Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti, péctora.
Qui díceris Paráclitus,
donum Dei altíssimi,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere,
dextræ Dei tu dígitus,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis,
virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te prǽvio
vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
te utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Pax vobis, ego sum: nolíte timére, allelúia.
Qui confídunt in Dómino sicut mons Sion: *
non commovébitur, in ætérnum manet.
Ierúsalem, montes in circúitu eius, †
et Dóminus in circúitu pópuli sui *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Quia non requiéscet virga iniquitátis super sortem iustórum, *
ut non exténdat iusti ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis *
et rectis corde.
Declinántes autem per vias pravas †
addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem. *
Pax super Israel!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Pax vobis, ego sum: nolíte timére, allelúia.
Ant. 2 Speret Israel in Dómino, allelúia.
Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me.
Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea.
Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Speret Israel in Dómino, allelúia.
Ant. 3 Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.
Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12
Dignus es, Dómine et Deus noster, *
accípere glóriam et honórem et virtútem,
quia tu creásti ómnia, *
et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
Dignus es, Dómine, accípere librum *
et aperíre signácula eius,
quóniam occísus es †
et redemísti Deo in sánguine tuo *
ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne
et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, *
et regnábunt super terram.
Dignus est Agnus, qui occísus est, †
accípere virtútem et divítias et sapiéntiam *
et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.
LECTIO BREVIS
Rom 8, 26-27
Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus; qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.
RESPONSORIUM BREVE
Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia.
Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia.
Docébit vos ómnia.
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Spíritus Paráclitus, * Allelúia, allelúia.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Magnificat, ant. Accipiétis virtútem Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ, allelúia.
Lc 1, 46-55
Magníficat *
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus *
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, *
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies *
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, *
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede *
et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis *
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum, *
recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, *
Abraham et sémini eius in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Magnificat, ant. Accipiétis virtútem Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ, allelúia.
PRECES
Honor et glória Christo, qui fidéles fecit Spíritus Sancti partícipes. Clamémus:
Christe, audi nos.
In Ecclésiam a Patre Spíritum Sanctum effúnde,
ut illam puríficet, róboret atque dilátet.
Christe, audi nos.
Spíritu tuo duc, Dómine, eos qui potestáte nos regunt,
ut minístri tui sint ad ómnium bonum.
Christe, audi nos.
Mitte Spíritum tuum, patrem páuperum,
ut omnes ínopes adiuvándo súblevet.
Christe, audi nos.
Pro ómnibus tuórum dispensatóribus mysteriórum te deprecámur,
ut semper fidéles inveniántur.
Christe, audi nos.
Redemptiónem tuam in animábus corporibúsque pérfice defunctórum,
quam passióne, resurrectióne et ascensióne tua operátus es.
Christe, audi nos.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens et miséricors Deus, ut Spíritus Sanctus advéniens templum nos glóriæ suæ dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky