Officium lectionis
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Iúdica, Dómine, iudicántes me; *
impúgna impugnántes me.
Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: « Salus tua ego sum ».
Anima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
Omnia ossa mea dicent: *
« Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum ».
Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar.
Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
Diripuérunt et non desistébant; †
tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te.
Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam.
Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: « Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui ».
Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
Fili mi, custódi sermónes meos.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
4, 5-8. 13-28
Vastator ab aquilone venturus
Hæc dicit Dóminus:
« Annuntiáte in Iuda
et in Ierúsalem audítum fácite;
et loquímini et cánite tuba in terra,
clamáte fórtiter et dícite:
“Congregámini, et ingrediámur civitátes munítas”.
Leváte signum in Sion,
fúgite, nolíte stare,
quia malum ego addúco ab aquilóne
et contritiónem magnam.
Ascéndit leo de cubíli suo
et prædo géntium se levávit;
egréssus est de loco suo,
ut ponat terram tuam in solitúdinem:
civitátes tuæ vastabúntur,
remanéntes absque habitatóre.
Super hoc accíngite vos cilíciis,
plángite et ululáte,
quia non est avérsa ira furóris Dómini a nobis ».
Ecce quasi nubes ascéndet,
et quasi tempéstas currus eius;
velocióres áquilis equi illíus.
Væ nobis, quóniam vastáti sumus!
Lava a malítia cor tuum,
Ierúsalem, ut salva fias;
úsquequo morabúntur in te
cogitatiónes iníquæ?
Vox enim annuntiántis a Dan
et notam faciéntis calamitátem de monte Ephraim.
Nuntiáte géntibus. Ecce adsunt!
Audítum fácite hoc super Ierúsalem:
« Custódes venérunt de terra longínqua
et dedérunt super civitátes Iudæ vocem suam;
quasi custódes agrórum facti sunt super eam in gyro,
quia advérsus me cóntumax erat »,
dicit Dóminus.
Via tua et ópera tua
fecérunt hæc tibi;
ista malítia tua, quia amára,
quia tétigit cor tuum.
Víscera mea, víscera mea! Dóleo.
Paríetes cordis mei!
Turbátur in me cor meum:
non tacébo,
quóniam vocem búcinæ audívit ánima mea,
clamórem prœ́lii.
Contrítio super contritiónem vocáta est,
quóniam vastáta est omnis terra,
repénte vastáta sunt tabernácula mea,
súbito tentória mea.
Usquequo vidébo vexíllum,
áudiam vocem búcinæ?
« Quia stultus pópulus meus:
me non cognovérunt;
fílii insipiéntes sunt et vecórdes:
sapiéntes sunt, ut fáciant mala,
bene autem fácere nésciunt ».
Aspéxi terram, et ecce vácua erat et desérta;
et cælos, et non erat lux in eis.
Aspéxi montes, et ecce movebántur,
et omnes colles conturbáti sunt.
Aspéxi, et ecce non erat homo,
et omne volátile cæli recésserat.
Aspéxi, et ecce hortus desértus,
et omnes urbes eius destrúctæ sunt
a fácie Dómini et a fácie iræ furóris eius.
Hæc enim dicit Dóminus:
« Desérta erit omnis terra,
sed tamen consummatiónem non fáciam.
Super hoc lugébit terra
et mærébunt cæli désuper,
eo quod locútus sum,
státui et non pǽnitet me,
nec avértar ab eo ».
RESPONSORIUM
Cf. Ier 4, 24. 26. 27; Ps 84 (85), 5
A fácie furóris tui, Deus, conturbáta est omnis terra; sed tu, Dómine, miserére, * Et ne fácias consummatiónem.
Convérte nos, Deus, salutáris noster, et avérte iram tuam a nobis. * Et ne fácias consummatiónem.
LECTIO ALTERA
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi
(Lib. 7, 10. 18; 10, 27: CSEL 33, 157-163. 255)
O æterna veritas et vera caritas et cara æternitas!
Admónitus redíre ad memetípsum, intrávi in íntima mea duce te et pótui, quóniam factus es adiútor meus. Intrávi et vidi qualicúmque óculo ánimæ meæ supra eúndem óculum ánimæ meæ, supra mentem meam lucem incommutábilem, non hanc vulgárem et conspícuam omni carni nec quasi ex eódem génere grándior erat, tamquam si ista multo multóque clárius clarésceret totúmque occupáret magnitúdine. Non hoc illa erat, sed áliud, áliud valde ab istis ómnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut óleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed supérior, quia ipsa fecit me, et ego inférior, quia factus ab ea. Qui novit veritátem, novit eam.
O ætérna véritas et vera cáritas et cara ætérnitas! Tu es Deus meus, tibi suspíro die ac nocte. Et cum te primum cognóvi, tu assumpsísti me, ut vidérem esse, quod vidérem, et nondum me esse, qui vidérem. Et reverberásti infirmitátem aspéctus mei rádians in me veheménter, et contrémui amóre et horróre; et invéni longe me esse a te in regióne dissimilitúdinis, tamquam audírem vocem tuam de excélso: « Cibus sum grándium: cresce et manducábis me. Nec tu me in te mutábis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutáberis in me ».
Et quærébam viam comparándi róboris, quod esset idóneum ad fruéndum te, nec inveniébam, donec amplécterer mediatórem Dei et hóminum, hóminem Christum Iesum, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula, vocántem et dicéntem: Ego sum via et véritas et vita, et cibum, cui capiéndo inválidus eram, miscéntem carni, quóniam Verbum caro factum est, ut infántiæ nostræ lactésceret sapiéntia tua, per quam creásti ómnia.
Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quærébam et in ista formósa, quæ fecísti, defórmis irruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam, coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam, fragrásti, et duxi spíritum et anhélo tibi, gustávi et esúrio et sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.
RESPONSORIUM
O véritas, lumen cordis mei, non ténebræ meæ loquúntur mihi; errávi et recordátus sum tui; * Et ecce rédeo ǽstuans et anhélans ad fontem tuum.
Non ego vita mea sum; male vixi ex me, in te revivísco. * Et ecce rédeo ǽstuans et anhélans ad fontem tuum.
ORATIO
Orémus.
Innova, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua spíritum quo beátum Augustínum epíscopum imbuísti, ut, eódem nos repléti, te solum veræ fontem sapiéntiæ sitiámus, et supérni amóris quærámus auctórem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
Deo grátias.
In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky