9 decembris 2026

S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin
memoria ad libitum

Ex Indorum nativorum stirpe in territorio nunc Mexici circa annum 1474 natus est. Ei Dei Genitrix in colle Tepeyac apud Mexicopolim se manifestavit, ac proinde ipse, vir fide purissima præditus, humilitate et fervore suo effecit, ut illic in honorem Beatæ Mariæ Virginis de Guadalupe ecclesiam ædificaretur, ubi anno 1548 in Domino quievit.
Communia sanctorum virorum (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens,

a Patre lumen éxiens,

qui natus orbi súbvenis

cursu declívi témporis:

Illúmina nunc péctora

tuóque amóre cóncrema;

audíta per præcónia

sint pulsa tandem lúbrica.

Iudéxque cum post áderis

rimári facta péctoris,

reddens vicem pro ábditis

iustísque regnum pro bonis,

Non demum artémur malis

pro qualitáte críminis,

sed cum beátis cómpotes

simus perénnes cǽlites.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio
Vanitati creatura subiecta est … propter eum qui subiecit eam in spe (Rom 8, 20).
I

Dixi: « Custódiam vias meas, *

ut non delínquam in lingua mea;

ponam ori meo custódiam, *

donec consístit peccátor advérsum me ».

Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *

et dolor meus renovátus est.

Concáluit cor meum intra me, *

et in meditatióne mea exársit ignis.

Locútus sum in lingua mea: *

« Notum fac mihi, Dómine, finem meum;

et númerum diérum meórum quis est, *

ut sciam quam brevis sit vita mea ».

Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *

et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.

Etenim univérsa vánitas
omnis homo constitútus est. *

Etenim ut imágo pertránsit homo.

Etenim vánitas est et concitátur; *

thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Ant. Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *

Spes mea apud te est.

Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *

oppróbrium insipiénti ne ponas me.

Obmútui et non apériam os meum, *

quóniam tu fecísti.

Amove a me plagas tuas: *

ab ictu manus tuæ ego deféci.

In increpatiónibus, propter iniquitátem,
corripuísti hóminem, †

et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *

Etenim vánitas omnis homo.

Exáudi oratiónem meam, Dómine, *

et clamórem meum áuribus pércipe.

Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †

quóniam ádvena ego sum apud te, *

peregrínus sicut omnes patres mei.

Avértere a me, ut refrígerer, *

priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Ant. Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem
Qui gloriatur, in Domino glorietur (1 Cor 1, 31).

Quid gloriáris in malítia, *

qui potens es iniquitáte?

Tota die insídias cogitásti; *

lingua tua sicut novácula acúta,
qui facis dolum.

Dilexísti malítiam super benignitátem, †

mendácium magis quam loqui æquitátem. *

Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa.

Proptérea Deus déstruet te in finem; †

evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *

et radícem tuam de terra vivéntium.

Vidébunt iusti et timébunt *

et super eum ridébunt:

« Ecce homo, qui non pósuit Deum
refúgium suum, †

sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *

et præváluit in insídiis suis ».

Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †

Sperávi in misericórdia Dei *

in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †

et exspectábo nomen tuum,
quóniam bonum est, *

in conspéctu sanctórum tuórum.

Ant. Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Dómine Deus noster, convérte nos.

Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

25, 6 – 26, 6

Convivium Dei. Canticum redemptorum

Fáciet Dóminus exercítuum

ómnibus pópulis in monte hoc

convívium pínguium,

convívium vini meri,

pínguium medullatórum,

vini deliquáti.

Et præcipitábit in monte isto

fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos

et telam, quam ordítus est super omnes natiónes.

Præcipitábit mortem in sempitérnum

et abstérget Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie

et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra,

quia Dóminus locútus est.

Et dicétur in die illa: « Ecce Deus noster iste,

exspectávimus eum ut salváret nos;

iste Dóminus, sustinúimus eum:

exsultábimus et lætábimur in salutári eius.

Quia requiéscet manus Dómini in monte isto ».

Et triturábitur Moab in loco suo,

sícuti terúntur páleæ in sterquilínio;

et exténdet manus suas in médio eius,

sicut exténdit natans ad natándum;

et humiliábitur supérbia eius

cum allisióne mánuum eius.

Et firmum muniméntum murórum tuórum evértit,

deiécit, prostrávit in terram usque ad púlverem.

In die illa cantábitur cánticum istud

in terra Iudæ:

« Urbs fortis nobis in salútem;

pósuit muros et antemurále.

Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta,

quæ servat fidem.

Propósitum eius est firmum;

servábis pacem,

quia in te sperávit.

Speráte in Dómino in sǽculis ætérnis,

Dóminus est petra ætérna.

Quia evértit habitántes in excélso,

civitátem sublímem humiliábit;

humiliábit eam usque ad terram,

détrahet eam usque ad púlverem.

Conculcábit eam pes, pedes páuperis,

gressus egenórum ».

RESPONSORIUM

Ap 21, 3; Is 25, 8

Audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis: * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

Præcipitábit Dóminus Deus mortem in sempitérnum, et abstérget lácrimam ab omni fácie. * Et ipsi.

LECTIO ALTERA

E lítteris decretálibus Ioánnis Pauli Secúndi, papæ

(Mexicopoli, die 31 iulii 2002 datis)

Virgo Maria Ioannem Didacum solamine affecit

« Exaltávit húmiles »: Dei Patris contúitus ad húmilem indígenam Mexicánum se convértit, nempe Ioánnem Dídacum, quem dono ditávit in Christo renascéndi, beáta María Vírginis vultum contemplándi et sociátam præstándi óperam pro Americána Continéntis evangelizatióne. Ex quo apérte erúitur quam vera sint verba, quibus Apóstolus Paulus divínam edócet méthodum salútem peragéndi.

« Ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, qua non sunt, ut ea, qua sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei ». Hic beátus, cui tráditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod « áquila loquens » sibi vult, anno círciter 1474 in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco. Adúltus cum sit et matrimónio iunctus, ampléxus est Evangélium et una cum uxóre baptismáli aqua est ablútus, sibi propónens vívere sub lúmine fídei et secúndum obligatiónes coram Deo et Ecclésia assúmptas.

Mense Decémbri anno 1531, cum iter fáceret ad locum Tlatelolco, in colle, qui Tepeyac appellátur, apparéntem sibi vidit veram Dei Matrem, qua mandávit illi, ut ab epíscopo Mexicáno péteret templum in loco apparitiónis ædificári. Sacer Præsul, atténtis indígenæ instántiis, evidéntem miri evéntus probatiónem ab illo requisívit. Die 12 mensis Decémbris beatíssima Virgo María Ioánni Dídaco conspiciéndam rursus se dedit, eum solámine affécit et iussit, ut in fastígium collis Tepeyac se conférret, ibi flores collígeret et reférret. Licet hiemále frigus et aríditas loci obversaréntur, beátus pulchérrimos répperit flores, quos in pǽnula pósuit Virginíque tulit. Hæc autem præscrípsit illi, ut eos tamquam veritátis indícium Epíscopo tráderet. Stans coram illo, Ioánnes Dídacus pǽnulam apéruit florésque cádere sivit; tunc in textúra pǽnulæ appáruit, mirabíliter impréssa, imágo Vírginis Guadalupénsis, qua ab illo inde témpore facta est spiritále natiónis centrum.

Constrúcto templo in « Dóminæ cælórum » honórem, beátus, summa compúlsus pietáte, ómnia relíquit et vitam impéndit in parvum illud sacéllum custodiéndum et peregrínos excipiéndos. Sanctitátis viam in oratióne et in caritáte percúrrit, vim háuriens ex eucharístico Redemptóris nostri convívio, ex cultu in Matrem Redemptóris, ex communióne cum Sancta Ecclésia necnon ex obœdiéntia sacris Pastóribus. Omnes qui novérunt eum splendórem virtútum, præsértim fídei, spei, caritátis, humilitátis et contémptus rerum terrenárum sunt miráti.

Ioánnes Dídacus in simplicitáte cotidiánæ vitæ fidéliter servávit Evangélium, quin respúeret suam indígenam condiciónem, prorsus cónscius Deum díscrimen stírpium vel cultúræ prætermíttere et omnes invitáre, ut fílii sui efficiántur. Hoc modo beátus faciliórem réddidit viam, qua indígenæ gentes Mexicánæ et Novi Orbis congressiónem cum Christo suscíperent et cum Ecclésia. Usque ad suprémum vitæ diem cum Deo ambulávit, qui anno 1548 ad se vocávit eum. Eius recordátio, quæ ad apparitiónem Dóminæ Nostræ a Guadalúpe semper refértur, sǽcula transcéndit diversásque orbis regiónes áttigit.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 1, 27-29; Lc 1, 51. 52

Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; quæ non sunt, * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Fecit poténtiam in bráchio suo et exaltávit húmiles; * Ut non.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui per beátum Ioánnem Dídacum, sanctíssimæ Vírginis Maríæ dilectiónem erga pópulum tuum ostendísti: eius nobis intercessióne concéde, ut, Matris nostræ mónitis Guadalúpæ datis obsequéntes, voluntátem tuam iúgiter adimplére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky