TEMPUS PER ANNUM
HEBDOMADA XVIII
Ad Officium lectionis
DOMINICAIncipit liber Amos prophétæ
{r:Am}1, 1 – 2, 3{/r}
{p}Iudicia Domini in gentes
{v}1,1{/v}Verba Amos, qui fuit in pastóribus de Thécua; quæ vidit super Israel in diébus Ozíæ regis Iudæ et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel, duóbus annis ante terræmótum.
{v}2{/v}Et dixit:
«Dóminus de Sion rugit
et de Ierúsalem dat vocem suam;
et lugent páscua pastórum,
et exsiccátur vertex Carméli».
{v}3{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Damásci
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod trituráverint in plaustris férreis Gálaad,
{v}4{/v}mittam ignem in domum Azael,
et devorábit ædes Bénadad;
{v}5{/v}cónteram vectem Damásci
et dispérdam habitatórem de Biceataven
et tenéntem sceptrum de Betheden;
et transferétur pópulus Sýriæ Cir»,
dicit Dóminus.
{v}6{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Gazæ
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod transtúlerint captivitátem perféctam,
ut tráderent eam in Edom,
{v}7{/v}mittam ignem in murum Gazæ,
et devorábit ædes eius;
{v}8{/v}dispérdam habitatórem de Azóto
et tenéntem sceptrum de Ascalóne;
convértam manum meam super Accaron,
et períbunt réliqui Philisthinórum»,
dicit Dóminus Deus.
{v}9{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Tyri
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod tradíderint captivitátem perféctam in Edom
et non sint recordáti fœ́deris fratrum,
{v}10{/v}mittam ignem in murum Tyri,
et devorábit ædes eius».
{v}11{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Edom
et super quáttuor verbum non revocábo:
o quod persecútus sit in gládio fratrem suum
et violáverit misericórdiam eius
et tenúerit ultra furórem suum
et indignatiónem suam serváverit usque in finem,
{v}12{/v}mittam ignem in Theman,
et devorábit ædes Bosræ».
{v}13{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus filiórum Ammon
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod dissecúerint prægnántes Gálaad
ad dilatándum términum suum,
{v}14{/v}succéndam ignem in muro Rabbæ,
et devorábit ædes eius in ululátu in die belli
et in túrbine in die procéllæ;
{v}15{/v}et ibit rex eórum in captivitátem,
ipse et príncipes eius simul»,
dicit Dóminus.
{v}2,1{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Moab
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod incénderit ossa regis Edom
usque ad cínerem,
{v}2{/v}mittam ignem in Moab,
et devorábit ædes Cárioth,
et moriétur in tumúltu Moab,
in clamóre et voce tubæ;
{v}3{/v}dispérdam iúdicem de médio eius
et omnes príncipes eius interfíciam cum eo»,
dicit Dóminus.
{p}RESPONSORIUM
{r}Ps 9, 8b. 9{/r}; {r}Am 1, 2a{/r}
Parávit Dóminus in iudícium thronum suum, et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, {*} Iudicábit pópulos in æquitáte.
Dóminus de Sion rugit, et de Ierúsalem dat vocem suam. {*} Iudicábit pópulos in æquitáte.
Incipit Epístola Bárnabæ nuncupáta
(Cap. 1, 1-8; 2, 1-5: Funk 1, 3-7)
{p}Vitæ spes initium et finis fidei nostræ
Avéte, fílii et fíliæ, in nómine Dómini, qui diléxit nos, in pace. Quóniam magnæ et dívites sunt iustítiæ, quas Deus fecit vobis, plus quam de ulla re ac supra modum gáudeo de spirítibus vestris beátis et præcláris. Sic enim grátiam doni spiritális ínsitam accepístis. Propter quod magis míhimet ipsi grátulor, sperans me salvári, cum revéra vídeam in vobis effúsum ex abundántia fontis Dómini Spíritum super vos. Ita me obstupefécit propter vos aspéctus vester mihi desideratíssimus.
Persuásum ígitur mihi habens mihíque cónscius inter vos loquéntem me multa scire, quóniam Dóminus in via iustítiæ me comitátus est, atque omníno ad hoc étiam ego cogor, ut vos díligam plus quam ánimam meam; magna enim fides et cáritas inhábitat in vobis per spem vitæ illíus. Consíderans ergo hoc, quod, si propter vos mea intérsit, eórum quæ accépi partem áliquam communicáre vobis, mihi mercédi erit, quippe qui tálibus spirítibus ministráverim, stúdui bréviter vobis scríbere, ut cum fide vestra perféctam habeátis cognitiónem.
Tria ígitur dógmata sunt Dómini: vitæ spes inítium et finis fídei nostræ; et iustítia iudícii inítium et finis; cáritas in hilaritáte et lætítia óperum iustítiæ testimónium. Cógnita enim fecit nobis Dóminus per prophétas prætérita et præséntia, et futurórum primítias gustándi potestátem nobis dedit. Quæ in suo quæque órdine eveníre vidéntes, sicut locútus est, divitióres et altióres accédere debémus ad eius timórem. Ego autem non ut magíster, sed ut unus ex vobis osténdam pauca, per quæ in præséntibus hílares sitis.
Cum dies ígitur mali sint et óperans ipse potestátem hábeat, nobismetípsis ánimum attendéntes disquírere debémus iustificatiónes Dómini. Fídei nostræ ergo adiutóres sunt timor et patiéntia; quæ autem nobis opem ferunt, sunt longanímitas et continéntia. Quæ dum in iis, quæ ad Dóminum spectant, caste manent, una cum iis lætántur sapiéntia, intelléctus, sciéntia, cognítio.
Adapéruit enim nobis per omnes prophétas, neque sacrifíciis neque holocáustis neque oblatiónibus sibi opus esse, aliquándo dicens: Quo mihi multitúdinem sacrificiórum vestrórum? dicit Dóminus. Plenus sum holocáustis, et ádipem agnórum et sánguinem taurórum et hircórum nolo, nec si veniátis, ut a me videámini. Quis enim quæsívit hæc de mánibus vestris? Aulam meam ultra non calcábitis. Si obtuléritis similáginem, vanum; incénsum abominátio mihi est, neoménias vestras et sábbata non sustíneo.
{p}RESPONSORIUM
{r}Gal 2, 16{/r}; {r}Gen 15, 6{/r}
Sciéntes quod non iustificátur homo nisi per fidem Iesu Christi, {*} Et nos in Christum Iésum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.
Crédidit Abraham Dómino, et reputátum est ei ad iustítiam. {*} Et nos in Christum Iésum credídimus, ut iustificémur ex fide Christi.
FERIA SECUNDADe libro Amos prophétæ
{r:Am}2, 4-16{/r}
{p}Iudicia Domini in Iuda et Israel
{v}4{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Iudæ
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod abiécerint legem Dómini
et mandáta eius non custodíerint,
— decepérunt enim eos idóla sua —
post quæ abíerant patres eórum:
{v}5{/v}mittam ignem in Iudam,
et devorábit ædes Ierúsalem».
{v}6{/v}Hæc dicit Dóminus:
«Super tribus sceléribus Israel
et super quáttuor verbum non revocábo:
eo quod vendíderint pro argénto iustum
et páuperem pro calceaméntis;
{v}7{/v}qui contríverint super púlverem terræ cápita páuperum
et viam humílium declináverint,
et fílius ac pater eius íverint ad puéllam,
ut violárent nomen sanctum meum;
{v}8{/v}et super vestiméntis pignorátis accubúerint
iuxta omne altáre,
et vinum damnatórum bíberint
in domo Dei sui.
{v}9{/v}Ego autem extermináveram
Amorrǽum a fácie eórum,
cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum
et fortitúdo quasi quércuum;
extermináveram fructum eius désuper
et radíces eius subter.
{v}10{/v}Ego ascéndere vos feci
de terra Ægýpti,
et duxi vos in desérto
quadragínta annis,
ut possiderétis terram Amorrǽi;
{v}11{/v}et suscitávi de fíliis vestris prophétas
et de iuvénibus vestris nazarǽos.
Numquid non ita est, fílii Israel?,
dicit Dóminus.
{v}12{/v}Et propinástis nazarǽis vinum,
et prophétis mandástis dicéntes:
“Ne prophetétis”.
{v}13{/v}Ecce ego cómprimam vos ad solum,
sicut cómprimit plaustrum
onústum feno;
{v}14{/v}déerit fuga a velóce,
et fortis non firmábit virtútem suam,
et robústus non salvábit ánimam suam;
{v}15{/v}tenens arcum non stabit,
et velox pédibus suis non salvábitur;
ascénsor equi non salvábit ánimam suam,
{v}16{/v}et fortíssimus corde inter robústos
nudus fúgiet in illa die»,
dicit Dóminus.
{p}RESPONSORIUM
{r}Am 2, 10a. 11a. 12b{/r}; {r}Ps 94 (95), 10b-11a{/r}
Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis. {*} Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.
Suscitávi de fíliis vestris prophétas, et prophétis mandástis dicéntes: Ne prophetétis. {*} Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.
Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta
(Cap. 2, 6-10; 3, 1. 3; 4, 10-14: Funk 1, 7-9. 13)
{p}Nova lex Domini nostri
Hæc ígitur abrogávit, ut nova lex Dómini nostri Iesu Christi, quæ sine iugo necessitátis est, oblatiónem hábeat non factam ab homínibus. Dicit autem illis íterum: Numquid ego mandávi pátribus vestris, cum exiérunt e terra Ægýpti, ut mihi ófferant holocáusta et sacrifícia? Sed hoc præcépi iis: Unusquísque vestri advérsus próximum suum ne malum cógitet in corde suo, et iuraméntum mendax ne diligátis.
Intellégere ergo debémus, cum non insipiéntes simus, sensum bonitátis Patris nostri; lóquitur enim nobis, nolens nos simíliter illis errántes quǽrere, quómodo accedámus ad ipsum. Nobis ígitur sic dicit: Sacrifícium Dómino cor contrítum, odor suavitátis Dómino cor gloríficans eum, qui plasmávit ipsum. Accuráte ergo, fratres, inquírere debémus de salúte nostra, ne seductúrus nos nequam irrépat in nos et nos eíciat a vita nostra.
Dicit ergo illis íterum de his rebus: Quo ieiunátis mihi, dicit Dóminus, ut hódie audiátur vox vestra in clamóre? Non tale ieiúnium ego elégi, dicit Dóminus, non hóminem ánimam suam humiliántem. Nobis autem dicit: Ecce hoc ieiúnium, quod ego elégi, dicit Dóminus: solve omne vínculum iniustítiæ, dissólve obligatiónes contráctuum violentórum, dimítte fractos in remissióne et omnem sýngrapham iníquam discérpe. Frange esuriéntibus panem tuum, et cum nudum víderis óperi eum; eos qui sine tecto sunt, induc in domum tuam.
Fugiámus ergo ab omni vanitáte, perfécto ódio habeámus ópera viæ iníquæ. Ne in vobismetípsis involúti, vobis solis vivátis tamquam iam iustificáti, sed in unum conveniéntes conquirátis id, quod ómnibus prodest. Dicit enim Scriptúra: Væ, qui sunt prudéntes apud se ipsos et coram se sapiéntes. Efficiámur spiritáles, efficiámur Deo templum perféctum. Quantum in nobis est, meditémur timórem Dei et custodíre contendámus mandáta eius, ut in eius iustificatiónibus lætémur. Dóminus sine acceptióne personárum iudicábit mundum. Unusquísque secúndum quæ fecit accípiet: si fúerit bonus, iustítia ipsíus præcédet ante eum; si fúerit nequam, merces nequítiæ coram eo; ne quando requiescéntes tamquam vocáti obdormiámus in peccátis nostris et princeps nequam potestáte in nos accépta avéllat nos a regno Dómini.
Adhuc autem et illud, fratres mei, intellégite: si post tanta signa ac prodígia, quæ facta sunt in Israel, vidéritis nihilóminus illos derelíctos esse, attendámus ne quando, sicut scriptum est, multi vocáti, pauci vero elécti inveniámur.
{p}RESPONSORIUM
{r}Gal 3, 24. 25. 23{/r}
Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur. {*} At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur, conclúsi in eam fidem quæ revelánda erat. {*} At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.
FERIA TERTIADe libro Amos prophétæ
{r:Am}7, 1-17{/r}
{p}Visiones ruinarum
{v}1{/v}Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce, ipse formábat locústas in princípio, cum germinárent serótinæ fruges, et ecce fruges serótinæ post fruges deméssas regis. {v}2{/v}Et factum est, cum consummásset comédere herbam terræ, dixi: «Dómine Deus, propítius esto, óbsecro; quómodo stabit Iacob, quia párvulus est?». {v}3{/v}Misértus est Dóminus super hoc. «Non erit», dixit Dóminus Deus.
{v}4{/v}Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce, vocábat ad iudícium per ignem Dóminus Deus, et devorávit abýssum magnam et comédit simul partem. {v}5{/v}Et dixi: «Dómine Deus, quiésce, óbsecro; quómodo stabit Iacob, quia párvulus est?». {v}6{/v}Misértus est Dóminus super hoc. «Sed et istud non erit», dicit Dóminus Deus.
{v}7{/v}Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla cæmentárii. {v}8{/v}Et dixit Dóminus ad me: «Quid tu vides, Amos?». Et dixi: «Trullam cæmentárii». Et dixit Dóminus: «Ecce ego ponam trullam in médio pópuli mei Israel; non adíciam ultra ignóscere ei. {v}9{/v}Et demoliéntur excélsa Isaac, et sanctuária Israel desolabúntur, et consúrgam super domum Ieróboam in gládio».
{v}10{/v}Et misit Amasías sacérdos Bethel ad Ieróboam regem Israel dicens: «Conspirávit contra te Amos in médio domus Israel; non póterit terra sustinére univérsos sermónes eius. {v}11{/v}Hæc enim dicit Amos: “In gládio moriétur Ieróboam, et Israel captívus migrábit de terra sua”». {v}12{/v}Et dixit Amasías ad Amos: «Qui vides, grádere. Fuge in terram Iudæ et cómede ibi panem et prophetábis ibi; {v}13{/v}et in Bethel non adícies ultra ut prophétes, quia sanctuárium regis est et domus regni est». {v}14{/v}Respondítque Amos et dixit ad Amasíam:
«Non sum prophéta
et non sum fílius prophétæ;
sed armentárius ego sum, véllicans sycómoros.
{v}15{/v}Et tulit me Dóminus,
cum séquerer gregem,
et dixit Dóminus ad me:
“Vade, prophéta ad pópulum meum Israel”.
{v}16{/v}Et nunc audi verbum Dómini. Tu dicis: “Non prophetábis super Israel et non stillábis verba super domum Isaac”. {v}17{/v}Propter hoc hæc dicit Dóminus: “Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliæ tuæ in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur; et tu in terra pollúta moriéris, et Israel captívus migrábit de terra sua”».
{p}RESPONSORIUM
{r}Am 3, 7. 8; 7, 15{/r}
Nihil fáciet Dóminus nisi reveláverit secrétum suum ad servos suos prophétas. {*} Dóminus locútus est, quis non prophetábit?
Tulit me cum séquerer gregem et dixit ad me: Vade, prophéta ad pópulum meum. {*} Dóminus locútus est, quis non prophetábit?
Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta
(Cap. 5, 1-8; 6, 11-16: Funk 1, 13-15. 19-21)
{p}Nova creatio
Propter hoc enim Dóminus sustínuit carnem trádere in perníciem, ut remissióne peccatórum sanctificarémur, quod est in aspersióne sánguinis eius. Scriptum est enim de eo tum ad Israel, tum ad nos. Dicit autem sic: Vulnerátus est propter iniquitátes nostras et tribulátus est propter peccáta nostra; livóre eius nos sanáti sumus. Tamquam ovis ad occisiónem ductus est et sicut agnus mutus fuit coram tondénte se. Máximas ígitur grátias ágere debémus Dómino, quod et prætérita nobis osténdit et in præséntibus nos erudívit, et de futúris non sumus sine intelléctu. Dicit autem Scriptúra: Non iniúste tendúntur rétia ávibus. Hoc dicit, iuste períre hóminem, qui cognitiónem habens viæ iustítiæ sese convértat in viam tenebrárum.
Adhuc autem et hoc, fratres mei: si Dóminus sustínuit pati pro ánima nostra, cum sit totíus mundi Dóminus, cui dixit Deus in constitutióne mundi: Faciámus hóminem ad imáginem et ad similitúdinem nostram; quómodo ígitur per manum hóminum pati sustínuit? Díscite. Prophétæ ab eo grátiam habéntes de eo prophetavérunt; ipse autem, quia in carne oportébat eum apparére, ut mortem destrúeret et resurrectiónem a mórtuis osténderet, sustínuit, ut pátribus promíssum rédderet, et ipse pópulum novum sibi parans, cum in terra esset, osténderet, resurrectióne facta, se ipsum iudicatúrum esse. Porro docébat Israel ac tam magna prodígia et signa faciébat, non quia prædicábant et diligébant eum.
Ubi ígitur nos renovávit per remissiónem peccatórum, effécit, ut áliam formam haberémus, ánimam nempe puerórum instar, útpote qui nos reformávit. Nam de nobis Scriptúra dicit, loquénte Patre ad Fílium: Faciámus hóminem ad imáginem et ad similitúdinem nostram, et præsint béstiis terræ et volatílibus cæli et píscibus maris. Et dixit Dóminus, videns pulchrum figméntum nostrum: Créscite et multiplicámini et repléte terram. Hæc ad Fílium.
Iterum autem tibi osténdam, quómodo ad nos loquátur. Secúndam creatiónem últimis tempóribus perégit. Dicit autem Dóminus: Ecce, fácio novíssima tamquam prióra. Hoc respíciens prædicávit Prophéta: Intráte in terram lacte et melle fluéntem, et dominámini ei. Ecce ígitur, nos dénuo formáti sumus, quemádmodum rursus in álio Prophéta dicit: Ecce, inquit Dóminus, áuferam ab iis, hoc est ab iis, quos Spíritus Dómini prævidébat, corda lapídea, et immíttam corda cárnea. Ipse enim in carne vóluit apparére et habitáre in nobis. Templum enim sanctum, fratres mei, Dómino est habitátio cordis nostri. Etenim íterum Dóminus ait: Confitébor tibi in ecclésia fratrum meórum, et cantábo tibi in médio ecclésiæ sanctórum. Itaque nos sumus, quos introdúxit in terram bonam.
{p}RESPONSORIUM
{r}Act 3, 25{/r}; {r}Gal 3, 8a{/r}
Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros, dicens ad Abraham: {*} Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliæ terræ.
Próvidens Scriptúra quia ex fide iustíficat gentes Deus, prænuntiávit Abrahæ. {*} Et in sémine tuo benedicéntur omnes famíliæ terræ.
FERIA QUARTADe libro Amos prophétæ
{r:Am}9, 1-15{/r}
{p}Salus iustorum
{v}1{/v}Vidi Dóminum
stantem super altáre,
et dixit: «Pércute capitéllum,
et commoveántur superliminária;
frange eos in cápite omnes,
et novíssimum eórum in gládio interfíciam;
non fúgiet ex eis fugitívus,
et non salvábitur supérstes eis.
{v}2{/v}Si descénderint usque ad inférnum,
inde manus mea edúcet eos;
et si ascénderint usque in cælum,
inde détraham eos.
{v}3{/v}Et si abscónditi fúerint in vértice Carméli,
inde quæram et áuferam eos;
et si celáverint se ab óculis meis
in profúndo maris,
ibi mandábo serpénti et mordébit eos;
{v}4{/v}et si abíerint in captivitátem
coram inimícis suis,
ibi mandábo gládio et occídet eos,
et ponam óculos meos super eos
in malum et non in bonum».
{v}5{/v}Et Dóminus Deus exercítuum,
qui tangit terram, et tabéscet.
Et lugébunt omnes habitántes in ea,
et ascéndet sicut flúvius ea omnis,
et decréscet sicut flumen Ægýpti.
{v}6{/v}Qui ædíficat in cælo ascénsus suos
et cámeram suam super terram fundat,
qui vocat aquas maris
et effúndit eas super fáciem terræ;
Dóminus nomen eius.
{v}7{/v}«Numquid non ut fílii Æthíopum
vos estis mihi, fílii Israel?,
ait Dóminus.
Numquid non Israel ascéndere feci
de terra Ægýpti,
et Philísthim de Caphtor,
et Syros de Cir?
{v}8{/v}Ecce óculi Dómini Dei
super regnum peccans,
et cónteram illud
a fácie terræ;
verúmtamen cónterens non cónteram
domum Iacob,
dicit Dóminus.
{v}9{/v}Ecce enim mandábo ego
et concútiam in ómnibus géntibus domum Israel,
sicut concútitur tríticum in cribro,
et non cadet lapíllus super terram.
{v}10{/v}In gládio moriéntur omnes peccatóres pópuli mei,
qui dicunt: “Non appropinquábit et non véniet
super nos malum”.
{v}11{/v}In die illa suscitábo
tabernáculum David, quod cécidit,
et reædificábo ruptúras eius;
et ea, quæ corrúerant, instaurábo
et reædificábo illud sicut diébus antíquis,
{v}12{/v}ut possídeant
relíquias Edom
et omnes natiónes,
super quas invocátum est nomen meum,
dicit Dóminus, qui fáciet hæc.
{v}13{/v}Ecce dies véniunt,
dicit Dóminus,
et comprehéndet arátor messórem
et calcátor uvæ mitténtem semen;
et stillábunt montes mustum,
et omnes colles liquefíent.
{v}14{/v}Et convértam captivitátem pópuli mei Israel;
et ædificábunt civitátes vastátas et inhabitábunt
et plantábunt víneas et bibent vinum eárum
et fácient hortos et cómedent fructus eórum.
{v}15{/v}Et plantábo eos super humum suam,
et non evelléntur ultra
de terra sua, quam dedi eis»,
dicit Dóminus Deus tuus.
{p}RESPONSORIUM
{r}Act 15, 17a. 16a. 14b. 15b{/r}
Ut requírant hómines Dóminum et omnes gentes super quas invocátum est nomen meum, {*} Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.
Deus visitávit súmere ex géntibus pópulum nómini suo, sicut scríptum est. {*} Revértar et reædificábo tabernáculum David, dicit Dóminus.
Ex Epístola Bárnabæ nuncupáta
(Cap. 19, 1-3. 5-7. 8-12: Funk 1, 53-57)
{p}Via lucis
Via lucis hæc est: si quis perveníre cupit ad definítum locum, stúdeat opéribus suis. Cognítio ítaque nobis data in hac via ambulándi eiúsmodi est. Díliges eum, qui te creávit; veneráberis eum, qui te formávit; glória affícies eum, qui redémit te a morte; eris corde simplex et spíritu dives; non adhærébis iis, qui incédunt in via mortis; ódio habébis quodcúmque Deo dísplicet; ódio habébis omnem simulatiónem; ne derelínquas mandáta Dómini. Te ipsum non exaltábis, eris autem húmilis in ómnibus; non assúmes tibi glóriam. Non cápies malum consílium advérsus próximum tuum; non dabis ánimæ insoléntiam.
Díliges próximum tuum plus quam ánimam tuam. Non interfícies fetum in abortióne, nec étiam intérimes post nativitátem. Ne áuferas manum tuam a fílio tuo vel a fília tua, sed a puerítia docébis eos timórem Dómini. Bona próximi tui non concupísces, nec eris avárus; neque ex ánima tua adhærébis supérbis, sed humílibus atque iustis utéris.
Quidquid tibi áccidit, tamquam bonum accípies, cónscius sine Deo nihil fíeri. Non eris incónstans nec bilínguis; láqueus enim mortis est lingua duplex.
Communicábis in ómnibus cum próximo tuo nec quidquam dices próprium; si enim in incorrúpto consórtes estis, quanto magis in iis, quæ corrumpúntur? Non eris lingua præceps; os enim láqueus est mortis. Quantum potes, propter ánimam tuam castus eris. Noli porrígere manus tuas ad accipiéndum, ad dandum vero contráhere. Díliges, ut pupíllam óculi tui, omnem qui tibi loquétur verbum Dómini.
In memóriam tuam nocte ac die revocábis iudícii diem, et exquíres cotídie vultus sanctórum, sive sermóne conténdens et ad exhortándum incédens et méditans quómodo ánimam verbo tuo serváre possis, sive mánibus tuis operáberis ad redemptiónem peccatórum tuórum.
Non dubitábis dare, neque murmurábis cum das; cognósces autem quis sit bonus mercédis retribútor. Servábis quæ accepísti, nec addens nec demens. Malus odiósus tibi erit in perpétuum. Iuste iudicábis. Non fácies dissídium, sed pacem conciliábis contendéntes assócians. Confitéberis peccáta tua. Non accédes ad oratiónem in consciéntia mala. Hæc est via lucis.
{p}RESPONSORIUM
{r}Ps 118 (119), 101-102{/r}
Ab omni via mala prohíbui pedes meos, {*} Ut custódiam verba tua, Dómine.
A iudíciis tuis non declinávi, quia tu legem posuísti mihi. {*} Ut custódiam verba tua, Dómine.
FERIA QUINTAIncipit liber Osée prophétæ
{r:Os}1, 1-9; 3, 1-5{/r}
{p}Propheta quasi signum amoris Dei pro populo suo
{v}1,1{/v}Verbum Dómini, quod factum est ad Osée fílium Béeri in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, Ezechíæ regum Iudæ, et in diébus Ieróboam fílii Ioas regis Israel.
{v}2{/v}Princípium verbi Dómini per Osée. Dixit Dóminus ad Osée:
«Vade, sume tibi mulíerem fornicatiónum
et fílios fornicatiónum,
quia fórnicans fornicátur terra a Dómino».
{v}3{/v}Et ábiit et accépit Gomer fíliam Debélaim, quæ concépit et péperit ei fílium. {v}4{/v}Et dixit Dóminus ad eum: «Voca nomen eius ‘Iézrahel’, quóniam adhuc módicum et visitábo sánguinem Iézrahel super domum Iehu et cessáre fáciam regnum domus Israel; {v}5{/v}et in illa die cónteram arcum Israel in valle Iézrahel».
{v}6{/v}Et concépit adhuc et péperit fíliam; et dixit ei: «Voca nomen eius ‘Absque misericórdia’, quia non addam ultra miseréri dómui Israel, ut ignóscam eis. {v}7{/v}Et dómui Iudæ miserébor et salvábo eos in Dómino Deo suo et non salvábo eos in arcu et gládio et in bello et in equis et in equítibus». {v}8{/v}Et ablactávit eam, quæ erat ‘Absque misericórdia’, et concépit et péperit fílium. {v}9{/v}Et dixit: «Voca nomen eius ‘Non pópulus meus’, quia vos non pópulus meus, et ego ‘Non sum’ vobis».
{v}3,1{/v}Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc vade, dílige mulíerem diléctam amíco et adúlteram, sicut díligit Dóminus fílios Israel, et ipsi respéctant ad deos aliénos et díligunt placéntas uvárum».
{v}2{/v}Et emi eam mihi quíndecim argénteis et choro hórdei et dimídio choro hórdei. {v}3{/v}Et dixi ad eam: «Dies multos exspectábis me; non fornicáberis et non eris viro, neque ibo ego ad te». {v}4{/v}Quia dies multos sedébunt fílii Israel sine rege et sine príncipe et sine sacrifício et sine lápide et sine ephod et sine théraphim. {v}5{/v}Et post hæc reverténtur fílii Israel et quærent Dóminum Deum suum et David regem suum et pavébunt ad Dóminum et ad bonum eius in fine diérum.
{p}RESPONSORIUM
{r}1 Petr 2, 9a. 10a{/r}; {r}Rom 9, 26{/r}
Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, {*} Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.
In loco ubi dictum est: Non plebs mea vos, ibi vocabúntur fílii Dei vivi. {*} Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.
Ex Tractátibus Balduíni Cantuariénsis epíscopi
(Tract. 10: PL 204, 513-514. 516)
{p}Fortis est ut mors dilectio
Fortis est mors, quæ nos múnere vitæ valet destitúere. Fortis est diléctio, quæ ad usum melióris vitæ valet restitúere. Fortis est mors, quæ nos exúviis huius córporis potens est spoliáre. Fortis est diléctio, quæ mortis spólia potens est dirípere nobísque resignáre.
Fortis est mors, quæ nos exúviis huius córporis potens est spoliáre. Fortis est diléctio, quæ mortis spólia potens est dirípere nobísque resignáre.
Fortis est mors, cui non valet omnis homo resístere. Fortis est diléctio, ut ipsam váleat triumpháre, acúleum eius obtúndere, contentiónem sedáre, victóriam confúndere. Erit enim quando insultábitur, quando dicétur: Ubi est mors acúleus tuus? Ubi est mors conténtio tua?
Fortis est ut mors diléctio, quia mors mortis est Christi diléctio. Propter quod dicit: Ero mors tua, o mors; morsus tuus ero, inférne. Diléctio quoque, qua a nobis dilígitur Christus, et ipsa fortis est ut mors, cum sit ipsa quasi quædam mors, útpote véteris vitæ exstínctio et vitiórum abolítio et mortuórum óperum deposítio.
Hæc autem diléctio nostra ad Christum, quædam vicissitúdo est, quamvis impar dilectiónis ipsíus quoad nos, et coimagináta similitúdo. Ipse enim prior diléxit nos et per exémplum amóris quod nobis propósuit, factus est nobis signáculum, quo efficiámur confórmes imáginis ipsíus, imáginem terréni deponéntes et imáginem cæléstis portántes; sicut dilécti sumus, sic et eum diligéntes. In hoc enim nobis relínquit exémplum, ut sequámur vestígia eius.
Propter quod dicit: Pone me ut signáculum super cor tuum. Ac si díceret: «Ama me, sicut amo te. Habe me in mente tua, in memória tua, in desidério tuo, in suspírio tuo, in gémitu et singúltu tuo. Meménto, homo, qualem te fécerim, quantum creatúris céteris te prætúlerim, quali dignitáte te nobilitáverim, quómodo glória et honóre te coronáverim, quómodo paulo minus ab ángelis te minoráverim, quómodo sub pédibus tuis ómnia subiécerim. Meménto, non solum quanta tibi fécerim, sed quam dura, quam indígna pro te pertúlerim; et vide, si non iníque agis contra me, si non amas me. Quis enim te sic amat, ut ego? quis te creávit, nisi ego? quis te redémit, nisi ego?».
Aufer a me, Dómine, cor lapídeum, aufer cor coagulátum, aufer cor incircumcísum; da mihi cor novum, cor cárneum, cor mundum! Tu cordis mundátor et mundi cordis amátor, pósside cor meum et inhábita, cóntinens et implens, supérior summo meo et intérior íntimo meo! Tu forma pulchritúdinis et signáculum sanctitátis, signa cor meum in imágine tua; signa cor meum sub misericórdia tua, Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. Amen.
{p}RESPONSORIUM
{r}Cant 8, 6b. c. 7a{/r}; {r}Io 15, 13{/r}
Fortis est ut mors diléctio. Lámpades eius, lámpades ignis atque flammæ divínæ; {*} Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem.
Maiórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam quis ponat pro amícis suis. {*} Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem.
FERIA SEXTADe libro Osée prophétæ
{r:Os}2, 4. 8-26{/r}
{p}Sponsæ Domini castigatio et futura restitutio
Hæc dicit Dóminus:
{v}4{/v}«Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite,
quóniam ipsa non uxor mea,
et ego non vir eius;
áuferat fornicatiónes suas a fácie sua.
{v}8{/v}Propter hoc ecce ego sǽpiam
viam tuam spinis
et sǽpiam eam macéria,
et sémitas suas non invéniet;
{v}9{/v}et sequétur amatóres suos
et non apprehéndet eos;
et quæret eos et non invéniet
et dicet: “Vadam et revértar
ad virum meum priórem,
quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”.
{v}10{/v}Et hæc nescívit, quia ego
dedi ei fruméntum et vinum et óleum
et argéntum multiplicávi ei
et aurum, quæ fecérunt Baal.
{v}11{/v}Idcírco convértar et sumam
fruméntum meum in témpore suo
et vinum meum in témpore suo;
et áuferam lanam meam et linum meum,
quæ operiébant pudénda eius,
{v}12{/v}et nunc revelábo ignomíniam eius
in óculis amatórum eius,
et nullus est qui éruat eam de manu mea.
{v}13{/v}Et cessáre fáciam omne gáudium eius,
sollemnitátem eius, neoméniam eius,
sábbatum eius et ómnia festa témpora eius;
{v}14{/v}et corrúmpam víneam eius et ficum eius,
de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt,
quas dedérunt mihi amatóres mei”.
Et ponam ea in saltum,
et cómedet illas béstia agri.
{v}15{/v}Et visitábo super eam dies Báalim,
quibus accendébat incénsum,
et ornabátur ináure sua et moníli suo,
et ibat post amatóres suos,
sed mei obliviscebátur,
dicit Dóminus.
{v}16{/v}Propter hoc ecce ego lactábo eam
et ducam eam in solitúdinem
et loquar ad cor eius;
{v}17{/v}et dabo ei víneas eius ex eódem loco
et vallem Achor, portam spei,
et respondébit ibi
iuxta dies iuventútis suæ
et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti.
{v}18{/v}Et erit: in die illa,
ait Dóminus,
vocábis me: “Vir meus”,
et non vocábis me ultra: “Baal meus”.
{v}19{/v}Et áuferam nómina Báalim de ore eius,
et non recordábitur ultra nóminis eórum.
{v}20{/v}Et percútiam eis fœdus in die illa
cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ;
et arcum et gládium et bellum
cónteram de terra
et cubáre eos fáciam confidénter.
{v}21{/v}Et sponsábo te mihi in sempitérnum;
et sponsábo te mihi in iustítia et iudício
et in misericórdia et miseratiónibus.
{v}22{/v}Et sponsábo te mihi in fide,
et cognósces Dóminum.
{v}23{/v}Et erit: in illa die exáudiam,
dicit Dóminus,
exáudiam cælos,
et illi exáudient terram;
{v}24{/v}et terra exáudiet
tríticum et vinum et óleum,
et hæc exáudient Iézrahel.
{v}25{/v}Et seminábo eam mihi in terram
et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’;
{v}26{/v}et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’;
et ipse dicet: “Deus meus es tu”».
{p}RESPONSORIUM
{r}Ap 19, 7b. 9a{/r}; {r}Os 2, 22{/r}
Venérunt núptiæ Agni, et uxor eius præparávit se: {*} Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
Sponsábo te mihi in fide et cognósces Dóminum. {*} Beáti qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.
Ex Cántico spiritáli sancti Ioánnis a Cruce presbýteri
(Red. A, str. 38)
{p}Sponsabo te mihi in sempiternum
ánima uníta et in Deum transformáta spirat in Deo ad Deum altíssimam quandam aspiratiónem divínæ símilem, quam Deus in illa manens spirat in semetípso tamquam ipsíus exémplar. Quod quantum cápio, significáre vóluit sanctus Paulus cum dixit: Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem: Abba, Pater. Quod in viris perféctis áccidit.
Nec mirum est quod rem ádeo sublímem ánima præstáre possit: cum Deus hoc illi cónferat benefícium ut ad deifórmem uniónem in Sanctíssima Trinitáte pervéniat, cur, quæso, incredíbile sit ipsam effícere opus suum intellegéntiæ, notítiæ et amóris in Trinitáte, una cum ipsa Trinitáte, idque máxima cum similitúdine ad ipsam, per participatiónem tamen, idípsum Deo in ipsa operánte?
Quómodo autem hoc fiat, nulla ália poténtia nec sapiéntia éxprimi potest quam demonstrándo quemádmodum Dei Fílius hunc nobis sublímem statum et locum impetráverit atque promerúerit ut fílii Dei simus, et ita pétiit a Patre: Pater, quos dedísti mihi, volo, ut ubi sum ego, et illi sint mecum, efficiéndo nimírum idem opus quod ego fácio, per participatiónem. Ait prætérea: Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui creditúri sunt per verbum eórum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut credat mundus, quia tu me misísti. Et ego claritátem quam dedísti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum: et cognóscat mundus quia tu me misísti, et dilexísti eos, sicut et me dilexísti.
Quod fit communicándo cum illis eúndem amórem, quem commúnicat cum Fílio, non tamen naturáliter sicut Fílio, sed per unitátem et transformatiónem amóris, sicut nec étiam hic intellégitur quod Fílius dicat Patri ut sancti sint unum essentiáliter et naturáliter, sicut Pater et Fílius unum sunt, sed solum signíficat quod sint unum per uniónem amóris, quemádmodum Pater et Fílius unum in unitáte Amóris. Unde ánimæ éadem bona póssident per participatiónem, quæ illi póssident per natúram: quaprópter revéra dii sunt per participatiónem, símiles atque consórtes eiúsdem Dei.
Hinc Petrus dixit: Grátia vobis et pax adimpleátur in cognitióne Dei et Christi Iesu Dómini nostri. Quómodo ómnia nobis divínæ virtútis suæ quæ ad vitam et pietátem donáta sunt, per cognitiónem eius qui vocávit nos própria glória et virtúte, per quem máxima et pretiósa nobis promíssa donávit, ut per hæc efficiámini divínæ consórtes natúræ. Quod ita áccidit ánimam esse in ópere partícipem Trinitátis in hac prædícta unióne, quod licet perfécte adimpleátur in futúra vita, nihilóminus tamen étiam in hac vita non medíocre eius vestígium ac prælibátio acquíritur.
O ánimæ ad fruéndum exímiis hisce munéribus creátæ; quid ágitis? circa quæ versántur stúdia vestra? O miserándam filiórum Adæ cæcitátem, si quidem tanto circumfúsi lúmine cæcútiunt, et ad voces tam ingéntes obsurdéscunt!
{p}RESPONSORIUM
{r}1 Io 3, 1. 2b{/r}
Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, {*} Ut fílii Dei nominémur et sumus.
Scimus quóniam cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. {*} Ut fílii Dei nominémur et sumus.
SABBATODe libro Osée prophétæ
{r:Os}5, 14 – 7, 2{/r}
{p}Vanitas insinceræ conversionis
Hæc dicit Dóminus:
{v}5,14{/v}«Ego quasi leæna Ephraim
et quasi cátulus leónis dómui Iudæ;
ego, ego cápiam et vadam,
tollam, et non est qui éruat.
{v}15{/v}Vadens revértar ad locum meum,
donec pœnas solvant
et quǽrant fáciem meam,
in tribulatióne sua me desíderent.
{v}6,1{/v}“Veníte, et revertámur ad Dóminum,
quia ipse lacerávit et sanábit nos,
percússit et curábit nos.
{v}2{/v}Vivificábit nos post duos dies,
in die tértia suscitábit nos,
et vivémus in conspéctu eius.
{v}3{/v}Sciámus sequamúrque,
ut cognoscámus Dóminum.
Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius,
et véniet quasi imber nobis temporáneus,
quasi imber serótinus írrigans terram”.
{v}4{/v}Quid fáciam tibi, Ephraim?
Quid fáciam tibi, Iuda?
Cáritas vestra quasi nubes matutína
et quasi ros mane pertránsiens.
{v}5{/v}Propter hoc dolávi per prophétas,
occídi eos in verbis oris mei,
sed ius meum quasi lux egrediétur;
{v}6{/v}quia caritátem volo et non sacrifícium,
et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
{v}7{/v}Ipsi autem in Adam transgréssi sunt pactum;
ibi prævaricáti sunt in me.
{v}8{/v}Gálaad cívitas operántium iniquitátem
maculáta sánguine.
{v}9{/v}Et quasi insidiántes virum latrónes
catérva sacerdótum;
in via interfíciunt pergéntes Sichem,
vere scelus operántur.
{v}10{/v}In domo Israel vidi horréndum:
ibi fornicatiónes Ephraim,
contaminátus est Israel.
{v}11{/v}Sed et tibi, Iuda, paráta est messis,
cum convértero sortem pópuli mei.
{v}7,1{/v}Cum sanáre vellem Israel,
reveláta est iníquitas Ephraim
et malítia Samaríæ,
quia operáti sunt mendácium;
et fur ingréssus est,
foris autem spóliat turma latrónum.
{v}2{/v}Et non dicunt in córdibus suis
omnem malítiam eórum me recordári.
Nunc circumdedérunt eos ópera sua,
coram fácie mea facta sunt».
{p}RESPONSORIUM
{r}Mt 9, 13a{/r}; {r}Os 6, 6b. 4c{/r}
Eúntes díscite quid est: {*} Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
Cáritas vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. {*} Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses
(Lib. 4, 17, 4-6: SCh 100, 590-594)
{p}Misericordiam volo et non sacrificium
Non sacrifícia et holocaustómata quærébat Deus, sed fidem et obœdiéntiam et iustítiam, propter illórum salútem. Sicut in Osée prophéta docens eos Deus suam voluntátem, dicébat: Misericórdiam volo plus quam sacrifícium, et agnitiónem Dei super holocaustómata. Sed et Dóminus noster éadem monébat eos, dicens: Si enim cognovissétis quid est: Misericórdiam volo, et non sacrifícium, numquam condemnassétis innocéntes, testimónium quidem reddens prophétis, quóniam veritátem prædicábant, illos autem árguens sua culpa insipiéntes.
Sed et suis discípulis dans consílium, primítias Deo offérre ex suis creatúris, non quasi indigénti, sed ut ipsi nec infructuósi nec ingráti sint, eum qui ex creatúra panis est, accépit, et grátias egit, dicens: Hoc est meum corpus. Et cálicem simíliter, qui est ex ea creatúra, quæ est secúndum nos, suum sánguinem conféssus est, et novi testaménti novam dócuit oblatiónem; quam Ecclésia ab Apóstolis accípiens, in univérso mundo offert Deo, ei qui aliménta nobis præstat, primítias suórum múnerum in novo testaménto, de quo in duódecim prophétis Malachías sic præsignificávit: Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus omnípotens, et sacrifícium non accípiam de mánibus vestris. Quóniam ab ortu solis usque ad occásum nomen meum clarificátur inter gentes, et in omni loco incénsum offértur nómini meo, et sacrifícium purum; quóniam magnum est nomen meum in géntibus, dicit Dóminus omnípotens, manifestíssime signíficans per hæc quóniam prior quidem pópulus cessábit offérre Deo; omni autem loco sacrifícium offerétur ei, et hoc purum; nomen autem eius glorificátur in géntibus.
Quod est autem áliud nomen, quod in géntibus glorificátur, quam quod est Dómini nostri, per quem glorificátur Pater, et glorificátur homo? Et quóniam próprii Fílii eius est, et ab eo factus est homo, suum illum vocat. Quemádmodum si quis rex ipse fílii sui pingat imáginem, iuste suam illam dicit imáginem secúndum utrúmque, quóniam et fílii eius est, et quóniam ipse fecit eam: sic et Iesu Christi nomen, quod per univérsum mundum glorificátur in Ecclésia, suum esse confitétur Pater, et quóniam Fílii eius est, et quóniam ipse scribens id, ad salútem dedit hóminum.
Quóniam ergo nomen Fílii próprium Patris est, et in Deo omnipoténte per Iesum Christum offert Ecclésia, bene ait secúndum utráque: Et in omni loco incénsum offértur nómini meo, et sacrifícium purum. Incénsa autem Ioánnes in Apocalýpsi, oratiónes esse ait sanctórum.
{p}RESPONSORIUM
Cf. {r}Lc 22, 19. 20{/r}; {r}Prov 9, 5{/r}
Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur; hic est sanguis novi testaménti, qui pro vobis fundétur, dicit Dóminus; {*} Hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.
Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. {*} Hoc fácite, quotiescúmque súmitis, in meam commemoratiónem.