24 decembris 2026

Feria quinta, Tempus Adventus, Hebdomada 4
Hebdomada 4 Psalterii

Sexta

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dicámus laudes Dómino

fervénte prompti spíritu;

hora volúta séxies

nos ad orándum próvocat.

In hac enim fidélibus

veræ salútis glória,

beáti Agni hóstia,

crucis virtúte rédditur.

Cuius luce claríssima

tenébricat merídies;

sumámus toto péctore

tanti splendóris grátiam.

Deo Patri sit glória

eiúsque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

Psalmus 118 (119), 153-160
XX – ר (Res)

Vide humiliatiónem meam et éripe me, *

quia legem tuam non sum oblítus.

Iúdica causam meam et rédime me; *

propter elóquium tuum vivífica me.

Longe a peccatóribus salus, *

quia iustificatiónes tuas non exquisiérunt.

Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine; *

secúndum iudícia tua vivífica me.

Multi, qui persequúntur me et tríbulant me; *

a testimóniis tuis non declinávi.

Vidi prævaricántes, et tǽduit me, *

quia elóquia tua non custodiérunt.

Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine; *

secúndum misericórdiam tuam vivífica me.

Princípium verbórum tuórum véritas, *

in ætérnum ómnia iudícia iustítiæ tuæ.

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 127 (128)
Pax domestica in Domino
« Benedicat te Dominus ex Sion », id est: ex Ecclesia sua (Arnobius).

Beátus omnis, qui timet Dóminum, *

qui ámbulat in viis eius.

Labóres mánuum tuárum manducábis, *

beátus es, et bene tibi erit.

Uxor tua sicut vitis fructífera *

in latéribus domus tuæ;

fílii tui sicut novéllæ olivárum *

in circúitu mensæ tuæ.

Ecce sic benedicétur homo, *

qui timet Dóminum.

Benedícat tibi Dóminus ex Sion, *

et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ;

et vídeas fílios filiórum tuórum. *

Pax super Israel!

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Psalmus 128 (129)
Populi afflicti renovata fiducia
Ecclesia loquitur de iis quæ tolerat (S. Augustinus).

Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *

dicat nunc Israel,

sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, *

étenim non potuérunt advérsum me.

Supra dorsum meum aravérunt aratóres, *

prolongavérunt sulcos suos.

Dóminus autem iustus *

concídit cervíces peccatórum.

Confundántur et convertántur retrórsum *

omnes, qui odérunt Sion.

Fiant sicut fenum tectórum *

quod, priúsquam evellátur, exáruit;

de quo non implévit manum suam, qui metit, *

et sinum suum, qui manípulos cólligit.

Et non dixérunt, qui præteríbant: †

« Benedíctio Dómini super vos, *

benedícimus vobis in nómine Dómini ».

Glória Patri et Fílio *

et Spirítui Sancto,

sicut erat in princípio et nunc et semper *

et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu inter mulíeres.

LECTIO BREVIS

Is 4, 3

Omnis qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Ierúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierúsalem.

Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.

Vísita nos in salutári tuo.

ORATIO

Orémus.

Festína, quǽsumus, ne tardáveris, Dómine Iesu, ut advéntus tui consolatiónibus sublevéntur, qui in tua pietáte confídunt. Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

Amen.

Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.

Deo grátias.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.

© 1999-2026 J. Vidéky