11 februarii 2026

Beatæ Mariæ Virginis de Lourdes
memoria ad libitum

Anno 1858, Virgo Maria immaculata se manifestavit Bernardæ Soubirous, prope Lapurdum in Gallia, intra cavernam « de Massabielle ». Per hanc humilem puellam, Maria peccatores vocat ad conversionem, in Ecclesia excitans magnum zelum orationis et caritatis, præsertim ad infirmorum pauperumque servitium.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ave, maris stella,

Dei mater alma,

atque semper virgo,

felix cæli porta.

Sumens illud « Ave »

Gabriélis ore,

funda nos in pace,

mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis,

profer lumen cæcis,

mala nostra pelle,

bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,

sumat per te precem

qui pro nobis natus

tulit esse tuus.

Virgo singuláris,

inter omnes mitis,

nos culpis solútos

mites fac et castos.

Vitam præsta puram,

iter para tutum,

ut vidéntes Iesum

semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,

summo Christo decus,

Spirítui Sancto

honor, tribus unus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? 

Psalmus 26 (27)
In periculis fiducia
I
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus (Ap 21, 3).

Dóminus illuminátio mea et salus mea, *

quem timébo?

 Dóminus protéctor vitæ meæ, *

a quo trepidábo?

Dum apprópiant super me nocéntes, *

ut edant carnes meas;

qui tríbulant me et inimíci mei, *

ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.

Si consístant advérsum me castra, *

non timébit cor meum;

si exsúrgat advérsum me prœ́lium, *

in hoc ego sperábo.

Unum pétii a Dómino, hoc requíram: *

ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ,

ut vídeam voluptátem Dómini *

et vísitem templum eius.

Quóniam occultábit me in tentório suo, *

in die malórum.

Abscóndet me in abscóndito tabernáculi sui, *

in petra exaltábit me.

Et nunc exaltátur caput meum *

super inimícos meos in circúitu meo.

Immolábo in tabernáculo eius hóstias vociferatiónis, *

cantábo et psalmum dicam Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?

Ant. 2 Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

II
Quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus Iesum (Mc 14, 57).

Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi, *

miserére mei et exáudi me.

De te dixit cor meum: †

« Exquírite fáciem meam! ». *

Fáciem tuam, Dómine, exquíram.

Ne avértas fáciem tuam a me, *

ne declínes in ira a servo tuo.

Adiútor meus es tu, ne me reícias *

neque derelínquas me, Deus salútis meæ.

Quóniam pater meus et mater mea dereliquérunt me, *

Dóminus autem assúmpsit me.

Osténde mihi, Dómine, viam tuam *

et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.

Ne tradíderis me in ánimam tribulántium me; †

quóniam insurrexérunt in me testes iníqui *

et qui violéntiam spirant.

Credo vidére bona Dómini *

in terra vivéntium.

Exspécta Dóminum, viríliter age, *

et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.

Ant. 3 Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mortuis

Cf. Col 1, 12-20

Grátias agámus Deo Patri, *

qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine;

qui erípuit nos de potestáte tenebrárum *

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

in quo habémus redemptiónem, *

remissiónem peccatórum;

qui est imágo Dei invisíbilis, *

primogénitus omnis creatúræ,

quia in ipso cóndita sunt univérsa †

in cælis et in terra, *

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes *

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt, †

et ipse est ante ómnia, *

et ómnia in ipso constant.

Et ipse est caput córporis ecclésiæ; †

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, *

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre *

et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius, *

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.

LECTIO BREVIS

Gal 4, 4-5

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

RESPONSORIUM BREVE

Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Dóminus tecum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ave, María, grátia plena; * Dóminus tecum.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

PRECES

Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:

Plena grátia intercédat pro nobis.

Vel:

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,

filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,

et ómnibus salútem et pacem.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam plenam grátia fecísti,

lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,

et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,

fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Vel aliæ:

Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:

Plena grátia intercédat pro nobis.

Vel:

Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam matrem misericórdiæ constituísti,

versántibus in perículis concéde, ut matérnam eius dilectiónem experiántur.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam, in domo Iesu et Ioseph, matrem famílias esse voluísti,

fac ut, ipsíus intercessióne, omnes matres in famíliis caritátem fóveant et sanctitátem.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,

tribulátos súbleva spemque eórum confírma.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,

per eius intercessiónem nos Fílii tui fac servos et discípulos.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,

fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Plena grátia intercédat pro nobis. Vel: Plenam grátia intuére, et exáudi nos.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky