Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
I. Quando Officium lectionis dicitur noctu vel summo mane:
Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
II. Quando Officium lectionis dicitur diurno tempore:
Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
pángimus hymnum:
Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
igne flagrántes.
Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
múnera vitæ.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii
et in domum munítam, *
ut salvum me fácias.
Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea.
In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt.
Apud omnes inimícos meos
factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt.
Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: « Deus meus es tu, *
in mánibus tuis sortes meæ ».
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum.
Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi
in civitáte muníta.
Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
« Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ».
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te.
Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
Incipit Epístola secúnda beáti Petri apóstoli
1, 1-11
Hortatio de via salutis
Simon Petrus servus et apóstolus Iesu Christi his, qui coæquálem nobis sortíti sunt fidem in iustítia Dei nostri et salvatóris Iesu Christi: grátia vobis et pax multiplicétur in cognitióne Dei et Iesu Dómini nostri.
Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ ad vitam et pietátem donátæ per cognitiónem eius, qui vocávit nos própria glória et virtúte, per quæ pretiósa et máxima nobis promíssa donáta sunt, ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ, fugiéntes eam, quæ in mundo est in concupiscéntia, corruptiónem; et propter hoc ipsum curam omnem subinferéntes ministráte in fide vestra virtútem, in virtúte autem sciéntiam, in sciéntia autem continéntiam, in continéntia autem patiéntiam, in patiéntia autem pietátem, in pietáte autem amórem fraternitátis, in amóre autem fraternitátis caritátem. Hæc enim vobis, cum adsint et abúndent, non vácuos nec sine fructu vos constítuunt in Dómini nostri Iesu Christi cognitiónem; cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est et nihil procul cernens, obliviónem accípiens purgatiónis véterum suórum delictórum. Quaprópter, fratres, magis satágite, ut firmam vestram vocatiónem et electiónem faciátis. Hæc enim faciéntes non offendétis aliquándo; sic enim abundánter ministrábitur vobis intróitus in ætérnum regnum Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi.
RESPONSORIUM
Cf. 2 Petr 1, 3b. 4; Gal 3, 27
Vocávit vos Dóminus própria glória et virtúte, máxima et pretiósa vobis promíssa donávit, * Ut efficiámini divínæ consórtes natúræ.
Quicúmque in Christo baptizáti estis, * Ut efficiámini.
LECTIO ALTERA
Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis
(Instr. 11, 1-2: Opera, Dublin 1957, 106-107)
Magna dignitas homini Dei similitudo, si conservetur
Móyses in lege scripsit: Fecit Deus hóminem ad imáginem et similitúdinem suam. Consideráte quæso, dicti huius dignitátem; Deus omnípotens, invisíbilis, incomprehensíbilis, inenarrábilis, inæstimábilis de limo hóminem fingens, imáginis suæ dignitáte nobilitávit. Quid hómini ad Deum? Quid humus spirítui? Deus enim spíritus est. Grandis dignátio, quod Deus suæ æternitátis imáginem et morum suórum similitúdinem hómini donávit. Magna dígnitas hómini Dei similitúdo, si conservétur.
Si enim ánimæ ínsitis virtútibus usus fúerit in rectum, tunc Deo erit símilis. Quascúmque ergo Deus in nobis in prima nostra condicióne virtútes seminávit, ipsas ei réddere nos præcéptis dócuit. Hoc est primum: Dilígere ex toto corde Dóminum nostrum, quia ipse prior diléxit nos ab inítio et ántequam essémus. Dei enim diléctio imáginis eius renovátio. Deum autem díligit qui eius mandáta custódit; dixit enim: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Hoc est mandátum eius, diléctio ínvicem, iuxta illud: Hoc est mandátum meum, ut diligátis ínvicem, sicut et ego diléxi vos.
Diléctio autem vera non verbo est tantum, sed ópere et veritáte. Reddámus ítaque Deo nostro, Patri nostro, suam imáginem inviolátam in sanctitáte, quia ille sanctus est, iuxta illud: Sancti estóte, quia ego sanctus sum; in caritáte, quia cáritas est, iuxta illud Ioánnis: Deus cáritas est; in pietáte et veritáte, quia ille pius est et verax. Ne simus aliénæ imáginis pictóres; tyránnicæ enim imáginis pictor est qui ferus est, qui iracúndus est, qui supérbus est.
Ne forte ítaque nobis tyránnicas introducámus imágines, Christus in nobis suam pingat imáginem, quippe dicéndo: Pacem meam do vobis, pacem meam relínquo vobis. Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servétur? Solet enim óptimum quodque fragilíssimum fíeri, et pretiósa quæque maióre cautéla et diligentióre custódia índigent; nímium enim frágile est quod levi sermóne pérditur et mínima fratris læsióne déperit. Nihil enim suávius est homínibus, quam aliéna loqui et aliéna curáre, et otiósa passim verba proférre, et de abséntibus detráhere; et ídeo qui non possunt dícere: Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut possim sustinére eum qui lassus est verbo, táceant, et si quid dicant pacíficum sit.
RESPONSORIUM
Lc 6, 47-48a; Sir 25, 15 (Vg)
Omnis qui venit ad me et audit sermónes meos et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: * Símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram.
Beátus homo, cui donátum est habére timórem Dei; qui tenet illum, cui assimilábitur? * Símilis.
ORATIO
Orémus.
Deus, qui in beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticæ vitæ stúdium mirabíliter coniunxísti, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, te super ómnia quǽrere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky