23 decembris 2026

S. Ioannis de Kęty, presbyteri
pro commemoratione

Natus est in oppido Kęty diœcesis Cracoviensis anno 1390; sacerdotio initiatus, munus docendi per plures annos in Cracoviensi academia exercuit, ac deinde Ilkusiensis parœciæ curam pastoralem suscepit. Rectam fidem, quam optime docuit, virtutibus cumulavit, præsertim pietate et caritate in proximum, ita ut exemplar evaserit collegis et discipulis. Mortuus est anno 1473.
Communia pastorum: pro presbytero (delectum est in memoriis partes aliquas de feria sumere secundum Institutionem generalem de Liturgia horarum).

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Magnis prophétæ vócibus

veníre Christum núntiant,

lætæ salútis prǽvia,

qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat

et corda læta exǽstuant,

cum vox fidélis pérsonat

prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,

puníre quo non sǽculum

venit, sed ulcus térgere,

salvándo quod períerat.

At nos secúndus prǽmonet

adésse Christum iánuis,

sanctis corónas réddere

cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur

sidúsque salvans prómitur;

iam nos iubar præfúlgidum

ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quǽrimus

vidére, sicut es Deus,

ut perpes hæc sit vísio

perénne laudis cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.

Psalmus 107 (108)
Laus Domini et imploratio auxilii
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur (Arnobius).

Parátum cor meum, Deus, †

parátum cor meum, *

cantábo et psallam. Euge, glória mea!

Exsúrge, psaltérium et cíthara, *

excitábo auróram.

Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *

et psallam tibi in natiónibus,

quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *

et usque ad nubes véritas tua.

Exaltáre super cælos, Deus, *

et super omnem terram glória tua.

Ut liberéntur dilécti tui, *

salvum fac déxtera tua et exáudi me.

Deus locútus est in sancto suo: †

« Exsultábo et dívidam Síchimam *

et convállem Succoth dimétiar;

meus est Gálaad et meus est Manásses †

et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *

Iuda sceptrum meum.

Moab lebes lavácri mei; †

super Idumǽam exténdam
calceaméntum meum, *

super Philistǽam vociferábor ».

Quis dedúcet me in civitátem munítam? *

Quis dedúcet me usque in Idumǽam?

Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *

Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?

Da nobis auxílium de tribulatióne, *

quia vana salus hóminis.

In Deo faciémus virtútem, *

et ipse conculcábit inimícos nostros.

Ant. De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.

Ant. 2 Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.

Canticum
Iubilatio prophetæ de nova Ierusalem

Is 61, 10 – 62, 5

Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi … paratam sicut sponsam ornatam viro suo (Cf. Ap 21, 2).

Gaudens gaudébo in Dómino, *

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis *

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna *

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Sicut enim terra profert germen suum †

et sicut hortus semen suum gérminat, *

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam
et laudem coram univérsis géntibus.

Propter Sion non tacébo *

et propter Ierúsalem non quiéscam,

donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *

et salus eius ut lampas accendátur.

Et vidébunt gentes iustítiam tuam *

et cuncti reges glóriam tuam;

et vocáberis nómine novo, *

quod os Dómini nominábit.

Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *

et diadéma regni in manu Dei tui.

Non vocáberis ultra Derelícta, *

et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;

sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *

et terra tua Nupta,

quia complácuit Dómino in te, *

et terra tua erit nupta.

Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *

ita ducent te fílii tui;

ut gaudet sponsus super sponsam, *

ita gaudébit super te Deus tuus.

Ant. Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.

Ant. 3 Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.

Psalmus 145 (146)
Sperantium in Dominum beatitudo
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris (Arnobius).

Lauda, ánima mea, Dóminum; †

laudábo Dóminum in vita mea, *

psallam Deo meo, quámdiu fúero.

Nolíte confídere in princípibus, *

in fíliis hóminum, in quibus non est salus.

Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *

in illa die períbunt cogitatiónes eórum.

Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *

cuius spes in Dómino Deo suo,

qui fecit cælum et terram, *

mare et ómnia, quæ in eis sunt;

qui custódit veritátem in sǽculum, †

facit iudícium oppréssis, *

dat escam esuriéntibus.

Dóminus solvit compedítos, *

Dóminus illúminat cæcos,

Dóminus érigit depréssos, *

Dóminus díligit iustos,

Dóminus custódit ádvenas, †

pupíllum et víduam susténtat *

et viam peccatórum dispérdit.

Regnábit Dóminus in sǽcula, *

Deus tuus, Sion,
in generatiónem et generatiónem.

Ant. Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.

LECTIO BREVIS

Ier 30, 21-22

Hæc dicit Dóminus: Erit dux eius ex Iacob, et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.

RESPONSORIUM BREVE

Super te, Ierúsalem, * Oriétur Dóminus. Super te.

Et glória eius in te vidébitur. * Oriétur Dóminus. Glória Patri. Super te.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Ad Benedictus, ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.

PRECES

Deum Patrem, fratres caríssimi, implorántes, qui misit Fílium suum ad salvándos hómines, súpplices acclamémus:

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Christum tuum, Pater clementíssime, quem plena fide os nostrum annúntiat,

conversátio nostra ópere ne despíciat.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Qui Fílium tuum misísti ad salútem,

univérsum aufer a fácie terræ et a civitáte ista dolórem.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Terra nostra, advéntu Fílii tui iucunditáte perfúsa,

tuæ plenitúdinis gáudium ubérius experiátur.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Per misericórdiam tuam, fac ut nos pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,

exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ Christi.

Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Pater noster.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quǽsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis.

Ant. In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.


Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, exémplo sancti Ioánnis presbýteri, in sanctórum sciéntia procedámus, atque, misericórdiam ómnibus exhibéntes, apud te indulgéntiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky