9 novembris 2026

In dedicatione basilicæ Lateranensis
festum

Anniversarium dedicationis basilicæ a Constantino imperatore in Laterano exstructæ a sæculo XII hac die celebratum esse traditur. Hæc celebratio primum fuit festum Urbis Romæ; deinde in honorem basilicæ, quæ « omnium ecclesiarum Urbis et Orbis mater et caput » nominatur, ad universum ritum romanum extensa est, quasi signum dilectionis et unitatis erga Cathedram Petri quæ, ut sanctus Ignatius Antiochenus scripsit, « universo caritatis cœtui præsidet ».
Communia ad anniversarium dedicationis ecclesiæ.

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,

qui témperas rerum vices,

splendóre mane ínstruis

et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,

aufer calórem nóxium,

confer salútem córporum

verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino

fervénte prompti spíritu;

hora volúta séxies

nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus

veræ salútis glória,

beáti Agni hóstia,

crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima

tenébricat merídies;

sumámus toto péctore

tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Domum tuam, Dómine, decet sanctitúdo in longitúdinem diérum.

Psalmus 118 (119), 129-136
XVII – פ (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege
Plenitudo legis est dilectio (Rom 13, 10).

Mirabília testimónia tua, *

ídeo servávit ea ánima mea.

Declarátio sermónum tuórum illúminat *

et intelléctum dat párvulis.

Os meum apérui et attráxi spíritum, *

quia præcépta tua desiderábam.

Convértere in me et miserére mei *

secúndum iudícium tuum
cum diligéntibus nomen tuum.

Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *

et non dominétur mei omnis iníquitas.

Rédime me a calúmniis hóminum, *

ut custódiam mandáta tua.

Fáciem tuam illúmina super servum tuum *

et doce me iustificatiónes tuas.

Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *

quia non custodiérunt legem tuam.

Psalmus 81 (82)
Contra iudices iniquos
Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus (1 Cor 4, 5).

Deus stetit in concílio divíno, *

in médio deórum iúdicat.

« Usquequo iudicábitis iníque *

et fácies peccatórum sumétis?

Iudicáte egéno et pupíllo, *

húmilem et páuperem iustificáte.

Erípite páuperem *

et egénum de manu peccatóris liberáte ».

Nesciérunt, neque intellexérunt,
in ténebris ámbulant; *

movebúntur ómnia fundaménta terræ.

Ego dixi: « Dii estis *

et fílii Excélsi omnes ».

Vos autem sicut hómines moriémini *

et sicut unus de princípibus cadétis.

Surge, Deus, iúdica terram, *

quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.

Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12).

Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *

et exaudívit me.

Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *

a lingua dolósa.

Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *

lingua dolósa?

Sagíttæ poténtis acútæ *

cum carbónibus iuniperórum.

Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *

habitávi ad tabernácula Cedar!

Multum íncola fuit ánima mea *

cum his, qui odérunt pacem.

Ego eram pacíficus; *

cum loquébar, illi impugnábant me.

Ant. Domum tuam, Dómine, decet sanctitúdo in longitúdinem diérum.

LECTIO BREVIS

2 Cor 6, 16

Vos estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: « Inhabitábo in illis et inambulábo et ero illórum Deus, et ipsi erunt mihi pópulus ».

Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem.

Et abundántia diligéntibus te.

ORATIO

Orémus.

In ipsa ecclesia dedicata:

Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio. Per Christum Dóminum nostrum.

Extra ipsam ecclesiam dedicatam:

Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Christum Dóminum nostrum.

Vel:

Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky