Vesperæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Captátor olim píscium,
iam nunc piscátor hóminum,
tuis, Andréa, rétibus
mundi nos rape flúctibus.
Germánus Petri córpore
nec mortis dispar órdine;
quos una caro génuit,
crux cælo fratres édidit.
O germen venerábile,
o par coróna glóriæ!
Ecclésiæ patres pii
crucis sunt æque fílii.
Ad Iesum fratri prǽvius
indéxque vitæ strénuus,
et nobis esto míseris
beáti dux itíneris.
Fratris comes egrégius,
Ecclésias impénsius
da caritáte exércitas
pastóri Petro súbditas.
Vir Christo dilectíssime,
amóre fac nos cúrrere,
ut læti adépti pátriam
Deo canámus glóriam. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Vidit Dóminus Petrum et Andréam, et vocávit eos.
Crédidi, étiam cum locútus sum: *
« Ego humiliátus sum nimis ».
Ego dixi in trepidatióne mea: *
« Omnis homo mendax ».
Quid retríbuam Dómino *
pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius.
Pretiósa in conspéctu Dómini *
mors sanctórum eius.
O Dómine, ego servus tuus, *
ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: †
tibi sacrificábo hóstiam laudis *
et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam *
coram omni pópulo eius,
in átriis domus Dómini, *
in médio tui, Ierúsalem.
Ant. Vidit Dóminus Petrum et Andréam, et vocávit eos.
Ant. 2 Veníte post me, dicit Dóminus: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
In converténdo Dóminus captivitátem Sion, *
facti sumus quasi somniántes.
Tunc replétum est gáudio os nostrum, *
et lingua nostra exsultatióne.
Tunc dicébant inter gentes: *
« Magnificávit Dóminus fácere cum eis ».
Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; *
facti sumus lætántes.
Convérte, Dómine, captivitátem nostram, *
sicut torréntes in austro.
Qui séminant in lácrimis, *
in exsultatióne metent.
Eúntes ibant et flebant *
semen spargéndum portántes;
veniéntes autem vénient in exsultatióne *
portántes manípulos suos.
Ant. Veníte post me, dicit Dóminus: fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Ant. 3 Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum redemptórem.
Eph 1, 3-10
Benedíctus Deus
et Pater Dómini nostri Iesu Christi, *
qui benedíxit nos in omni benedictióne spiritáli
in cæléstibus in Christo,
sicut elégit nos in ipso ante mundi constitutiónem, †
ut essémus sancti et immaculáti *
in conspéctu eius in caritáte,
qui prædestinávit nos in adoptiónem filiórum †
per Iesum Christum in ipsum, *
secúndum beneplácitum voluntátis suæ,
in laudem glóriæ grátiæ suæ, *
in qua gratificávit nos in Dilécto,
in quo habémus redemptiónem
per sánguinem eius, *
remissiónem peccatórum,
secúndum divítias grátiæ eius, †
qua superabundávit in nobis *
in omni sapiéntia et prudéntia,
notum fáciens nobis
mystérium voluntátis suæ, *
secúndum beneplácitum eius,
quod propósuit in eo, *
in dispensatiónem plenitúdinis témporum:
recapituláre ómnia in Christo, *
quæ in cælis et quæ in terra.
Ant. Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum redemptórem.
LECTIO BREVIS
Eph 4, 11-13
Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
RESPONSORIUM BREVE
Annuntiáte inter gentes * Glóriam Dómini. Annuntiáte.
In ómnibus pópulis mirabília eius. * Glóriam Dómini. Glória Patri. Annuntiáte.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Andréas, Christi fámulus, dignus Dei apóstolus, germánus Petri et in passióne sócius.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Ad Magnificat, ant. Andréas, Christi fámulus, dignus Dei apóstolus, germánus Petri et in passióne sócius.
PRECES
Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes:
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Pater noster.
ORATIO
Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiæ tuæ beátus Andréas apóstolus éxstitit prædicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky