9 octobris 2026

Ss. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum
memoria ad libitum

Traditur a sancto Gregorio Turonensi Dionysius in Galliam ex Urbe venisse, medio sæculo III. Primus Parisiorum episcopus factus, prope Lutetiam martyr occubuit cum duobus membris sui cleri.

Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sanctórum méritis ínclita gáudia

pangámus, sócii, géstaque fórtia;

nam gliscit ánimus prómere cántibus

victórum genus óptimum.

Hi () sunt, quos (quas) rétinens mundus inhórruit,

ipsum nam stérili flore peráridum

sprevére pénitus teque secúti (secútæ) sunt,

rex, Christe, bone cǽlitum.

Hi () pro te fúrias sǽvaque sústinent;

non murmur résonat, non querimónia,

sed corde tácito mens bene cónscia

consérvat patiéntiam.

Quæ vox, quæ póterit lingua retéxere

quæ tu martýribus múnera prǽparas?

Rubri nam flúido sánguine láureis

ditántur bene fúlgidis.

Te, trina Déitas únaque, póscimus,

ut culpas ábluas, nóxia súbtrahas,

des pacem fámulis, nos quoque glóriam

per cuncta tibi sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Psalmus 134 (135)
Laus Domini mirabilia operantis
Populus in acquisitionem … annuntiate virtutes eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum (Cf. 1 Petr 2, 9).
I

Laudáte nomen Dómini, *

laudáte, servi Dómini,

qui statis in domo Dómini, *

in átriis domus Dei nostri.

Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus; *

psállite nómini eius, quóniam suáve.

Quóniam Iacob elégit sibi Dóminus, *

Israel in pecúlium sibi.

Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus *

et Deus noster præ ómnibus diis.

Omnia, quæcúmque vóluit, †

Dóminus fecit in cælo et in terra, *

in mari et in ómnibus abýssis.

Addúcens nubes ab extrémo terræ, †

fúlgura in plúviam facit, *

prodúcit ventos de thesáuris suis.

Qui percússit primogénita Ægýpti *

ab hómine usque ad pecus.

Misit signa et prodígia in médio tui, Ægýpte, *

in pharaónem et in omnes servos eius.

Qui percússit gentes multas *

et occídit reges fortes:

Sehon regem Amorræórum et Og regem Basan *

et ómnia regna Chánaan.

Et dedit terram eórum hereditátem, *

hereditátem Israel pópulo suo.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Magnus est Dóminus, et Deus noster præ ómnibus diis.

Ant. 2 Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

II

Dómine, nomen tuum in ætérnum; *

Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Quia iudicábit Dóminus pópulum suum *

et servórum suórum miserébitur.

Simulácra géntium argéntum et aurum, *

ópera mánuum hóminum:

os habent et non loquéntur; *

óculos habent et non vidébunt;

aures habent et non áudient; *

neque enim est spíritus in ore ipsórum.

Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, *

et omnes, qui confídunt in eis.

Domus Israel, benedícite Dómino; *

domus Aaron, benedícite Dómino;

domus Levi, benedícite Dómino; *

qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.

Benedíctus Dóminus ex Sion, *

qui hábitat in Ierúsalem.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Domus Israel, benedícite Dómino; psállite nómini eius, quóniam suáve.

Ant. 3 Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

Canticum
Hymnus adorationis

Ap 15, 3-4

Magna et mirabília ópera tua, *

Dómine Deus omnípotens;

iustæ et veræ viæ tuæ, *

Rex géntium!

Quis non timébit, Dómine, *

et glorificábit nomen tuum?

Quia solus Sanctus, †

quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, *

quóniam iudícia tua manifestáta sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 13-14

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE

Lætámini in Dómino, * Et exsultáte, iusti.

Lætámini in Dómino, * Et exsultáte, iusti.

Et gloriámini, omnes recti corde.

Et exsultáte, iusti.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Lætámini in Dómino, * Et exsultáte, iusti.

CANTICUM EVANGELICUM

Ad Magnificat, ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

Magníficat *

ánima mea Dóminum,

et exsultávit spíritus meus *

in Deo salvatóre meo,

quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. *

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

quia fecit mihi magna, qui potens est, *

et sanctum nomen eius,

et misericórdia eius in progénies et progénies *

timéntibus eum.

Fecit poténtiam in bráchio suo, *

dispérsit supérbos mente cordis sui;

depósuit poténtes de sede *

et exaltávit húmiles;

esuriéntes implévit bonis *

et dívites dimísit inánes.

Suscépit Israel púerum suum, *

recordátus misericórdiæ,

sicut locútus est ad patres nostros, *

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Magnificat, ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

PRECES

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:

Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et aetérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

ORATIO

Deus, qui beátum Dionýsium eiúsque sócios ad prædicándam géntibus glóriam tuam misísti, eósque virtúte constántiæ in passióne roborásti, tríbue nobis, quæsumus, ex eórum imitatióne próspera mundi despícere, et nulla eius advérsa formidáre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat
et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky