23 iulii 2026

S. Brigittæ, religiosæ
festum

Nata est in Suecia anno 1303; adhuc puella matrimonio iuncta, octo genuit filios quos optime educavit. Tertio Ordini S. Francisci adscripta, post mortem viri vitam magis asceticam aggressa est quamquam in mundo vivebat. Tunc Ordinem religiosum fundavit et Romam profecta omnibus exemplar exstitit magnarum virtutum. Iter pænitentiæ causa suscepit et multa scripsit opera in quibus res mysticas, quas ipsa experta erat, enarravit. Romæ mortua est anno 1373.

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rector potens, verax Deus,

qui témperas rerum vices,

splendóre mane ínstruis

et ígnibus merídiem,

Exstíngue flammas lítium,

aufer calórem nóxium,

confer salútem córporum

verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Vel:

Dicámus laudes Dómino

fervénte prompti spíritu;

hora volúta séxies

nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus

veræ salútis glória,

beáti Agni hóstia,

crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima

tenébricat merídies;

sumámus toto péctore

tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX – ר (Res)

Vide humiliatiónem meam et éripe me, *

quia legem tuam non sum oblítus.

Iúdica causam meam et rédime me; *

propter elóquium tuum vivífica me.

Longe a peccatóribus salus, *

quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *

secúndum iudícia tua vivífica me.

Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *

a testimóniis tuis non declinávi.

Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *

quia elóquia tua non custodiérunt.

Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *

secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

Princípium verbórum tuórum véritas, *

in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Si dilígitis me, mandáta mea serváte, dicit Dóminus.

Ant. 2 Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
« Benedicat te Dominus ex Sion », id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum, *

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, *

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera *

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum *

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo, *

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *

et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum. *

Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Benedícat tibi Dóminus, et vídeas pacem ómnibus diébus vitæ tuæ.

Ant. 3 Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis quæ tolerat (S. Augustinus).

Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *

dicat nunc Israel,

sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *

étenim non potuérunt advérsum me.

Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *

prolongavérunt sulcos suos.

Dóminus autem iustus *

concídit cervíces peccatórum.

Confundántur et convertántur retrórsum *

omnes, qui odérunt Sion.

Fiant sicut fenum tectórum *

quod, priúsquam evellátur, exáruit;

de quo non implévit manum suam, qui metit, *

et sinum suum, qui manípulos cólligit.

Et non dixérunt, qui præteríbant: †

« Benedíctio Dómini super vos, *

benedícimus vobis in nómine Dómini ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Deus expugnávit pro te inimícos tuos.

LECTIO BREVIS

1 Cor 9, 26-27a

Ego sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo.

Invéni quem díligit ánima mea.

Ténui eum, nec dimíttam.

ORATIO

Orémus.

Dómine Deus noster, qui beátæ Birgíttæ, Fílii tui passiónem meditánti, secréta cæléstia revelásti, da nobis fámulis tuis in revelatióne glóriæ tuæ gaudére lætántes. Per Christum Dóminum nostrum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky