6 iulii 2026

S. Mariæ Goretti, virginis et martyris
memoria ad libitum

Nata est Corinaldi in Italia anno 1890 ex paupere familia. Prope Neptunum pueritiam transegit asperam, matrem adiuvans in re domestica; piam indolem cum haberet, in oratione assidua erat. Anno 1902, ad castitatem tutandam contra aggressorem, mori maluit quam fœdari et pugionis ictibus confossa est.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,

te láudibus extóllimus,

quod hanc ornásti vírginem

palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,

fidem proféssa líbere,

pro te dira supplícia

excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,

tuo ditáta múnere,

cruénto parta prœ́lio,

ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis

nos pius adde sócios,

ut, mente pura, frúctibus

tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patre et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 1-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Lc 23, 46).
I

In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *

in iustítia tua líbera me.

Inclína ad me aurem tuam, *

accélera, ut éruas me.

Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *

ut salvum me fácias.

Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *

et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *

quóniam tu es fortitúdo mea.

In manus tuas comméndo spíritum meum; *

redemísti me, Dómine, Deus veritátis.

Odísti observántes vanitátes supervácuas, *

ego autem in Dómino sperávi.

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *

quóniam respexísti humilitátem meam;

agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

nec conclusísti me in mánibus inimíci; *

statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †

conturbátus est in mæróre óculus meus, *

ánima mea et venter meus.

Quóniam defécit in dolóre vita mea *

et anni mei in gemítibus;

infirmáta est in paupertáte virtus mea, *

et ossa mea contabuérunt.

Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †

et vicínis meis valde et timor notis meis: *

qui vidébant me foras, fugiébant a me.

Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *

factus sum tamquam vas pérditum.

Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *

horror in circúitu;

in eo dum convenírent simul advérsum me, *

auférre ánimam meam consiliáti sunt.

Ego autem in te sperávi, Dómine; †

dixi: « Deus meus es tu, *

in mánibus tuis sortes meæ ».

Eripe me de manu inimicórum meórum *

et a persequéntibus me;

illústra fáciem tuam super servum tuum, *

salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

III

Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *

quam abscondísti timéntibus te.

Perfecísti eis, qui sperant in te, *

in conspéctu filiórum hóminum.

Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *

a conturbatióne hóminum;

próteges eos in tabernáculo *

a contradictióne linguárum.

Benedíctus Dóminus, *

quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

Ego autem dixi in trepidatióne mea: *

« Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum ».

Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *

dum clamárem ad te.

Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †

fidéles consérvat Dóminus *

et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *

omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.

Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

15, 7-14. 24-30; 16, 5-13

Seditio Absalom et fuga David

In diébus illis: Dixit Absalom ad regem: « Vadam, quæso, et reddam in Hebron vota mea, quæ vovi Dómino. Votum enim vovit servus tuus, cum esset in Gesur Sýriæ, dicens: Si redúxerit me Dóminus in Ierúsalem, sacrificábo Dómino ». Dixítque ei rex: « Vade in pace ». Et surréxit et ábiit in Hebron.

Misit autem Absalom exploratóres in univérsas tribus Israel dicens: « Statim ut audiéritis clangórem búcinæ, dícite: “Factus est rex Absalom in Hebron” ». Porro cum Absalom iérunt ducénti viri de Ierúsalem vocáti eúntes símplici corde et causam pénitus ignorántes. Accersívit quoque Absalom, cum immoláret víctimas, Achítophel Gilonítem consiliárium David de civitáte sua Gilo. Et facta est coniurátio válida; populúsque concúrrens augebátur cum Absalom.

Venit ígitur núntius ad David dicens: « Toto corde univérsus Israel séquitur Absalom ». Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierúsalem: « Súrgite, fugiámus; neque enim erit nobis effúgium a fácie Absalom. Festináte égredi, ne festínans óccupet nos et impéllat super nos ruínam et percútiat civitátem in ore gládii ».

Venit autem et Sadoc et univérsi Levítæ cum eo portántes arcam fœ́deris Dei; et deposuérunt arcam Dei. Et sacrificávit Abíathar, donec omnis pópulus egréssus fúerat de civitáte. Et dixit rex ad Sadoc: « Repórta arcam Dei in urbem. Si invénero grátiam in óculis Dómini, redúcet me et osténdet mihi eam et habitatiónem suam. Si autem díxerit: “Non places mihi”, præsto sum: fáciat, quod bonum est coram se ». Et dixit rex ad Sadoc sacerdótem: « Vidésne? Revértere in civitátem in pace; et Achímaas fílius tuus et Iónathan fílius Abíathar, duo fílii vestri sint vobíscum. Ecce ego morábor ad vada desérti, donec véniat sermo a vobis índicans mihi ». Reportavérunt ígitur Sadoc et Abíathar arcam Dei Ierúsalem et mansérunt ibi.

Porro David ascendébat clivum Olivárum scandens et flens, opérto cápite et nudis pédibus incédens; sed et omnis pópulus, qui erat cum eo, opérto cápite ascendébat plorans.

Venit ergo rex David usque Bahúrim, et ecce egrediebátur inde vir de cognatióne domus Saul nómine Sémei fílius Gera; procedébat egrédiens et maledícens mittebátque lápides contra David et contra univérsos servos regis David. Omnis autem pópulus et univérsi viri fortíssimi a dextro et sinístro látere regis incedébant. Ita autem loquebátur Sémei, cum maledíceret regi: « Egrédere, egrédere, vir sánguinum et vir Bélial! Réddidit tibi Dóminus univérsum sánguinem domus Saul, quóniam invasísti regnum eius; et dedit Dóminus regnum in manu Absalom fílii tui; et ecce premunt te mala tua, quóniam vir sánguinum es ». Dixit autem Abísai fílius Sárviæ regi: « Quare maledícit canis hic mórtuus dómino meo regi? Vadam et amputábo caput eius ». Et ait rex: « Quid mihi et vobis fílii Sárviæ? Si maledícit, et si Dóminus præcépit ei, ut maledíceret David, quis est qui áudeat dícere: “Quare sic fecísti?” ». Et ait rex Abísai et univérsis servis suis: « Ecce fílius meus, qui egréssus est de viscéribus meis, quærit ánimam meam; quanto magis nunc iste fílius Beniaminíta. Dimítte eum, ut maledícat iuxta præcéptum Dómini. Fortásse respíciet Dóminus afflictiónem meam et reddet mihi bonum pro maledictióne hac hodiérna ». Ambulábat ítaque David et sócii eius per viam; Sémei autem per iugum montis ex látere gradiebátur maledícens et mittens lápides advérsum eum terrámque spargens.

RESPONSORIUM

Ps 40 (41), 10; Mc 14, 18b

Homo pacis meæ, in quo sperávi, * Qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum.

Unus ex vobis me tradet, qui mandúcat mecum. * Qui edébat panem meum, levávit contra me calcáneum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Pii papæ Duodécimi in canonizatióne sanctæ Maríæ Gorétti hábita

(AAS 42 [1959], 581-582)

Non timebo mala, quia tu mecum es

Acérrimum certámen, ut omnes norunt, inérmis hæc virgo ággredi débuit; túrbida ac cæca procélla advérsus eam ex improvíso erúpit, eiúsque angélicum candórem maculáre ac violáre conténdit. At cum in gravíssimo illo discrímine verterétur, hæc póterat verba áurei libélli « De imitatióne Christi » divíno repétere Redemptóri: « Si fúero tentáta et vexáta tribulatiónibus multis, non timébo mala; dum mecum fúerit grátia tua. Ipsa fortitúdo mea; ipsa consílium confert et auxílium. Cunctis hóstibus poténtior est ». Itaque cælésti grátia suffúlta, cui generósa ac fortis respóndit volúntas, vitam profúdit, virginitátis glóriam non amísit.

In hac húmilis puéllæ vita, quam summis lineaméntis adumbrávimus, spectáculum cérnere licet, non modo cælo dignum, sed dignum étiam quod nostra hæc ætas admirabúnda, venerabúnda intueátur. Discant patres matrésque famílias quantópere opórteat fílios sibi a Deo datos recte, sancte fortitérque educáre, ac cathólicæ religiónis conformáre præcéptis; ita quidem ut, cum eórum virtus in discrímen addúcta fúerit, divína iuvánte grátia hábeant, ut invícti, íntegri, intamináti evádant.

Discat læta puerítia, discat animósa iuvéntus non ad volúcria atque inánia voluptátis gáudia, non ad fascinántium vitiórum oblectaménta mísere prolábi, sed pótius conténdere alácriter, etsi per árdua et áspera, ad christiánam illam morum perfectiónem, quam quidem strénua voluntáte, cæléstibus adiúta munéribus, eniténdo, allaborándo precandóque omnes ássequi aliquándo póssumus.

Non omnes profécto ad subeúndum martýrium vocámur; ad christiánam tamen assequéndam virtútem vocámur omnes. Virtus autem vim póstulat, quæ etiámsi angélicæ huius puéllæ fortitúdinis vérticem non attíngit, níhilo sécius óperam diutúrnam diligentíssimam, intermitténdam numquam a nobis exquírit ad vitæ usque óbitum. Quámobrem quasi lentum continuatúmque martýrium dici potest, ad quod quidem patrándum hæc divína Iesu Christi senténtia nos ádmonet: Regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.

Ad hoc ígitur, cælésti grátia inníxi contendámus omnes; hoc nobis suádeat sancta virgo et martyr María Gorétti; idque e cæléstibus sédibus, ubi sempitérna frúitur beatitáte, a divíno Redemptóre precándo ímpetret, ut omnes, pro peculiári cuiúsque nostra vitæ condicióne, præclára vestígia sua libéntes, voléntes operantésque sequámur.

RESPONSORIUM

O quam pulchra es, virgo Christi, * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

Non potuísti a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

ORATIO

Orémus.

Deus, innocéntiæ auctor et castitátis amátor, qui fámulæ tuæ Maríæ iuveníli ætáte martýrii grátiam contulísti, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in tuis mandátis constántiam, qui dedísti certánti vírgini corónam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky