Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Ant. Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Et excússit pharaónem et virtútem eius
in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Ant. Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Ant. Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
31, 15-22. 27-34
Salus et fœdus novum prænuntiantur
Hæc dicit Dóminus:
« Vox in Rama audíta est
lamentatiónis, luctus et fletus
Rachel plorántis fílios suos
et noléntis consolári super eis, quia non sunt ».
Hæc dicit Dóminus:
« Quiéscat vox tua a plorátu,
et óculi tui a lácrimis,
quia est merces óperi tuo,
ait Dóminus,
et reverténtur de terra inimíci.
Et est spes novíssimis tuis,
ait Dóminus,
et reverténtur fílii ad términos suos.
Audiens audívi Ephraim transmigrántem:
“Castigásti me et erudítus sum
quasi iuvénculus indómitus;
convérte me et convértar
quia tu Dóminus Deus meus.
Postquam enim convertísti me,
egi pæniténtiam;
et postquam ostendísti mihi,
percússi femur meum;
confúsus sum et erúbui,
quóniam sustínui oppróbrium adulescéntiæ meæ”.
Estne fílius honorábilis mihi Ephraim
aut puer delectábilis,
quia ex quo locútus sum de eo,
adhuc recordábor eius?
Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum:
míserans miserébor eius »,
ait Dóminus.
Státue tibi lápides,
pone tibi signa,
dírige cor tuum in iter,
viam, in qua ambulásti;
revértere, virgo Israel,
revértere ad civitátes tuas istas.
Usquequo vagáberis,
fília rebéllis?
Quia creávit Dóminus novum super terram:
fémina circúmdabit virum.
« Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israel et domum Iudæ sémine hóminum et sémine iumentórum. Et sicut vigilávi super eos, ut evéllerem et demolírer et dissipárem et dispérderem et afflígerem, sic vigilábo super eos, ut ædíficem et plantem, ait Dóminus.
In diébus illis non dicent ultra: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt”, sed unusquísque in iniquitáte sua moriétur; omnis homo, qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes eius.
Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iudæ pactum novum; non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in die, qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum, quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus. Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit ultra vir próximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognósce Dóminum”; omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus, quia propitiábor iniquitáti eórum et peccáti eórum non memorábor ámplius ».
RESPONSORIUM
Ps 50 (51), 12. 11
Cor mundum crea in me, Deus; * Et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis, et omnes iniquitátes meas dele. * Et spíritum.
LECTIO ALTERA
Ex Scriptis sanctæ Terésiæ de Calcutta vírginis
(Epistola ad p. Iosephum Neuner anno circiter 1960 missa:
B. Kolodiejchuk, Mother Teresa. Come be my light, p. 209-212)
Si obscuritas mea est lux pro aliqua anima perfecte læta sum
Lauréti, pater, valde felix eram, mea opinióne, felicíssima sorórum. Póstea vocátio venit. Dóminus noster me recte postulávit; vox eius clara erat et persuasióne plena. Me étiam etiámque postulávit anno millésimo nongentésimo quadragésimo sexto. Sciébam eum esse. Timor et terríbiles sensus erant in me, nam timébam ne in errórem indúcerer. Cum semper obœdiénter vixíssem, cunctam rem ad patrem meum spirituálem détuli, continénter sperans ut hæc ómnia ab eo tamquam fraus diáboli existimaréntur. Mínime vero: sicut vox illa, is quoque dixit: «Ipse Iesus id a te petit». Deínde bene scis omnis rei éxitum. Superioríssæ meæ me misérunt in óppidum v.d. Asansol anno millésimo nongentésimo quadragésimo séptimo, ubi Dóminus noster se omníno donáre mihi visus est. Dulcédo et consolátio et únio sex illórum ménsium quam citíssime transiérunt. Dénique mense Decémbri anno millésimo nongentésimo duodequinquagésimo ópera incépta est.
Pater, iam ab anno millésimo nongentésimo undequinquagésimo vel millésimo nongentésimo quinquagésimo in ánimo meo est hic terríbilis sensus amissiónis, hæc infánda obscúritas, hæc solitúdo, hoc contínuum ardens desidérium Dei quod in imo corde máximum dolórem cóncitat. Talis est obscúritas ut pro certo vidére non possim, neve mente neve ratióne. Locus Dei in ánima mea vácuus est. Deus in me abest. Cum dolor ob desidérium tam magnus est, Deum cúpio atque cúpio; sed hoc séntio: ille me non vult, ille non est hic. Cælum, ánimæ: num hæc tantúmmodo verba sunt neque mihi ullam significatiónem habent? Ipsa mea vita discórdans vidétur. Quo ánimas ire ádiuvo? Cur hæc ómnia? Ubi est ánima in esséntia mea? Deus me non vult. Aliquándo cor meum séntio profécto clamans: «Deus meus!», sed nihil ádvenit. Cruciátum et dolórem descríbere néqueo. Usque ab infántia mea Iesum in Sanctíssimo Sacraménto teneríssime amávi, sed hic amor quoque evánuit. Nihil coram Iesu séntio at nullo modo Sanctam Communiónem pérdere volo.
Réspice, pater, contradictiónem vitæ meæ. Deum cúpio, eum amáre volo, valde amáre, tantum vívere pro eius amóre, tantum amáre, áttamen modo dolor est, desidérium neque amor. Ante áliquot annis, círciter septéndecim, Deo áliquid pulchérrimi dare volébam. Operam impéndi, sub pæna mortális peccáti, ut nihil ei recusárem. Ex eo témpore hanc promissiónem servávi. Nonnúmquam, cum obscúritas crássior est et mox áliquid Deo negatúra sum, cogitátio illíus promissiónis me súblevat.
Deum solum in vita mea volo. “Opera” vere et únice eius est. Ille me postulávit, ille mihi dixit quid ágere debérem, ille omnem gradum meum rexit, ille omnem motum meum dírigit, ille in ore meo verba mittit, ille facultátem docéndi viam soróres mihi concédit. Hæc ómnia et univérsum quod in me est, ille est. Quare, cum mundus me laudat, ánima mea vere mínime tángitur, ne léviter quidem. Ad óperam quod áttinet, credo eam totam ab eo proveníre.
Antea coram Dómino nostro multas horas dégere póteram, eum amans et cum eo cólloquens; nunc autem meditátio quoque diffícilis est: nihil, vel tantúmmodo “Deus meus” dico, et aliquándo étiam hæc invocátio non exit. Tamen, áliqua ex parte in imo corde meo, desidérium Dei in ténebris iter aperíre pergit. Cum foris sum, labórans vel in hómines nonnúllos incúrrens, præséntia alicúius est qui própius me vivit, in me vere. Néscio quid sit, sed sæpe, étiam cotídie, amor erga Deum in me vérior fit et, sine certa sciéntia, repénte Iesu dico insolitíssima amóris verba.
Pater, cor meum tibi pandi: doce me Deum amáre, doce me eum valde amáre. Docta non sum, multa de Dei rebus néscio: Deum amáre volo quómodo et quantum ille est mihi “Pater meus”.
Cor meum, ánima mea et corpus meum Deo tantum sunt. Ille fíliam amóris sui, sicut haud optátam, eiécit. Qua de causa, pater, in hoc recéssu státui ut in eius potestáte essem. De me sane fáciat id quod vult, quómodo vult, per totum tempus ille volúerit. Si obscúritas mea est lux pro áliqua anima – sed étiam si nihil valet pro ullo hómine – perfécte læta sum, quia flos Dei agri sum.
RESPONSORIUM
Cf. Cant 3, 1-2; 5, 6; Ps 36 (37), 5
Quæsívi, quem díligit ánima mea; quæsívi illum et non invéni; vocávi, et non respóndit mihi. * Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, et ipse fáciet.
Quæsívi, quem díligit ánima mea, “Surgam et circuíbo civitátem; per vicos et platéas quæram, quem díligit ánima mea”. * Commítte Dómino.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui beátam Terésiam, vírginem, vocásti, ut amóri Fílii tui in cruce sitiéntis exímia caritáte in paupérrimos respondéret, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in afflíctis frátribus Christo ministráre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky