácie austri.

Sessiónem tuam

et egréssum tuum et intróitum tuum cognóvi

et insániam tuam contra me.

Cum fúreris advérsum me

et supérbia tua ascénderit in aures meas,

ponam círculum in náribus tuis

et frenum in lábiis tuis

et redúcam te in viam,

per quam venísti.

Tibi autem hoc erit signum:

Comedántur hoc anno, quæ cólligi póterunt,

et in anno secúndo, quæ sponte nascúntur;

in anno autem tértio semináte et métite

et plantáte víneas et comédite fructum eárum.

Et mittet id, quod salvátum fúerit de domo Iudæ,

quod réliquum est, radícem deórsum,

et fáciet fructum sursum.

Quia de Ierúsalem exíbit resíduum,

et quod salvum fúerit de monte Sion.

Zelus Dómini exercítuum fáciet istud.

Proptérea hæc dicit Dóminus de rege Assyriórum:

Non introíbit civitátem hanc

et non iáciet ibi sagíttam

et non oppónet ei clípeum

et non mittet contra eam ággerem.

In via, qua venit, per eam revertétur,

et civitátem hanc non ingrediétur, dicit Dóminus.

Et prótegam civitátem istam, ut salvem eam

propter me et propter David servum meum ».

RESPONSORIUM

Is 52, 9b-10

Consolátus est Dóminus pópulum suum, redémit Ierúsalem; * Et vidébunt omnes fines terræ salutáre Dei nostri.

Nudávit Dóminus bráchium sanctum suum in óculis ómnium géntium. * Et vidébunt.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Amedéi Lausannénsis epíscopi

(Hom. 2 super Exsurgens Maria: Cod. vat. lat. 1122, fol. 190 -191)

Regina mundi et pacis

Vide quam recto órdine citra assumptiónem effúlsit admirábile nomen Maríæ in univérsa terra, et fama celebérrima eius ubíque diffúsa est, priúsquam elevarétur magnificéntia eius super cælos. Decébat enim Matrem vírginem, et ob Nati sui honórem, primo terris regnáre et ita demum cælos cum glória suscípere; dilatári in ínfimis, ut supérna in plenitúdine sancta penetráret, transláta sicut de virtúte in virtútem, sic a claritáte in claritátem a Dómini Spíritu.

Igitur in carne præsens, futúri regni primítias prælibábat, et nunc excédens Deo ineffábili sublimitáte, nunc próximis condescéndens inenarrábili caritáte. Inde angélicis frequentabátur offíciis, hinc humáno famulátu venerabátur. Assistébat ei Gábriel cum ángelis; cui Ioánnes, gaudens sibi vírgini matrem vírginem in cruce commendátam, cum Apóstolis ministrábat. Illi regínam, isti vidére dóminam lætabántur, et utríque pio ei devotiónis afféctu obsequebántur.

At illa résidens in arce sublimíssima virtútum, et pélago divinórum áffluens charísmatum, abýssum gratiárum, qua cunctos excésserat, credénti et sitiénti pópulo largíssima emanatióne profundébat. Salútem namque corpóribus et ánimis medélam conferébat, potens suscitáre a morte carnis et ánimæ. Quis umquam ab ea æger vel tristis aut ignárus cæléstium mysteriórum ábiit? Quis non lætus et gaudens rédiit ad própria, impetráto a matre Dómini María quod vóluit?

Tantis bonis exúberans sponsa, sponsi mater únici, suávis et caríssima in delíciis, ut fons hortórum rationabílium, et púteus aquárum vivéntium et vivificántium, quæ fluunt ímpetu de divíno Líbano, a monte Sion usque ad circumfúsas quasque extérnas natiónes, pacis flúmina et gratiárum emanatiónes cǽlica infusióne derivábat. Igitur cum Virgo vírginum a Deo et Fílio suo rege regum, exsultántibus ángelis, cum lætántibus archángelis, et cælo láudibus acclamánte, deducerétur, impléta est prophetía Psalmístæ dicéntis ad Dóminum: Astitit regína a dextris tuis, in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

RESPONSORIUM

Cf. Ap 12, 1; cf. Ps 44 (45), 10b

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, * Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto. * Et in.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui Fílii tui Genetrícem, nostram constituísti matrem atque regínam, concéde propítius, ut, ipsíus intercessióne suffúlti, tuórum in regno cælésti consequámur glóriam filiórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky