3 iunii 2026

Ss. Caroli Lwanga et sociorum, martyrum
memoria

Annis 1885-1887 in Uganda multi christifideles a rege Mwanga in odium religionis occisi sunt; aliqui eorum in ipsa aula regis muneribus fungebantur vel ipsius regis personæ addicti erant. Inter eos eminent Carolus Lwanga eiusque XXI socii, qui, fidei catholicæ strenue adhærentes, partim gladio necati sunt, partim igne cremati, eo quod impudicis desideriis regis acquiescere noluerunt.

Laudes matutinæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Ætérna Christi múnera

et mártyrum victórias,

laudes feréntes débitas,

lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum príncipes,

belli triumpháles duces,

cæléstis aulæ mílites

et vera mundi lúmina.

Terróre victo sǽculi

pœnísque spretis córporis,

mortis sacræ compéndio

lucem beátam póssident.

Tortóris insáni manu

sanguis sacrátus fúnditur,

sed pérmanent immóbiles

vitæ perénnis grátia.

Devóta sanctórum fides,

invícta spes credéntium,

perfécta Christi cáritas

mundi triúmphat príncipem.

In his patérna glória,

in his volúntas Spíritus,

exsúltat in his Fílius,

cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,

ut mártyrum consórtio

iungas precántes sérvulos

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Psalmus 35 (36)
Malitia peccatoris, Domini bonitas
Qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitæ (Io 8, 12).

Susúrrat iníquitas ad ímpium in médio cordis eius; *

non est timor Dei ante óculos eius.

Quóniam blandítur ipsi in conspéctu eius, *

ut non invéniat iniquitátem suam et óderit.

Verba oris eius iníquitas et dolus *

désiit intellégere, ut bene ágeret.

Iniquitátem meditátus est in cubíli suo, †

ástitit omni viæ non bonæ, *

malítiam autem non odívit.

Dómine, in cælo misericórdia tua *

et véritas tua usque ad nubes;

iustítia tua sicut montes Dei, †

iudícia tua abýssus multa: *

hómines et iuménta salvábis, Dómine.

Quam pretiósa misericórdia tua, Deus! *

Fílii autem hóminum in tégmine alárum tuárum sperábunt;

inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, *

et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.

Quóniam apud te est fons vitæ, *

et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te *

et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.

Non véniat mihi pes supérbiæ, *

et manus peccatóris non móveat me.

Ibi cecidérunt, qui operántur iniquitátem, *

expúlsi sunt, nec potuérunt stare.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.

Ant. 2 Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.

Canticum
Dominus, creator mundi, populum suum protegit

Iudt 16, 1-2. 13-15

Cantant novum canticum (Ap 5, 9).

Incípite Deo meo in týmpanis, *

cantáte Dómino meo in cýmbalis,

modulámini illi psalmum novum, *

exaltáte et invocáte nomen ipsíus.

Tu es Deus cónterens bella, †

qui ponis castra in médio pópuli tui, *

ut erípias me de manu persequéntium me.

Cantábo Deo meo hymnum novum: †

Dómine, magnus es tu et clarus, *

mirábilis in virtúte et insuperábilis.

Tibi sérviat omnis creatúra tua, *

quóniam dixísti, et facta sunt,

misísti spíritum tuum, et ædificáta sunt, *

et non est, qui resístat voci tuæ.

Montes enim a fundaméntis agitabúntur cum aquis, *

petræ autem a fácie tua tamquam cera liquéscent.

Illis autem qui timent te *

propítius adhuc eris.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.

Ant. 3 Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

Psalmus 46 (47)
Dominus universorum rex
Sedet ad dexteram Patris, et regni eius non erit finis.

Omnes gentes, pláudite mánibus, *

iubiláte Deo in voce exsultatiónis,

quóniam Dóminus Altíssimus, terríbilis, *

rex magnus super omnem terram.

Subiécit pópulos nobis *

et gentes sub pédibus nostris.

Elégit nobis hereditátem nostram, *

glóriam Iacob, quem diléxit.

Ascéndit Deus in iúbilo, *

et Dóminus in voce tubæ.

Psállite Deo, psállite; *

psállite regi nostro, psállite.

Quóniam rex omnis terræ Deus, *

psállite sapiénter.

Regnávit Deus super gentes, *

Deus sedet super sedem sanctam suam.

Príncipes populórum congregáti sunt *

cum pópulo Dei Abraham,

quóniam Dei sunt scuta terræ: *

veheménter elevátus est.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.

LECTIO BREVIS

2 Cor 1, 3-5

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE

Iusti autem * In perpétuum vivent.

Iusti autem * In perpétuum vivent.

Et apud Dóminum est merces eórum.

In perpétuum vivent.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Iusti autem * In perpétuum vivent.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Benedictus, ant. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

Benedíctus Dóminus Deus Israel, *

quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

et eréxit cornu salútis nobis *

in domo David púeri sui,

sicut locútus est per os sanctórum, *

qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

salútem ex inimícis nostris *

et de manu ómnium, qui odérunt nos;

ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *

et memorári testaménti sui sancti,

iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *

datúrum se nobis,

ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *

serviámus illi

in sanctitáte et iustítia coram ipso *

ómnibus diébus nostris.

Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *

præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *

in remissiónem peccatórum eórum,

per víscera misericórdiæ Dei nostri, *

in quibus visitábit nos óriens ex alto,

illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *

ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

PRECES

Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,

da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,

da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,

da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,

da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ, qui est beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem iúgiter fecundétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky