28 aprilis 2026

S. Ludovici M. Grignion de Montfort, presbyteri
memoria ad libitum

Natus in vico Monrfort in Britannia Minore et Parisiis sacerdotio initiatus, Ludovicus Maria Grignion, a Clemente Papa Undecimo missionarius apostolicus renuntiatus, partes Galliæ occidentales peragravit, evangelizando mysterium Sapientiæ æternæ, Christum incarnatum et crucifixum, viam sanctitatis ad Iesum per Mariam docendo, operi suo consocians presbyteros, fratres et, una cum beata Maria Ludovica Trichet, sorores. In civitate Saint-Laurent-sur-Sèvre, diœcesis Lucionensis, die 28 aprilis 1716 obiit, plurima relinquens scripta, præsertim de mariali spiritualitate.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,

géstiens huius celebráre festum,

débitas sacro pia turba psallit

cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum

ac sacerdótem sócians, dedísti

dux ut astáret pópulo fidélis

ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,

lux erat cæco, mísero levámen,

próvidus cunctis pater omnibúsque

ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam

reddis in cælis, dócili magístrum

fac sequi vita, similíque tandem

fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem

teque, Salvátor, pie rex, per ævum;

Spíritus Sancti résonet per omnem

glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4).
I

Dómine, exáudi oratiónem meam, *

et clamor meus ad te véniat.

Non abscóndas fáciem tuam a me; †

in quacúmque die tríbulor, *

inclína ad me aurem tuam.

In quacúmque die invocávero te, *

velóciter exáudi me.

Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *

et ossa mea sicut crémium aruérunt.

Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *

étenim oblítus sum comédere panem meum.

A voce gémitus mei *

adhǽsit os meum carni meæ.

Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *

factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

Vigilávi *

et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *

exardescéntes in me per me iurábant.

Quia cínerem tamquam panem manducábam *

et potum meum cum fletu miscébam,

a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *

quia élevans allisísti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt, *

et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *

et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Tu exsúrgens miseréberis Sion, †

quia tempus miseréndi eius, *

quia venit tempus,

quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *

et púlveris eius miseréntur.

Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *

et omnes reges terræ glóriam tuam,

quia ædificávit Dóminus Sion *

et appáruit in glória sua.

Respéxit in oratiónem ínopum *

et non sprevit precem eórum.

Scribántur hæc pro generatióne áltera, *

et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *

Dóminus de cælo in terram aspéxit,

ut audíret gémitus compeditórum, *

ut sólveret fílios mortis;

ut annúntient in Sion nomen Dómini *

et laudem eius in Ierúsalem,

cum congregáti fúerint pópuli in unum *

et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli, allelúia.

III

Humiliávit in via virtútem meam, *

abbreviávit dies meos.

Dicam: « Deus meus, †

ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *

in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

Inítio terram fundásti; *

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †

et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *

et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.

Tu autem idem ipse es, *

et anni tui non defícient.

Fílii servórum tuórum habitábunt, *

et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli, allelúia.

Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.

Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

14, 1-13

Agnus iam victor

Ego Ioánnes vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti, vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; et in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.

Et vidi álterum ángelum volántem per médium cælum, habéntem evangélium ætérnum, ut evangelizáret super sedéntes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et pópulum dicens magna voce: « Timéte Deum et date illi glóriam, quia venit hora iudícii eius, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquárum ».

Et álius ángelus secútus est dicens: « Cécidit, cécidit Bábylon illa magna, quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potionávit omnes gentes! ».

Et álius ángelus tértius secútus est illos dicens voce magna: « Si quis adoráverit béstiam et imáginem eius et accéperit charactérem in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de vino iræ Dei, quod mixtum est mero in cálice iræ ipsíus, et cruciábitur igne et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum et ante conspéctum Agni. Et fumus tormentórum eórum in sǽcula sæculórum ascéndit, nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam et imáginem eius, et si quis accéperit charactérem nóminis eius ».

Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei et fidem Iesu. Et audívi vocem de cælo dicéntem: « Scribe: Beáti mórtui, qui in Dómino moriúntur ámodo. Etiam, dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis; ópera enim illórum sequúntur illos ».

RESPONSORIUM

Cf. Ap 14, 7. 6

Audívi vocem in cælo angelórum multórum dicéntium: * Timéte Dóminum, et date illi glóriam, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram, mare et fontes aquárum, allelúia.

Vidi ángelum Dei fortem, volántem per médium cæli, voce magna clamántem et dicéntem. * Timéte Dóminum, et date illi glóriam, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram, mare et fontes aquárum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu « De vera devotióne erga beátam Vírginem » sancti Ludovíci M. Grignion de Montfort presbýteri

(Nn. 120-121. 125-126: Œuvres complètes, Seuil, Paris 1966, pp. 562-563. 566-567)

Totus Mariæ, totus Christi

Cum summa nostræ perfectiónis in eo consístat, ut Iesu Christo confórmes, eídem coniúncti atque consecráti efficiámur, máxima haud dubitánter devótio ea est quæ magis perfécte Iesu Christo nos confórmes reddit atque ei iungit ac cónsecrat. Cum vero María inter omnes creatúras sit Fílio suo pleníssime confórmis, idcírco præ céteris devotiónibus, illa quæ máxime cónsecrat atque confórmem reddit ánimam quandam Dómino nostro devótio est erga Sanctíssimam Vírginem Matrem eius; et quo magis ánima Maríæ consecráta, eo magis éadem Iesu Christo consecráta erit.

Perfécta ergo Iesu Christo consecrátio nihil áliud est quam summa et plena Sanctíssimæ Vírgini sui ipsíus consecrátio, et hæc est devótio quam dóceo.

Hæc autem devotiónis forma óptime vocári potest perfécta renovátio votórum vel promissiónum sancti Baptísmatis. In ea étenim christifidélis totum Beatíssimæ Vírgini se donat, ita ut per Maríam totus Christi sit.

Ex hoc effícitur ut simul quis Beatíssimæ Vírgini se cónsecret et Iesu Christo; Vírgini autem Maríæ, cum aptíssima via sit quam Iesus ipse elégit ad uniónem nobíscum ineúndam et ad nos sibi uniéndos; Dómino vero Iesu cum noster finis últimus sit, cui totum id quod sumus debémus, quia Redémptor et Deus noster est.

Insuper considerándum est quod omnis homo, cum baptizátur, ore próprio vel patríni et matrínæ sollémniter Sátanæ abrenúntiat eiúsque tentatiónibus et opéribus, et Iesum Christum Magístrum suum et summum Dóminum éligit, illi parens sicut servus ex amóre. Hoc autem revéra fit et in hac devotióne: christiánus abrenúntiat dæmónio, mundo, peccáto et semetípsi, atque totus Iesu Christo se donat per manus Maríæ.

In Baptísmate quisquis, saltem explícite, non sese dat Iesu Christo per manus Maríæ neque Dómino méritum suórum bonórum óperum dat. Etiam post Baptísma christiánus omníno liber est applicándi huiuscémodi méritum aliísve vel pro se retinéndi. In hac vero devotióne explícite christifidélis sese dat Dómino nostro per manus Maríæ atque ipsi ex toto cónsecrat própriæ actuositátis virtútem.

RESPONSORIUM

Ps 115 (116), 16-18

Dómine, ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. * Tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius. * Tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.

ORATIO

Orémus.

Ætérnæ Deus sapiéntiæ, qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum plenæ Christo, Fílio tuo, deditióni per eius beátæ Matris manus exímium testem et magístrum effecísti, concéde nobis, ut eándem spiritálem viam sectántes, regnum tuum in mundum exténdere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky