10 novembris 2026

S. Leonis Magni, papæ et Ecclesiæ doctoris
memoria

In Etruria natus et ad Petri cathedram anno 440 evectus, verus pastor et pater animarum fuit. Fidei integritatem omnimode firmare satagens, Ecclesiæ unitatem strenue defendens, incursus barbarorum pro viribus repellens vel mitigans, iure meritoque Magnus meruit appellari. Mortuus est anno 461.
Communia pastorum: pro papa (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,

semper in psalmis meditémur atque

víribus totis Dómino canámus

dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,

cum suis sanctis mereámur aulam

íngredi cæli, simul et beátam

dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta

Patris ac Nati, paritérque Sancti

Spíritus, cuius résonat per omnem

glória mundum. Amen.

II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,

Deus, inclína pietáte sola;

súpplicum vota súscipe, precámur

fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto

vultu seréno, lámpadas illústra

ólei nostri, ténebras depélle

péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,

áblue sordes, víncula disrúmpe,

parce peccátis, réleva iacéntes

déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,

sit tibi semper, Genitóris Nate,

cum quo per cuncta Spíritus æquális

sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4).
I

Dómine, exáudi oratiónem meam, *

et clamor meus ad te véniat.

Non abscóndas fáciem tuam a me; †

in quacúmque die tríbulor, *

inclína ad me aurem tuam.

In quacúmque die invocávero te, *

velóciter exáudi me.

Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *

et ossa mea sicut crémium aruérunt.

Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *

étenim oblítus sum comédere panem meum.

A voce gémitus mei *

adhǽsit os meum carni meæ.

Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *

factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

Vigilávi *

et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *

exardescéntes in me per me iurábant.

Quia cínerem tamquam panem manducábam *

et potum meum cum fletu miscébam,

a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *

quia élevans allisísti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt, *

et ego sicut fenum árui.

Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *

et memoriále tuum
in generatiónem et generatiónem.

Tu exsúrgens miseréberis Sion, †

quia tempus miseréndi eius, *

quia venit tempus,

quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *

et púlveris eius miseréntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *

et omnes reges terræ glóriam tuam,

quia ædificávit Dóminus Sion *

et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum *

et non sprevit precem eórum.

Scribántur hæc pro generatióne áltera, *

et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *

Dóminus de cælo in terram aspéxit,

ut audíret gémitus compeditórum, *

ut sólveret fílios mortis;

ut annúntient in Sion nomen Dómini *

et laudem eius in Ierúsalem,

cum congregáti fúerint pópuli in unum *

et regna, ut sérviant Dómino.

Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

Humiliávit in via virtútem meam, *

abbreviávit dies meos.

Dicam: « Deus meus, †

ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *

in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

Inítio terram fundásti; *

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †

et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *

et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.

Tu autem idem ipse es, *

et anni tui non defícient.

Fílii servórum tuórum habitábunt, *

et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ».

Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.

Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

3, 8-12. 19-24. 91-97

Statua aurea regis. Iuvenes erepti de fornace

In illo témpore accedéntes viri Chaldǽi accusavérunt Iudǽos dixerúntque Nabuchodónosor regi: « Rex, in ætérnum vive; tu, rex, posuísti decrétum, ut omnis homo, qui audíerit sónitum tubæ, fístulæ et cítharæ, sambúcæ et psaltérii et symphoníæ et univérsi géneris musicórum, prostérnat se et adóret státuam áuream; si quis autem non prócidens adoráverit, mittétur in fornácem ignis ardéntis. Sunt ergo viri Iudǽi, quos constituísti super ópera provínciæ Babylónis, Sedrac, Misac et Abdénago; viri isti te, rex, non honórant: deos tuos non colunt et státuam áuream, quam erexísti non adórant ».

Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sedrac, Misac et Abdénago; et respóndens præcépit, ut succenderétur fornax séptuplum quam succéndi consuéverat; et viris fortíssimis de exércitu suo iussit, ut ligárent Sedrac, Misac et Abdénago et mítterent eos in fornácem ignis ardéntis. Et conféstim viri illi vincti, cum bracis suis et tiáris et calceaméntis et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis; ítaque, quia iússio regis urgébat et fornax succénsa erat nimis, viros illos, qui míserant Sedrac, Misac et Abdénago interfécit flamma ignis. Viri autem tres, Sedrac, Misac et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis colligáti.

Et ambulábant in médio flammæ laudántes Deum et benedicéntes Dómino.

Tunc Nabuchodónosor rex obstúpuit et surréxit própere; respóndens ait optimátibus suis: « Nonne tres viros mísimus in médium ignis compedítos? ». Qui respondéntes dixérunt regi: « Vere, rex ». Respóndit et ait: « Ecce ego vídeo viros quáttuor solútos et ambulántes in médio ignis, et nihil corruptiónis in eis est, et spécies quarti símilis fílio deórum ». Tunc accéssit Nabuchodónosor ad óstium fornácis ignis ardéntis et ait: « Sedrac, Misac et Abdénago, servi Dei excélsi, egredímini et veníte ». Statímque egréssi sunt Sedrac, Misac et Abdénago de médio ignis. Et congregáti sátrapæ, magistrátus et iúdices et poténtes regis contemplabántur viros illos, quóniam nihil potestátis habuísset ignis in corpóribus eórum, et capíllus cápitis eórum non esset adústus, et sarábara eórum non fuíssent immutáta, et odor ignis non transísset per eos. Et erúmpens Nabuchodónosor ait: « Benedíctus Deus eórum, Sedrac, Misac et Abdénago, qui misit ángelum suum et éruit servos suos, qui credidérunt in eo, et verbum regis immutavérunt et tradidérunt córpora sua, ne servírent et ne adorárent omnem deum, excépto Deo suo. A me ergo pósitum est decrétum, ut omnis pópulus, tribus et lingua quæcúmque locúta fúerit blasphémiam contra Deum Sedrac, Misac et Abdénago in frusta concidátur, et domus eius in sterquilínium fiat, eo quod non est Deus álius, qui possit ita salváre ». Tunc rex promóvit Sedrac, Misac et Abdénago in província Babylónis.

RESPONSORIUM

Dan 3, 49. 50b. 95

Angelus Dómini descéndit cum Azaría et sóciis eius in fornácem, et excússit flammam ignis de fornáce; * Et non tétigit eos omníno ignis neque contristávit.

Benedíctus Deus eórum, qui misit ángelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eo. * Et non.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 4, 1-2: PL 54, 148-149)

Specialis nostri ministerii servitus

Licet univérsa Ecclésia Dei distínctis ordináta sit grádibus, ut ex divérsis membris sacráti córporis subsístat intégritas, omnes tamen, sicut ait Apóstolus, in Christo unum sumus; nec quisquam ab alteríus ita est divísus offício, ut non ad conexiónem pertíneat cápitis cuiúslibet humílitas portiónis. In unitáte ígitur fídei atque baptísmatis indiscréta nobis socíetas, dilectíssimi, et generális est dígnitas, secúndum illud beatíssimi Petri apóstoli sacratíssima voce dicéntis: Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini in domos spiritáles, sacerdótium sanctum, offeréntes spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum; et infra: Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis.

Omnes enim in Christo regenerátos, crucis signum éfficit reges, sancti vero Spíritus únctio cónsecrat sacerdótes: ut præter istam speciálem nostri ministérii servitútem, univérsi spiritáles et rationábiles christiáni agnóscant se régii géneris et sacerdotális offícii esse consórtes. Quid enim tam régium quam súbditum Deo ánimum córporis sui esse rectórem? Et quid tam sacerdotále quam vovére Dómino consciéntiam puram, et immaculátas pietátis hóstias de altári cordis offérre? Quod cum ómnibus per Dei grátiam commúne sit factum, religiósum tamen vobis atque laudábile est, de die provectiónis nostræ quasi de próprio honóre gaudére; ut unum celebrétur in toto Ecclésiæ córpore pontifícii sacraméntum, quod, effúso benedictiónis unguénto, copiósius quidem in superióra proflúxit, sed non parce étiam in inferióra descéndit.

Cum ítaque, dilectíssimi, de consórtio istíus múneris magna sit nobis matéria commúnium gaudiórum, vérior tamen nobis et excelléntior erit causa lætándi, si non in nostræ humilitátis consideratióne remorémini; cum multo utílius multóque sit dígnius ad beatíssimi Petri apóstoli glóriam contemplándam áciem mentis attóllere et hunc diem in illíus potíssimum veneratióne celebráre, qui ab ipso ómnium charísmatum fonte tam copiósis est irrigatiónibus inundátus, ut cum multa solus accéperit, nihil in quemquam sine ipsíus participatióne transíerit. Verbum caro factum iam habitábat in nobis, et reparándo humáno géneri totum se Christus impénderat.

RESPONSORIUM

Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9d

Dixit Iesus Simóni: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.

Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui advérsus Ecclésiam tuam, in apostólicæ petræ soliditáte fundátam, portas ínferi numquam prævalére permíttis, da ei, quǽsumus, ut, intercedénte beáto Leóne papa, in tua veritáte consístens, pace contínua muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky