18 decembris 2026

Feria sexta, Tempus Adventus, Hebdomada 3
Hebdomada 3 Psalterii

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magnis prophétæ vócibus

veníre Christum núntiant,

lætæ salútis prǽvia,

qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat

et corda læta exǽstuant,

cum vox fidélis pérsonat

prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,

puníre quo non sǽculum

venit, sed ulcus térgere,

salvándo quod períerat.

At nos secúndus prǽmonet

adésse Christum iánuis,

sanctis corónas réddere

cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur

sidúsque salvans prómitur;

iam nos iubar præfúlgidum

ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quǽrimus

vidére, sicut es Deus,

ut perpes hæc sit vísio

perénne laudis cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 De Sion véniet qui regnatúrus est: Dóminus, Emmánuel magnum nomen eius.

Psalmus 50 (51)
Miserere mei, Deus
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).

Miserére mei, Deus, *

secúndum misericórdiam tuam;

et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *

dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea *

et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *

et peccátum meum contra me est semper.

Tibi, tibi soli peccávi *

et malum coram te feci,

ut iustus inveniáris in senténtia tua *

et æquus in iudício tuo.

Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *

et in peccáto concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem in corde dilexísti *

et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.

Aspérges me hyssópo, et mundábor; *

lavábis me, et super nivem dealbábor.

Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *

et exsultábunt ossa, quæ contrivísti.

Avérte fáciem tuam a peccátis meis *

et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus, *

et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis.

Ne proícias me a fácie tua *

et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætítiam salutáris tui *

et spíritu promptíssimo confírma me.

Docébo iníquos vias tuas, *

et ímpii ad te converténtur.

Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *

et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries, *

et os meum annuntiábit laudem tuam.

Non enim sacrifício delectáris, *

holocáustum, si ófferam, non placébit.

Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *

cor contrítum et humiliátum,
Deus, non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *

ut ædificéntur muri Ierúsalem.

Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ,
oblatiónes et holocáusta; *

tunc impónent super altáre tuum vítulos.

Ant. De Sion véniet qui regnatúrus est: Dóminus, Emmánuel magnum nomen eius.

Ant. 2 Constántes estóte, vidébitis auxílium Dómini super vos.

Canticum
Lamentatio populi tempore famis et belli

Ier 14, 17-21

Appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio (Mc 1, 15).

Dedúcant óculi mei lácrimam
per noctem et diem, *

et non táceant,

quóniam contritióne magna contríta est
virgo fília pópuli mei, *

plaga péssima veheménter.

Si egréssus fúero ad agros,
ecce occísi gládio; *

et si introíero in civitátem,
ecce attenuáti fame:

prophéta quoque et sacérdos *

abiérunt per terram nesciéntes.

Numquid proíciens abiecísti Iudam, *

aut Sion abomináta est ánima tua?

Quare ergo percussísti nos, *

ita ut nulla sit sánitas?

Exspectávimus pacem, et non est bonum, *

et tempus curatiónis, et ecce turbátio.

Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras, †

iniquitátes patrum nostrórum, *

quia peccávimus tibi.

Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum, *

ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;

recordáre, *

ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.

Ant. Constántes estóte, vidébitis auxílium Dómini super vos.

Ant. 3 Ego autem ad Dóminum aspíciam, et exspectábo Deum, salvatórem meum.

Psalmus 99 (100)
Gaudium in templum ingredientium
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere. (S. Athanasius).

Iubiláte Dómino, omnis terra, *

servíte Dómino in lætítia;

introíte in conspéctu eius *

in exsultatióne.

Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus; †

ipse fecit nos, et ipsíus sumus, *

pópulus eius et oves páscuæ eius.

Introíte portas eius in confessióne, †

átria eius in hymnis, *

confitémini illi, benedícite nómini eius.

Quóniam suávis est Dóminus; †

in ætérnum misericórdia eius, *

et usque in generatiónem et generatiónem
véritas eius.

Ant. Ego autem ad Dóminum aspíciam, et exspectábo Deum, salvatórem meum.

LECTIO BREVIS

Rom 13, 11-12

Hora est iam vos de somno súrgere, nunc enim própior est nobis salus quam cum credídimus. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.

Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Vigiláte ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Vigiláte ánimo, in próximo est Dóminus Deus noster.

PRECES

Dóminum Iesum Christum, fratres caríssimi, deprecémur, qui est iudex vivórum et mortuórum, eíque fidénter dicámus:

Veni, Dómine Iesu.

Christe Dómine, qui peccatóres salváre venísti,

nos ab omni tentatiónum adversitáte defénde.

Veni, Dómine Iesu.

Qui ad iudícium maniféste ventúrus esse créderis,

poténtiam tuæ salvatiónis in nobis osténde.

Veni, Dómine Iesu.

Da nobis legis tuæ præcépta virtúte Spíritus custodíre,

ut advéntum tuum in caritáte præstolári possímus.

Veni, Dómine Iesu.

Tu, qui es benedíctus et vivis et ómnia regis, fac ut nos per misericórdiam tuam pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,

exspectántes beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.

Veni, Dómine Iesu.

Pater noster.

ORATIO

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui sub peccáti iugo ex vetústa servitúte deprímimur, exspectáta Unigéniti tui nova nativitáte liberémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky