28 septembris 2026

S. Laurentii Ruiz et sociorum, martyrum
memoria ad libitum

Sæculo XVII vertente (annis 1633-1637) sedecim martyres, scilicet Laurentius Ruiz eiusque socii, Ordinis Sancti Dominici sodales vel ad ipsum consociati, diversi quidem natione, tempore et condicione, fidem christianam per insulas Philippinas, Formosam et insulas Iaponicas disseminarunt, pro Christi amore in urbe Nagasakiensi in Iaponia sanguinem suum fundentes semen futuræ christianitatis copiosum sparserunt.
Communia plurimorum martyrum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Ipsum nunc nobis tempus est

quo voce evangélica

ventúrus sponsus créditur,

regni cæléstis cónditor.

Occúrrunt sanctæ vírgines

óbviam tunc advéntui,

gestántes claras lámpadas,

magno lætántes gáudio.

Stultæ vero quæ rémanent

exstínctas habent lámpadas,

frustra pulsántes iánuam,

clausa iam regni régia.

Nunc vigilémus sóbrii

gestántes mentes spléndidas,

ut veniénti Dómino

digni currámus óbviam.

Dignos nos fac, rex óptime,

futúri regni glória,

ut mereámur láudibus

ætérnis te concínere. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Vita sanctórum, via, spes salúsque,

Christe, largítor probitátis atque

cónditor pacis, tibi voce, sensu

pángimus hymnum:

Cuius est virtus manifésta totum

quod pii possunt, quod habent, quod ore,

corde vel factis cúpiunt, amóris

igne flagrántes.

Témporum pacem, fídei tenórem,

lánguidis curam veniámque lapsis,

ómnibus præsta páriter beátæ

múnera vitæ.

Æqua laus summum célebret Paréntem

teque, Salvátor, pie rex, per ævum;

Spíritus Sancti résonet per omnem

glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 1-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I

In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *

in iustítia tua líbera me.

Inclína ad me aurem tuam, *

accélera, ut éruas me.

Esto mihi in rupem præsídii
et in domum munítam, *

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *

quóniam tu es fortitúdo mea.

In manus tuas comméndo spíritum meum; *

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Odísti observántes vanitátes supervácuas, *

ego autem in Dómino sperávi.

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *

quóniam respexísti humilitátem meam;

agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

nec conclusísti me in mánibus inimíci; *

statuísti in loco spatióso pedes meos.

Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †

conturbátus est in mæróre óculus meus, *

ánima mea et venter meus.

Quóniam defécit in dolóre vita mea *

et anni mei in gemítibus;

infirmáta est in paupertáte virtus mea, *

et ossa mea contabuérunt.

Apud omnes inimícos meos
factus sum oppróbrium †

et vicínis meis valde et timor notis meis: *

qui vidébant me foras, fugiébant a me.

Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *

factus sum tamquam vas pérditum.

Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *

horror in circúitu;

in eo dum convenírent simul advérsum me, *

auférre ánimam meam consiliáti sunt.

Ego autem in te sperávi, Dómine; †

dixi: « Deus meus es tu, *

in mánibus tuis sortes meæ ».

Eripe me de manu inimicórum meórum *

et a persequéntibus me;

illústra fáciem tuam super servum tuum, *

salvum me fac in misericórdia tua.

Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

III

Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *

quam abscondísti timéntibus te.

Perfecísti eis, qui sperant in te, *

in conspéctu filiórum hóminum.

Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *

a conturbatióne hóminum;

próteges eos in tabernáculo *

a contradictióne linguárum.

Benedíctus Dóminus, *

quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi
in civitáte muníta.

Ego autem dixi in trepidatióne mea: *

« Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ».

Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *

dum clamárem ad te.

Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †

fidéles consérvat Dóminus *

et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *

omnes, qui sperátis in Dómino.

Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.

Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

1, 12-26

Paulus in iudicium vocatus

Scire vos volo, fratres, quia, quæ circa me sunt, magis ad proféctum venérunt evangélii, ita ut víncula mea manifésta fíerent in Christo in omni prætório et in céteris ómnibus, et plures e frátribus in Dómino confidéntes vínculis meis abundántius audére sine timóre verbum loqui. Quidam quidem et propter invídiam et contentiónem, quidam autem et propter bonam voluntátem Christum prǽdicant; hi quidem ex caritáte sciéntes quóniam in defensiónem evangélii pósitus sum, illi autem ex contentióne Christum annúntiant, non sincére, existimántes pressúram se suscitáre vínculis meis. Quid enim? Dum omni modo, sive sub obténtu sive in veritáte, Christus annuntiétur, et in hoc gáudeo; sed et gaudébo, scio enim quia hoc mihi provéniet in salútem per vestram oratiónem et subministratiónem Spíritus Iesu Christi, secúndum exspectatiónem et spem meam quia in nullo confúndar sed in omni fidúcia sicut semper et nunc magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum. Quod si vívere in carne, hic mihi fructus óperis est, et quid éligam ignóro. Coártor autem ex his duóbus desidérium habens dissólvi et cum Christo esse, multo magis mélius; permanére autem in carne magis necessárium est propter vos. Et hoc confídens scio quia manébo et permanébo ómnibus vobis ad proféctum vestrum et gáudium fídei, ut gloriátio vestra abúndet in Christo Iesu in me per meum advéntum íterum ad vos.

RESPONSORIUM

Phil 1, 19, 20. 21

Scio, secúndum exspectatiónem et spem meam, quia in nullo confúndar; sed in omni fidúcia, sicut semper et nunc, * Magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Mihi enim vívere Christus est, et mori lucrum. * Magnificábitur.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Ioánnis Pauli papæ Secúndi in beatificatióne mártyrum

(AAS 73, 1981, 340-342)

Cultus amorisque actum permagnum Deo peregerunt in proprio effuso sanguine

Evangélii verbis testántibus Christus coram cælésti Patre illos fidéles mártyres vere confitétur, qui coram homínibus eum conféssi fúerint.

Hymnus glóriæ, qui nunc Deo cantátus est a vócibus innúmeris eúndem résonat hymnum « Te Deum », qui cantátus fuit véspere diéi 27 decémbris 1637 in ecclésia sancti Domínici, cum núntius pervenísset martýrii in civitáte Nagasakiénsi hábiti cuiúsdam cœtus sex christianórum, inter quos inveniebántur Pater Antónius González, missiónis præses, dominicánus hispánicus e loco Deón, atque Lauréntius Ruiz, paterfamílias, e Manilénsi civitáte oriúndus, e subúrbio Binóndo nuncupáto, extra civitátem. Testes hi psalmos Dómino misericórdiæ atque poténtiæ et ipsi cantavérunt, dum in custódiam tradebántur et mortem obíbant, eórum martýrio per dies tres perduránte.

Fides vincit mundum. Prædicátio fídei véluti sol omnes illúminat, qui ad veritátis cognitiónem perveníre cúpiunt. Etenim, divérsi sunt in mundo sermónes, sed una atque éadem christiána tradítio.

Dóminus Iesus in próprio sánguine servos suos vere redémit, qui ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne sunt congregáti, ut regále sint pro Deo nostro sacerdótium.

Sédecim beáti mártyres, sacerdótium exercéntes Baptísmi vel sacri Ordinis, cultus amorísque actum permágnum Deo peregérunt in próprio effúso sánguine, Christi sacrifício in ara Crucis coniúncto, Christum sacerdótem ac víctimam ita imitántes, suprémo modo qui humánis creatúris sit possíbilis. Eódem vero témpore actus fuit amóris erga fratres quam máximus, pro quibus et nos ad nosmetípsos impendéndos invitámur, exémplum sequéndo Fílii Dei, qui seípsum pro nobis pósuit.

Hoc équidem Lauréntius Ruiz adimplévit. A Spíritu Sancto ad finem inopinátum ductus post iter perículis opplétum, iudícibus conféssus est se esse christiánum et pro Deo moritúrum: « Vitam meam pro ipso mílies offérre vellem. Apóstata numquam ero. Si vultis, me interfícere potéstis. Pro Deo mori mea est volúntas ».

Hic summam vitæ eius habémus atque eius fídei manifestatiónem eiúsque mortis ratiónem. In hoc moménto iúvenis paterfamílias conféssus est et ad perfectiónem duxit catechésim christiánam, quam accéperat in schola Fratrum Ordinis Sancti Domínici in Binóndo; catechésim quidem, quæ in Christo únicum centrum habet, quia Christus est eius obiéctum et ipse Christus per lábia núntii docet.

Exémplum a Lauréntio Ruiz, ex patre sínico et matre tagalénsi, datum, nobis mémorat uniuscuiúsque vitam eámque totam ad Christum esse ordinándam.

Christiánus esse id signíficat: cotídie sese offérre, Christi oblatióni in respónsum reddéndum, qui ad hoc venit in mundum, ut omnes vitam hábeant et abundántius hábeant.

RESPONSORIUM

Cf. Eph 4, 4. 5

Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo.

ORATIO

Orémus.

Beatórum mártyrum tuórum Lauréntii et sociórum, quǽsumus, Dómine Deus, patiéntiam in servítio tui et próximi nobis concéde, quia in regno tuo sunt beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky