16 novembris 2026

S. Margaritæ Scotiæ
memoria ad libitum

In Hungaria nata est circa annum 1046, dum pater ibi, exsilio mulctatus, degebat. Malcom III, Scotorum regi, nuptui tradita est, cui octo peperit filios. Exemplum exstitit optimæ matris et reginæ. Mortua est Edimburgi anno 1093.

Officium lectionis

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

Omnia supra dicta omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.

HYMNUS

Hæc fémina laudábilis

et honoráta méritis,

ut sanctis pollet móribus,

triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo

orans Deum cum lácrimis,

vigíliis, ieiúniis

hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam

ac mente semper íntegra,

perféctam post iustítiam

migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus

sua ditávit límina,

lætátur nunc perpétuis

cæléstis ædis prǽmiis.

Laus uni ac trino Dómino,

qui nos eius precátibus,

perácto vitæ término,

coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat
Nunc anima mea turbata est … Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27).

Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *

neque in ira tua corrípias me.

Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *

sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

Et ánima mea turbáta est valde, *

sed tu, Dómine, úsquequo?

Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *

salvum me fac propter misericórdiam tuam.

Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *

in inférno autem quis confitébitur tibi?

Laborávi in gémitu meo, †

lavábam per síngulas noctes lectum meum; *

lácrimis meis stratum meum rigábam.

Turbátus est a mæróre óculus meus, *

inveterávi inter omnes inimícos meos.

Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *

quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *

Dóminus oratiónem meam suscépit.

Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *

convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9 A (9)
Gratiarum actio pro victoria
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I

Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, *

narrábo ómnia mirabília tua.

Lætábor et exsultábo in te, *

psallam nómini tuo, Altíssime.

Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *

infirmántur et péreunt a fácie tua.

Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *

sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

Increpásti gentes, perdidísti ímpium, *

nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Inimíci defecérunt, solitúdines sempitérnæ factæ sunt; *

et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis.

Dóminus autem in ætérnum sedébit, *

parávit in iudícium thronum suum

et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *

iudicábit pópulos in æquitáte.

Et erit Dóminus refúgium opprésso, *

refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *

quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *

annuntiáte inter gentes stúdia eius.

Quóniam requírens sánguinem recordátus est eórum, *

non est oblítus clamórem páuperum.

Miserére mei, Dómine; †

vide afflictiónem meam de inimícis meis, *

qui exáltas me de portis mortis,

ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *

exsúltem in salutári tuo.

Infíxæ sunt gentes in fóvea, quam fecérunt; †

in láqueo isto, quem abscondérunt, *

comprehénsus est pes eórum.

Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *

in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.

Converténtur peccatóres in inférnum, *

omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *

exspectátio páuperum non períbit in ætérnum.

Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *

iudicéntur gentes in conspéctu tuo.

Constítue, Dómine, terrórem super eos, *

sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.

Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Ioélis prophétæ

4, 1-3. 9-21

Ultimum iudicium; deinde felicitas æterna

Hæc dicit Dóminus:

« Ecce in diébus illis

et in témpore illo,

cum convértero sortem

Iudæ et Ierúsalem,

congregábo omnes gentes

et dedúcam eas in vallem Iósaphat,

et disceptábo cum eis ibi

super pópulo meo et hereditáte mea Israel,

quos dispersérunt in natiónibus,

et terram meam divisérunt.

Et super pópulum meum misérunt sortem;

et dedérunt púerum pro meretríce

et puéllam vendidérunt pro vino, ut bíberent.

Clamáte hoc in géntibus,

sanctificáte bellum,

suscitáte robústos;

accédant, ascéndant

omnes viri bellatóres.

Concídite vómeres vestros in gládios

et falces vestras in lánceas;

infírmus dicat:

“Fortis ego sum”.

Erúmpite et veníte,

omnes gentes de circúitu,

et congregámini ibi!

Deduc, Dómine, robústos tuos!

Consúrgant et ascéndant gentes

in vallem Iósaphat,

quia ibi sedébo, ut iúdicem

omnes gentes in circúitu.

Míttite falces,

quóniam maturávit messis;

veníte et prémite,

quia plenum est tórcular:

exúberant torculária,

quia magna est malítia eórum.

Pópuli, pópuli

in valle Decisiónis,

quia iuxta est dies Dómini

in valle Decisiónis.

Sol et luna obtenebráti sunt,

et stellæ retraxérunt splendórem suum.

Et Dóminus de Sion rúgiet

et de Ierúsalem dabit vocem suam;

et movebúntur cæli et terra,

et Dóminus refúgium pópulo suo

et fortitúdo fíliis Israel.

Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester

hábitans in Sion monte sancto meo;

et erit Ierúsalem locus sanctus,

et aliéni non transíbunt per eam ámplius.

Et erit in die illa:

stillábunt montes mustum,

et colles fluent lacte;

et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ,

et fons de domo Dómini egrediétur

et irrigábit torréntem Settim.

Ægýptus in desolatiónem erit,

et Idumǽa in desértum desolatiónis,

pro eo quod iníque égerint in fílios Iudæ

et effúderint sánguinem innocéntem in terra eórum.

Et Iuda in ætérnum habitábitur,

et Ierúsalem in generatiónem et generatiónem;

et vindicábo sánguinem eórum, quem non relínquam impunítum,

et Dóminus commorátur in Sion ».

RESPONSORIUM

Ioel 4, 18; Ap 22, 17c. 1

Stillábunt montes mustum, et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Dómini egrediétur. * Qui sitit véniat, et qui vult accípiat aquam vitæ gratis.

Osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. * Qui sitit véniat, et qui vult accípiat aquam vitæ gratis.

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(N. 48)

Sanctitas matrimonii et familiæ

Vir et múlier, qui fœ́dere coniugáli iam non sunt duo sed una caro, íntima personárum atque óperum coniunctióne mútuum sibi adiutórium et servítium præstant, sensúmque suæ unitátis experiúntur et plénius in dies adipiscúntur. Quæ íntima únio, útpote mútua duárum personárum donátio, sicut et bonum liberórum, plenam cóniugum fidem éxigunt atque indissolúbilem eórum unitátem urgent.

Germánus amor coniugális in divínum amórem assúmitur atque virtúte redemptíva Christi et salvífica actióne Ecclésiæ régitur ac ditátur, ut cóniuges efficáciter ad Deum ducántur atque in sublími múnere patris et matris adiuvéntur et conforténtur. Quaprópter cóniuges christiáni ad sui status offícia et dignitátem peculiári sacraménto roborántur et véluti consecrántur; cuius virtúte munus suum coniugále et familiáre expléntes, spíritu Christi imbúti, quo tota eórum vita, fide, spe et caritáte perváditur, magis ac magis ad própriam suam perfectiónem mutuámque sanctificatiónem, ideóque commúniter ad Dei glorificatiónem accédunt.

Unde, ipsis paréntibus exémplo et oratióne familiári prægrediéntibus, fílii, immo et omnes in famíliæ convíctu degéntes, humanitátis, salútis atque sanctitátis viam facílius invénient. Cóniuges autem, dignitáte ac múnere paternitátis et maternitátis ornáti, offícium educatiónis præsértim religiósæ, quod ad ipsos imprímis spectat, diligénter adimplébunt.

Líberi, ut viva famíliæ membra, ad sanctificatiónem paréntum suo modo cónferunt. Gratæ enim mentis afféctu, pietáte atque fidúcia benefíciis paréntum respondébunt ipsísque in rebus advérsis necnon in senectútis solitúdine filiórum more assístent. Vidúitas, in continuitáte vocatiónis coniugális forti ánimo assúmpta, ab ómnibus honorábitur. Família suas divítias spiritáles cum áliis quoque famíliis generóse communicábit. Proínde família christiána, cum e matrimónio, quod est imágo et participátio fœ́deris dilectiónis Christi et Eccésiæ, exoriátur, vivam Salvatóris in mundo præséntiam atque germánam Ecclésiæ natúram ómnibus patefáciet, tum cóniugum amóre, generósa fecunditáte, unitáte atque fidelitáte, tum amábili ómnium membrórum cooperatióne.

RESPONSORIUM

Prov 31, 30b. 25a. 31

Múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. * Fortitúdo et decor induméntum eius.

Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius. * Fortitúdo et decor induméntum eius.

ORATIO

Orémus.

Deus, qui beátam Margarítam exímia in páuperes caritáte mirábilem effecísti, da ut, eius intercessióne et exémplo, imáginem bonitátis tuæ inter hómines referámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

In celebratione protracta vigiliæ dominicalis et sollemnitatum, ante hymnum Te Deum dicuntur cantica et legitur Evangelium, sicut in Appendice indicatur.

Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio, atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Gloria Patri etc.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky