27 ianuarii 2026

S. Angelæ Merici, virginis
memoria ad libitum

Circa annum 1470 nata est Desentiani in dicione Veneta. Tertii Ordinis sancti Francisci habitum sumpsit et puellas convocavit, quas in operibus caritatis instrueret. Anno 1535 Brixiæ, sub nomine S. Ursulæ, societatem instituit mulierum ad puellas pauperes erudiendas in vita christiana. Mortua est anno 1540.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, coróna vírginum,

quem Mater illa cóncipit

quæ sola virgo párturit,

hæc vota clemens áccipe,

Qui pascis inter lília

sæptus choréis vírginum,

sponsus decórus glória

sponsísque reddens prǽmia.

Quocúmque pergis, vírgines

sequúntur, atque láudibus

post te canéntes cúrsitant

hymnósque dulces pérsonant.

Te deprecámur, lárgius

nostris adáuge méntibus

nescíre prorsus ómnia

corruptiónis vúlnera.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus in circúitu pópuli sui.

Psalmus 124 (125)
Dominus custos populi sui
Pax super Israel Dei (Gal 6, 16).

Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *

non commovébitur, in ætérnum manet.

Ierúsalem, montes in circúitu eius, †

et Dóminus in circúitu pópuli sui *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *

ut non exténdat iusti ad iniquitátem manus suas.

Bénefac, Dómine, bonis *

et rectis corde.

Declinántes autem per vias pravas †

addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *

Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus in circúitu pópuli sui.

Ant. 2 Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Mt 11, 29).

Dómine, non est exaltátum cor meum, *

neque eláti sunt óculi mei;

neque ambulávi in magnis, *

neque in mirabílibus super me.

Vere pacátam et quiétam *

feci ánimam meam;

sicut ablactátus in sinu matris suæ, *

sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.

Speret Israel in Dómino *

ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Ant. 3 Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

Canticum
Hymnus redemptorum

Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12

Dignus es, Dómine et Deus noster, *

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia, *

et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.

Dignus es, Dómine, accípere librum *

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es †

et redemísti Deo in sánguine tuo *

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *

et regnábunt super terram.

Dignus est Agnus, qui occísus est, †

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *

et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.

LECTIO BREVIS

1 Cor 7, 32b. 34a

Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Dómino. Et múlier innúpta et virgo cógitat, quæ Dómini sunt, ut sit sancta et córpore et spíritu.

RESPONSORIUM BREVE

Afferéntur Regi vírgines * In exsultatióne.

Afferéntur Regi vírgines * In exsultatióne.

Adducéntur in templum Regis.

In exsultatióne.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Afferéntur Regi vírgines * In exsultatióne.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

PRECES

Christum, qui virginitátem propter regnum cælórum coléntes laudávit, festíve celebrémus et exorémus, dicéntes:

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, qui Ecclésiam vírginem castam tibi uni Sponso exhibuísti,

immaculátam eam redde et sanctam.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Christe, cui óbviam vírgines sanctæ cum lampádibus exiérunt,

ne permíttas umquam fidelitátis óleum in lampádibus tibi devotárum ancillárum defícere.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Dómine, cui Ecclésia virgo fidem tibi datam íntegram et puram iúgiter custodívit,

concéde christiánis ómnibus fídei integritátem et puritátem.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Qui tríbuis pópulo tuo de sanctæ vírginis N. festivitáte gaudére,

præsta, ut de eius étiam semper intercessióne lætétur.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Qui ad cenam nuptiárum tuárum sanctas vírgines recepísti,

defúnctos in aulam cæléstis convívii benígnus admítte.

Iesu, rex vírginum, audi nos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Pietáti tuæ, quǽsumus, Dómine, nos beáta virgo Angela commendáre non désinat, ut, eius caritátis et prudéntiæ documénta sectántes, tuam valeámus doctrínam custodíre et móribus profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky