Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:
Lux ætérna, lumen potens,
dies indefíciens,
debellátor atræ noctis,
reparátor lúminis,
destructórque tenebrárum,
illustrátor méntium:
Quo nascénte suscitámur,
quo vocánte súrgimus;
faciénte quo beáti,
quo linquénte míseri;
quo a morte liberáti,
quo sumus perlúcidi;
Mortis quo victóres facti,
noctis atque sǽculi;
ergo nobis, rex ætérne,
lucem illam tríbue,
quæ fuscátur nulla nocte,
solo gaudens lúmine.
Honor Patri sit ac tibi,
Sancto sit Spirítui,
Deo trino sed et uni,
paci, vitæ, lúmini,
nómini præ cunctis dulci
divinóque númini. Amen.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:
Deus de nullo véniens,
Deus de Deo pródiens,
Deus ab his progrédiens,
in nos veni subvéniens.
Tu nostrum desidérium,
tu sis amor et gáudium;
in te nostra cupíditas
et sit in te iucúnditas.
Pater, cunctórum Dómine,
cum Génito de Vírgine,
intus et in circúitu
nos rege Sancto Spíritu.
Meménto, sancta Trínitas,
quod tua fecit bónitas,
creándo prius hóminem,
recreándo per sánguinem.
Nam quos creávit Unitas,
redémit Christi cáritas;
patiéndo tunc díligens,
nunc díligat nos éligens.
Tríadi sanctæ gáudium,
pax, virtus et impérium,
decus, omnipoténtia,
laus, honor, reveréntia. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida.
Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
« Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum
in sacrifício ».
Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Ant. Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.
Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
« Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua
in conspéctu meo sunt semper.
Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos.
Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius.
Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me ».
Ant. Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.
Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.
Peccatóri autem dixit Deus: †
« Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum.
Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos.
Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ
proferébas oppróbrium.
Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam.
Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
Qui immolábit sacrifícium laudis,
honorificábit me, *
et, qui immaculátus est in via,
osténdam illi salutáre Dei ».
Ant. Sacrifícium laudis honorificábit me.
Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.
LECTIO PRIOR
De libro Malachíæ prophétæ
3, 1-24
Dies Domini
Hæc dicit Dóminus Deus: « Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam; et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum; et quis póterit sustinére diem advéntus eius, et quis stabit, cum apparébit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum; et sedébit conflans et emúndans argéntum et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in iustítia. Et placébit Dómino sacrifícium Iudæ et Ierúsalem sicut diébus prístinis et sicut annis antíquis. Et accédam ad vos in iudício; et ero testis velox maléficis et adúlteris et periúris et, qui ópprimunt mercennários, víduas et pupíllos, et flectunt ius peregrinórum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum.
Ego enim Dóminus et non mutátus sum;
sed vos, fílii Iacob, nondum ad finem pervenístis.
A diébus enim patrum vestrórum
recessístis a præcéptis legítimis meis
et non custodístis ea.
Revertímini ad me,
et revértar ad vos,
dicit Dóminus exercítuum.
Et dícitis: “In quo revertémur?”.
Numquid homo potest defraudáre Deum?
Sed vos defraudátis me.
Et dixístis: “In quo confígimus te?”.
In décimis et in primítiis.
Maledictióne vos maledícti estis,
quia me vos defraudátis, gens tota.
Inférte omnem décimam in hórreum,
et sit cibus in domo mea;
et probáte me super hoc,
dicit Dóminus exercítuum:
si non aperúero vobis cataráctas cæli
et effúdero vobis benedictiónem
usque ad abundántiam
et increpábo pro vobis devorántem,
et non corrúmpet fructum terræ,
nec erit stérilis vobis vínea in agro,
dicit Dóminus exercítuum.
Et beátos vos dicent omnes gentes;
éritis enim vos terra desiderábilis,
dicit Dóminus exercítuum.
Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus; et dícitis: “Quid locúti sumus contra te?”. Dícitis: “Vanum est servíre Deo; et quod emoluméntum, quia custodívimus præcépta eius et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum? Ergo nunc beátos dícimus arrogántes; síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem et tentavérunt Deum et salvi facti sunt”. Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo. Et atténdit Dóminus et audívit; et scriptus est liber memorabílium coram eo timéntibus Dóminum et cogitántibus nomen eius. Erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die, qua ego fácio in pecúlium; et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi. Rursum vidébitis quid sit inter iustum et ímpium, inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.
Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus; et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula; et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et ramum. Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol iustítiæ et sánitas in pennis eius; et egrediémini et saliétis sicut vítuli sagináti et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum in die, quam ego fácio, dicit Dóminus exercítuum.
Mementóte legis Móysi servi mei,
cui mandávi
in Horeb ad omnem Israel
præcépta et iudícia.
Ecce ego mittam vobis
Elíam prophétam,
ántequam véniat dies Dómini
magnus et horríbilis;
et convértet cor patrum ad fílios
et cor filiórum ad patres eórum,
ne véniam et percútiam
terram anathémate ».
RESPONSORIUM
Mal 3, 1; Lc 1, 76
Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. * Véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis, præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius. * Véniet.
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Ignátii epíscopi et mártyris ad Romános
(Cap. 4, 1-2; 6, 1-8, 3: Funk 1, 217-223)
Frumentum Dei sum: dentibus bestiarum molar
Ego ómnibus Ecclésiis scribo omnibúsque mando, quod lubens pro Deo móriar, síquidem vos me non impediátis. Obsecro vos, ne intempestívam mihi benevoléntiam exhibeátis. Sínite me ferárum cibum esse, per quas Deum cónsequi licet. Fruméntum sum Dei et per ferárum dentes molar, ut purus panis Christi invéniar. Christum pro me supplicáte, ut per hæc instruménta Deo hóstia invéniar.
Nihil mihi próderunt mundi voluptátes neque huius sǽculi regna. Præstat mihi in Christo Iesu mori, quam fínibus terræ imperáre. Illum quæro, qui pro nobis mórtuus est; illum volo, qui propter nos resurréxit. Partus mihi instat. Ignóscite mihi, fratres. Ne me vívere impediátis, ne velítis me mori; me, Dei esse cupiéntem, mundo ne tradátis neque per matériam me seducátis; sínite me purum lumen percípere; ubi illuc advénero, homo ero. Concédite mihi imitatórem esse passiónis Dei mei. Si quis illum in seípso habet, intéllegat quid velim, et commisereátur mei, sciens quæ me coárctent.
Princeps huius sǽculi rápere me vult meámque erga Deum voluntátem corrúmpere. Nemo ergo vestrum, qui adéstis, illum ádiuvet; mei pótius, id est Dei, efficiámini. Ne loquámini Iesum Christum, dum mundum concupíscitis. Invídia in vobis ne hábitet. Neque si ego præsens vos orárem, credátis mihi; his pótius, quæ vobis scribo, credátis. Vivens enim scribo vobis, mori desíderans. Amor meus crucifíxus est, nec est in me ignis matériæ amans; sed vivens et loquens aqua in me est, mihi intérius dicens: « Veni ad Patrem ». Non deléctor aliménto corruptíbili neque voluptátibus huius mundi. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.
Nolo ámplius secúndum hómines vívere. Id autem fiet, si vos voluéritis. Velítis precor, ut et vos benevoléntiam inveniátis. Paucis lítteris peto a vobis: crédite mihi. Iesus Christus vobis hæc patefáciet, quod vera loquor; ipse os verax, in quo Pater vere locútus est. Pétite pro me, ut cónsequar. Non secúndum carnem, sed secúndum mentem Dei vobis scripsi. Si pátiar, bene mihi voluístis; si reíciar, odístis.
RESPONSORIUM
Nihil vos latet si perfécte habuéritis in Iesum Christum fidem et caritátem, quæ inítium vitæ et finis sunt. * Princípium quidem fides, finis vero cáritas.
Mansuetúdinem ítaque assuméntes, regeneráte vosmetípsos in fide quæ est caro Dómini, et in caritáte quæ est sanguis Iesu Christi. * Princípium.
ORATIO
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctórum mártyrum confessiónibus Ecclésiæ tuæ sacrum corpus exórnas, concéde, quǽsumus, ut hodiérna glória passiónis, sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam, ita nobis perpétuum munímen operétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky