16 octobris 2026

S. Hedvigis, religiosæ
memoria ad libitum

Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.
Communia sanctarum mulierum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Galli cantu mediánte

noctis iam calíginem

et profúndæ noctis atram

levánte formídinem,

Deus alme, te rogámus

supplicésque póscimus.

Vigil, potens, lux venísti

atque custos hóminum,

dum tenérent simul cuncta

médium siléntium,

rédderent necnon mortálem

mórtui effígiem,

Excitáres quo nos, Christe,

de somno malítiæ,

atque gratis liberáres

noctúrno de cárcere,

redderésque nobis lucem

vitæ semper cómitem.

Honor Patri sit ac tibi,

Sancto sit Spirítui,

Deo trino sed et uni,

paci, vitæ, lúmini,

nómini præ cunctis dulci

divinóque númini. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Adésto, rerum cónditor,

patérnæ lucis glória,

cuius amóta grátia

nostra pavéscunt péctora,

Tuóque plena Spíritu,

secum Deum gestántia,

nil rapiéntis pérfidi

diris patéscant fráudibus,

Ut inter actus sǽculi,

vitæ quos usus éxigit,

omni caréntes crímine

tuis vivámus légibus.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum
Cœpit Iesus pavere et tædere (Mc 14, 33).
I

Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †

et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

inténde mihi et exáudi me.

Excússus sum in meditatióne mea
et conturbátus sum *

a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris.

Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *

et in ira molésti erant mihi.

Cor meum torquétur intra me, *

et formído mortis cécidit super me.

Timor et tremor venérunt super me, *

et contéxit me pavor.

Et dixi: « Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *

et volábo et requiéscam?

Ecce elongábo fúgiens *

et manébo in solitúdine.

Exspectábo eum, qui salvum me fáciat *

a spíritu procéllæ et tempestáte ».

Ant. Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

II

Díssipa, Dómine, dívide linguas eórum, *

quóniam vidi violéntiam et contentiónem
in civitáte.

Die ac nocte circúmeunt eam super muros eius, †

iníquitas et labor et insídiæ in médio eius; *

et non defécit de platéis eius
frauduléntia et dolus.

Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *

sustinuíssem útique;

et si is, qui óderat me,
super me magnificátus fuísset, *

abscondíssem me fórsitan ab eo.

Tu vero, homo coæquális meus, *

familiáris meus et notus meus,

qui simul habúimus dulce consórtium: *

in domo Dei ambulávimus in concúrsu.

Ant. Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III

Ego autem ad Deum clamábo, *

et Dóminus salvábit me.

Véspere et mane et merídie meditábor
et ingemíscam, *

et exáudiet vocem meam.

Rédimet in pace ánimam meam
ab his, qui impúgnant me, *

quóniam in multis sunt advérsum me.

Exáudiet Deus et humiliábit illos, *

qui est ante sǽcula.

Non enim est illis commutátio, *

et non timuérunt Deum.

Exténdit manum suam in sócios; *

contaminávit fœdus suum.

Lene super butýrum est os eius, *

pugna autem cor illíus:

mollíti sunt sermónes eius super óleum, *

et ipsi sunt gládii destrícti.

Iacta super Dóminum curam tuam, †

et ipse te enútriet; *

non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto.

Tu vero, Deus, dedúces eos *

in púteum intéritus.

Viri sánguinum et dolósi
non dimidiábunt dies suos; *

ego autem sperábo in te, Dómine.

Ant. Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.

Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Malachíæ prophétæ

1, 1-14; 2, 13-16

Vaticinium de sacerdotibus neglegentibus et de repudiatione

Verbum Dómini ad Israel in manu Malachíæ.

« Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: “In quo dilexísti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dóminus; et diléxi Iacob, Esau autem ódio hábui et pósui montes eius in solitúdinem et hereditátem eius thóibus desérti. Quod si díxerit Edom: “Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus, quæ destrúcta sunt”, hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam; et vocabúntur ‘Términi impietátis’ et ‘Pópulus, cui irátus est Dóminus usque in ætérnum’. Et óculi vestri vidébunt et vos dicétis: “Magnificátus est Dóminus ultra términos Israel”.

Fílius honórat patrem et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dóminus exercítuum ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum et dícitis: “In quo despéximus nomen tuum?”. Offeréntes super altáre meum panem pollútum. Et dícitis: “In quo pollúimus te?”. In eo quod dícitis: “Mensa Dómini contemptíbilis est”. Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? Et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placúerit ei aut si suscéperit fáciem tuam!, dicit Dóminus exercítuum. Sed nunc deprecámini vultum Dei, ut misereátur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscípiet fácies vestras?, dicit Dóminus exercítuum. Quis est in vobis, qui claudat óstia, ne incendátis altáre meum gratuíto? Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum; et munus non suscípiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occásum magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum. Vos autem polluístis illud in eo quod dícitis: “Mensa Dómini contamináta est, et contemptíbilis esca eius”. Et dícitis: “Quantus labor!”, et despícitis illam, dicit Dóminus exercítuum. Et infértis de rapínis claudum et lánguidum et infértis sicut munus. Numquid suscípiam illud de manu vestra?, dicit Dóminus. Maledíctus dolósus, qui habet in grege suo másculum et votum fáciens ímmolat débile Dómino. Quia Rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus.

Et hoc rursum fácitis: operítis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra; et dícitis: “Quam ob causam?”. Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem adulescéntiæ tuæ, cui tu factus es infidélis; et hæc párticeps tua et uxor fœ́deris tui. Nonne unitátem fecit carnis et spíritus? Et quid únitas quærit nisi semen a Deo? Custodíte ergo spíritum vestrum; et uxóri adulescéntiæ tuæ noli esse infidélis. Si quis ódio dimíttit, dicit Dóminus Deus Israel, óperit iníquitas vestiméntum eius, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum et nolíte esse infidéles ».

RESPONSORIUM

Mal 2, 5. 6a; Ps 109 (110), 4

Pactum meum fuit cum sacerdóte vitæ et pacis, et dedi hæc ei simul cum timóre et tímuit me. * Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius.

Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. * Lex.

LECTIO ALTERA

E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coǽvo auctóre conscrípta

(Acta Sanctorum Octobris 8 [1853], 201-202)

Semper tendebat in Deum

Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.

Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prǽvia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sǽpius tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.

Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus, leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.

Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo, potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 31, 17. 18

Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

Gustávit et vidit quia bona est negotiátio sapiéntiæ Dei. * Ideóque.

ORATIO

Orémus.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky