Laudes matutinæ
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Bernárde, gemma cǽlitum,
laudes, tibi quas pángimus,
in nostra verte gáudia
salútis atque múnera.
Te Christus ussit íntimo
dilectiónis vúlnere
Sponsǽque fecit próvidus
scutum, colúmnam, lámpada.
Almus dedit te Spíritus
os veritátis prófluum
et angelórum pábuli
arcána mella próferens.
Amóris æstu cándidi
te Virgo Mater ímbuit,
quam nemo te facúndius
vel prædicávit áltius.
Te quæsiérunt árbitrum
reges, magístri, prǽsules,
cultórque solitúdinis
fama replésti sǽculum.
Sit Trinitáti glória,
quæ se vidéndam lárgiens,
tecum benígna gáudio
nos det perénni pérfrui. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.
Dómine, exáudi oratiónem meam, †
áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
exáudi me in tua iustítia.
Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
contrívit in terra vitam meam, *
collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
Et anxiátus est in me spíritus meus, *
in médio mei obríguit cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, †
meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
in factis mánuum tuárum recogitábam.
Expándi manus meas ad te, *
ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Dómine; *
defécit spíritus meus.
Non abscóndas fáciem tuam a me, *
ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis, *
Dómine, ad te confúgi.
Doce me fácere voluntátem tuam, *
quia Deus meus es tu.
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
In iustítia tua *
edúces de tribulatióne ánimam meam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.
Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.
Is 66, 10-14a
Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *
omnes, qui dilígitis eam;
gaudéte cum ea gáudio, *
univérsi, qui lugebátis super eam,
ut sugátis et repleámini *
ab úbere consolatiónis eius,
ut mulgeátis et delíciis affluátis *
ex ubéribus glóriæ eius.
Quia hæc dicit Dóminus: †
« Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *
et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.
Sugétis, in ulnis portabímini, *
et super génua blandiéntur vobis.
Quómodo si quem mater consolátur, †
ita ego consolábor vos; *
et in Ierúsalem consolabímini.
Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *
et ossa vestra quasi herba germinábunt ».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.
Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.
Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
quóniam iucúndum est celebráre laudem.
Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
dispérsos Israélis congregábit.
Qui sanat contrítos corde *
et álligat plagas eórum;
qui númerat multitúdinem stellárum *
et ómnibus eis nómina vocat.
Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
sapiéntiæ eius non est númerus.
Susténtat mansuétos Dóminus, *
humílians autem peccatóres usque ad terram.
Præcínite Dómino in confessióne, *
psállite Deo nostro in cíthara.
Qui óperit cælum núbibus *
et parat terræ plúviam.
Qui prodúcit in móntibus fenum *
et herbam servitúti hóminum.
Qui dat iuméntis escam ipsórum *
et pullis corvórum invocántibus eum.
Non in fortitúdine equi delectátur, *
nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
et in eis, qui sperant super misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deo nostro iucúnda sit laudátio.
LECTIO BREVIS
Sap 7, 13-14
Sapiéntiam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti.
RESPONSORIUM BREVE
Sapiéntiam sanctórum * Narrent pópuli.
Sapiéntiam sanctórum * Narrent pópuli.
Et laudes eórum núntiet Ecclésia.
Narrent pópuli.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sapiéntiam sanctórum * Narrent pópuli.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Beátus Bernárdus, cuius ánima sempitérni Verbi mirífice fuit illustráta splendóribus, in univérsa Ecclésia fídei et doctrínæ lúmine radiávit.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Beátus Bernárdus, cuius ánima sempitérni Verbi mirífice fuit illustráta splendóribus, in univérsa Ecclésia fídei et doctrínæ lúmine radiávit.
PRECES
Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,
miserére nostri, Dómine Iesu.
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,
sanctífica nos, Dómine Iesu.
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,
illúmina nos, Dómine Iesu.
Tu solus sanctus, Dómine.
Qui voluísti ministráre, non ministrári,
fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.
Tu solus sanctus, Dómine.
Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,
fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.
Tu solus sanctus, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky