Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O gloriósa dómina
excélsa super sídera,
qui te creávit próvide,
lactas sacráto úbere.
Quod Eva tristis ábstulit,
tu reddis almo gérmine;
intrent ut astra flébiles,
sternis benígna sémitam.
Tu regis alti iánua
et porta lucis fúlgida;
vitam datam per Vírginem,
gentes redémptæ, pláudite.
Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.
Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua.
Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua.
Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.
Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.
Sap 9, 1-6. 9-11
Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
qui fecísti ómnia verbo tuo
et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
et in directióne cordis iudícium iudicáret,
da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
et noli me reprobáre a púeris tuis,
quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
homo infírmus et exígui témporis *
et minor ad intelléctum iudícii et legum.
Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
in níhilum computábitur.
Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
et quid diréctum in præcéptis tuis.
Emítte illam de cælis sanctis tuis *
et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
ut mecum sit et mecum labóret, *
ut sciam quid accéptum sit apud te.
Scit enim illa ómnia et intéllegit †
et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
et custódiet me in sua glória.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.
Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.
Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Véritas Dómini manet in ætérnum.
LECTIO BREVIS
Cf. Is 61, 10
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.
RESPONSORIUM BREVE
Elégit eam Dóminus, * Et præelégit eam.
Elégit eam Dóminus, * Et præelégit eam.
In tabernáculo suo habitáre facit eam.
Et præelégit eam.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Elégit eam Dóminus, * Et præelégit eam.
CANTICUM EVANGELICUM
Ad Benedictus, ant. Paradísi porta per Evam cunctis clausa est, et per Maríam Vírginem patefácta est.
Lc 1, 68-79
Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Paradísi porta per Evam cunctis clausa est, et per Maríam Vírginem patefácta est.
PRECES
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,
líbera nos a corruptióne peccáti.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,
præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,
da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Vel aliæ:
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Salvátor mundi, qui redemptiónis tuæ virtúte ab omni peccáti labe matrem tuam præservásti,
serva nos mundos a peccáto.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,
nos templum fac perénne tui Spíritus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Verbum ætérnum, qui matrem tuam docuísti óptimam sibi partem elígere,
tríbue nobis eam imitári, cibum quæréntes, qui permáneat in vitam ætérnam.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,
fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Dómine cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis adstáre fecísti,
tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut cunctis gloriósum beátæ Maríæ Vírginis nomen celebrántibus, misericórdiæ tuæ benefícia ipsa procúret. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Amen.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.
Amen.
Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.
© 1999-2026 J. Vidéky