23 aprilis 2026

S. Adalberti, episcopi et martyris
memoria ad libitum

Voitech, natus in Bohemia (Libice) circa annum 956, Magdeburgi studiis incubuit ibique in confirmatione nomen Adalbertum accepit. In patriam reversus sacerdotio initiatus est et anno 983 secundus in sede Pragensi ad episcopatum provectus est atque ad mores paganos exstirpandos strenue adlaboravit. Cum parum se proficere animaadverteret, Romam se contulit et monachus efficitur. Denique ad lucrandas Christo animas, in Prussiam proficiscitur. Sed male acceptus die 23 aprilis 997 martyrio coronatus est.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera

diem triumphálem tuum,

quo sánguinis merces tibi

coróna vincénti datur.

Hic te ex tenébris sǽculi,

tortóre victo et iúdice,

evéxit ad cælum dies

Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps

collúces insígni stola,

quam testis indomábilis

rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,

placátus ut Christus suis

inclínet aurem prósperam,

noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere

Christi favórem déferens,

sensus graváti ut séntiant

levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio

et Spíritu Paráclito,

qui te coróna pérpeti

cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David
Erexit cornu salutis nobis in domo David (Lc 1, 69).

IV

Tu vero reppulísti et reiecísti, *

irátus es contra christum tuum;

evertísti testaméntum servi tui, *

profanásti in terram diadéma eius.

Destruxísti omnes muros eius, *

posuísti munitiónes eius in ruínas.

Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *

factus est oppróbrium vicínis suis.

Exaltásti déxteram depriméntium eum, *

lætificásti omnes inimícos eius.

Avertísti áciem gládii eius *

et non es auxiliátus ei in bello.

Finem posuísti splendóri eius *

et sedem eius in terram collisísti.

Minorásti dies iuventútis eius, *

perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína, allelúia.

V

Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *

exardéscet sicut ignis ira tua?

Memoráre, quam brevis mea substántia. *

Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *

éruet ánimam suam de manu ínferi?

Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *

sicut iurásti David in veritáte tua?

Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *

quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *

quo exprobravérunt vestígia christi tui.

Benedíctus Dóminus in ætérnum. *

Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína, allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus, allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus (2 Petr 3, 8).

Dómine, refúgium factus es nobis *

a generatióne in generatiónem.

Priúsquam montes nasceréntur †

aut gignerétur terra et orbis, *

a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus.

Redúcis hóminem in púlverem; *

et dixísti: « Revertímini, fílii hóminum ».

Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *

et custódia in nocte.

Auferes eos, sómnium erunt: *

mane sicut herba succréscens,

mane floret et crescit, *

véspere décidit et aréscit.

Quia defécimus in ira tua *

et in furóre tuo turbáti sumus.

Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *

occúlta nostra in illuminatióne vultus tui.

Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *

consúmpsimus ut suspírium annos nostros.

Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *

aut in valéntibus octogínta anni,

et maior pars eórum labor et dolor, *

quóniam cito tránseunt, et avolámus.

Quis novit potestátem iræ tuæ *

et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?

Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *

ut inducámus cor ad sapiéntiam.

Convértere, Dómine, úsquequo? *

Et deprecábilis esto super servos tuos.

Reple nos mane misericórdia tua, *

et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.

Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *

pro annis, quibus vídimus mala.

Appáreat servis tuis opus tuum *

et decor tuus fíliis eórum.

Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †

et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *

et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus, allelúia.

Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.

Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 13-21

Plaga belli

Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: « Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten ». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.

Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.

RESPONSORIUM

Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14

Omnes ubíque pæniténtiam agant, * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex vita auctóre coǽvo conscrípta

(Acta Sanctorum, Aprilis, III, pp. 186-187)

Crucem toto corpore complexus est

Cóngregat se úndique iners vulgus, et quid de sancto Adalbérto dóminus villæ foret actúrus, furibúnda voce et caníno rictu exspéctant. Tunc sanctus vir, quis et unde esset, vel ob quam causam illuc veníret interrogátus, tália e contra miti voce respóndit: « Sum nativitáte Bohémus, nómine Adalbértus, professióne mónachus, órdine quondam Epíscopus, offício nunc vester apóstolus. Causa nostri itíneris est vestra salus, ut relinquéntes simulácra surda et muta, agnoscátis Creatórem vestrum, qui solus et extra quem alter Deus non est; ut credéntes in nómine eius vitam habeátis, et átriis immarcescibílibus cæléstium gaudiórum prǽmia percípere mereámini ». Hæc sanctus Adalbértus. Illi autem iamdúdum indignántes, et cum clamóre blasphéma verba advérsus eum proclamántes, mortem sibi minántur.

Ad últimum áffuit pagánicus furor, et irruérunt super eum et sócios ímpetu magno et iniecérunt omnes in víncula. Sanctus Adalbértus stans, contra Gaudéntium et álium fratrem ligátum, « Fratres — inquit — nolíte contristári! Scitis qui, hæc pátimur pro nómine Dómine, cuius virtus ultra omnes virtútes, pulchritúdo super omnes decóres, poténtia inenarrábilis, píetas singuláris: quid enim fórtius, quid púlchrius, quam dulcem pro dulcíssimo Iesu fúndere vitam? ».

Prosílit ex furibúndo ágmine ígneus Siggo, et totis víribus ingens iáculum movens, transfíxit eius penetrália cordis. Prófluit purpúreus sanguis per forámina utriúsque láteris. Ille óculis ac mánibus stat orans in cælum. Exiit rubens amnis dívite vena, et exstráctæ hastæ septem ingéntia vúlnera pandunt.

Ille solútis vínculis exténdit manus in modum crucis et supplíciter fusis précibus pro sua et persecutórum salúte ad Dóminum clamat. Sic illa sancta ánima cárcere suo évolat, sic nóbile corpus proténta Cruce terram óccupat: sic quoque multo sánguine vitam fundens, beátis sédibus et semper caríssimo tandem frúitur Christo.

RESPONSORIUM

1 Th 1, 8; Gal 4, 19

Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, * Quóniam caríssimi nobis facti estis, allelúia.

Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui sanctum Adalbértum epíscopum zelo animárum succénsum martýrio coronásti, eius interveniénte suffrágio concéde, ut nec pastóribus obœdiéntia gregis nec gregi desit cura pastórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky