9 novembris 2026

In dedicatione basilicæ Lateranensis
festum

Anniversarium dedicationis basilicæ a Constantino imperatore in Laterano exstructæ a sæculo XII hac die celebratum esse traditur. Hæc celebratio primum fuit festum Urbis Romæ; deinde in honorem basilicæ, quæ « omnium ecclesiarum Urbis et Orbis mater et caput » nominatur, ad universum ritum romanum extensa est, quasi signum dilectionis et unitatis erga Cathedram Petri quæ, ut sanctus Ignatius Antiochenus scripsit, « universo caritatis cœtui præsidet ».
Communia ad anniversarium dedicationis ecclesiæ.

Nona

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

HYMNUS

Rerum, Deus, tenax vigor,

immótus in te pérmanens,

lucis diúrnæ témpora

succéssibus detérminans,

Largíre clarum véspere,

quo vita numquam décidat,

sed prǽmium mortis sacræ

perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Vel:

Ternis horárum términis

volútis, dante Dómino,

trinum perfécte et únicum

ipsum devóti psállimus.

Sacrum Dei mystérium

puro tenéntes péctore,

Petri magístri régula

signo salútis pródita,

Et nos psallámus spíritu,

hæréntes sic apóstolis,

ut plantas adhuc débiles

Christi virtúte dírigant.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Hæc est domus Dómini, fírmiter ædificáta; bene fundáta est supra firmam petram.

Psalmus 118 (119), 129-136
XVII – פ (Phe)
Meditatio verbi Domini in lege
Plenitudo legis est dilectio (Rom 13, 10).

Mirabília testimónia tua, *

ídeo servávit ea ánima mea.

Declarátio sermónum tuórum illúminat *

et intelléctum dat párvulis.

Os meum apérui et attráxi spíritum, *

quia præcépta tua desiderábam.

Convértere in me et miserére mei *

secúndum iudícium tuum
cum diligéntibus nomen tuum.

Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum, *

et non dominétur mei omnis iníquitas.

Rédime me a calúmniis hóminum, *

ut custódiam mandáta tua.

Fáciem tuam illúmina super servum tuum *

et doce me iustificatiónes tuas.

Rívulos aquárum deduxérunt óculi mei, *

quia non custodiérunt legem tuam.

Psalmus 81 (82)
Contra iudices iniquos
Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus (1 Cor 4, 5).

Deus stetit in concílio divíno, *

in médio deórum iúdicat.

« Usquequo iudicábitis iníque *

et fácies peccatórum sumétis?

Iudicáte egéno et pupíllo, *

húmilem et páuperem iustificáte.

Erípite páuperem *

et egénum de manu peccatóris liberáte ».

Nesciérunt, neque intellexérunt,
in ténebris ámbulant; *

movebúntur ómnia fundaménta terræ.

Ego dixi: « Dii estis *

et fílii Excélsi omnes ».

Vos autem sicut hómines moriémini *

et sicut unus de princípibus cadétis.

Surge, Deus, iúdica terram, *

quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.

Psalmus 119 (120)
Desiderium pacis
In tribulatione patientes, orationi instantes (Rom 12, 12).

Ad Dóminum, cum tribulárer, clamávi, *

et exaudívit me.

Dómine, líbera ánimam meam a lábiis mendácii, *

a lingua dolósa.

Quid detur tibi aut quid apponátur tibi, *

lingua dolósa?

Sagíttæ poténtis acútæ *

cum carbónibus iuniperórum.

Heu mihi, quia peregrinátus sum in Mosoch, *

habitávi ad tabernácula Cedar!

Multum íncola fuit ánima mea *

cum his, qui odérunt pacem.

Ego eram pacíficus; *

cum loquébar, illi impugnábant me.

Ant. Hæc est domus Dómini, fírmiter ædificáta; bene fundáta est supra firmam petram.

LECTIO BREVIS

Ier 7, 2b. 4-5a. 7a

Audíte verbum Dómini, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Nolíte confídere in verbis mendácii dicéntes: « Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est ». Quóniam, si bene direxéritis vias vestras et ópera vestra, habitáre vos fáciam in loco isto.

Vel:

Ag 2, 6a. 7. 9

Hæc dicit Dóminus exercítuum: Movébo omnes gentes, et vénient thesáuri cunctárum géntium, et implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum. Maior erit glória domus istíus novíssima plus quam prima; et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum.

Introíte portas Dómini in confessióne.

Et átria eius in hymnis.

ORATIO

Orémus.

In ipsa ecclesia dedicata:

Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio. Per Christum Dóminum nostrum.

Extra ipsam ecclesiam dedicatam:

Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Christum Dóminum nostrum.

Vel:

Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky