Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.
Misericórdiam et iudícium cantábo; *
tibi, Dómine, psallam.
Intéllegam in via immaculáta; *
quando vénies ad me?
Perambulábo in innocéntia cordis mei, *
in médio domus meæ.
Non propónam ante óculos meos rem iniústam, †
faciéntem prævaricatiónes ódio habébo, *
non adhærébit mihi.
Cor pravum recédet a me, *
malígnum non cognóscam.
Detrahéntem secréto próximo suo, *
hunc cessáre fáciam;
supérbum óculo et inflátum corde, *
hunc non sustinébo.
Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; *
qui ámbulat in via immaculáta,
hic mihi ministrábit.
Non habitábit in médio domus meæ,
qui facit supérbiam; *
qui lóquitur iníqua, non stabit in conspéctu oculórum meórum.
In matutíno cessáre fáciam
omnes peccatóres terræ, *
ut dispérdam de civitáte Dómini
omnes operántes iniquitátem.
Ant. Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.
Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.
Dan 3, 26. 27. 29. 34-41
Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et gloriósum nomen tuum in sǽcula,
quia iustus es in ómnibus, *
quæ fecísti nobis.
Peccávimus enim et iníque égimus
recedéntes a te *
et delíquimus in ómnibus.
Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum
propter nomen tuum *
et ne díssipes testaméntum tuum,
neque áuferas misericórdiam tuam a nobis †
propter Abraham diléctum tuum *
et Isaac servum tuum
et Israel sanctum tuum,
quibus dixísti
quod multiplicáres semen eórum *
sicut stellas cæli
et sicut arénam, quæ est in lítore maris,
quia, Dómine,
imminúti sumus plus quam omnes gentes *
sumúsque húmiles in univérsa terra
hódie propter peccáta nostra;
et non est in témpore hoc †
princeps et prophéta et dux, *
neque holocáustum neque sacrifícium,
neque oblátio neque incénsum, †
neque locus primitiárum coram te, *
ut possímus inveníre misericórdiam;
sed in ánima contríta
et spíritu humilitátis suscipiámur †
sicut in holocáusto aríetum et taurórum *
et sicut in mílibus agnórum pínguium,
sic fiat sacrifícium nostrum
in conspéctu tuo hódie, †
et pérfice subsequéntes te, *
quóniam non est confúsio confidéntibus in te.
Et nunc séquimur te in toto corde *
et timémus te et quǽrimus fáciem tuam.
Ant. Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.
Ant. 3 Ut cognoscámus, Domine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.
Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
qui docet manus meas ad prœ́lium *
et dígitos meos ad bellum.
Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
refúgium meum et liberátor meus;
scutum meum, et in ipso sperávi, *
qui subdit pópulum meum sub me.
Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
aut fílius hóminis, quod réputas eum?
Homo vanitáti símilis factus est, *
dies eius sicut umbra prætériens.
Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
tange montes, et fumigábunt.
Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
Emítte manum tuam de alto; *
éripe me et líbera me de aquis multis,
de manu filiórum alienigenárum, †
quorum os locútum est vanitátem, *
et déxtera eórum déxtera mendácii.
Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
in psaltério decachórdo psallam tibi,
qui das salútem régibus, *
qui rédimis David servum tuum
de gládio malígno.
Ant. Ut cognoscámus, Domine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.
LECTIO BREVIS
Is 45, 8
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustítiam; aperiátur terra et gérminet salvatiónem; et iustítia oriátur simul.
RESPONSORIUM BREVE
Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.
Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Ad Benedictus, ant. Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo, allelúia.
PRECES
Christum redemptórem exorémus, fratres dilectíssimi, qui venit ut nos grátia advéntus sui iustificáret, vocémque cum iúbilo innovémus:
Veni, Dómine Iesu.
Qui olim prophetárum vaticínio in carne prædíctus es nascitúrus,
nascéntia virtútum in nos corróbora.
Veni, Dómine Iesu.
Præsta nobis ut, qui tuam prædicámus salútem,
in te salvatiónem habeámus.
Veni, Dómine Iesu.
Qui venísti contrítis corde medéri,
pópuli tui sana languóres.
Veni, Dómine Iesu.
Qui cum venísti reconciliáre dignátus es mundum,
ad iudícium véniens ab omni nos pœnárum líbera cruciátu.
Veni, Dómine Iesu.
Pater noster.
ORATIO
Deus, qui hóminem delápsum in mortem conspíciens, Unigéniti tui advéntu redímere voluísti, præsta, quǽsumus, ut qui húmili eius incarnatiónem devotióne faténtur, ipsíus étiam Redemptóris consórtia mereántur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky