FERIA SEXTA, Hebd. I
Ad Invitatorium
Dómine, lábia mea apéries.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Confitémini Dómino, quia in ætérnum misericórdia eius.
Ad Laudes matutinas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
HYMNUS
Ætérna cæli glória,
beáta spes mortálium,
celsi Paréntis Unice
castǽque proles Vírginis,
Da déxteram surgéntibus,
exsúrgat et mens sóbria
flagrans et in laudem Dei
grates repéndat débitas.
Ortus refúlget lúcifer
ipsámque lucem núntiat,
cadit calígo nóctium,
lux sancta nos illúminet,
Manénsque nostris sénsibus
noctem repéllat sǽculi
omníque fine témporis
purgáta servet péctora.
Quæsíta iam primum fides
radícet altis sénsibus,
secúnda spes congáudeat;
tunc maior exstat cáritas.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Acceptábis sacrifícium iustítiæ super altáre tuum, Dómine.
Tempore Paschali: Meménto mei, Dómine Deus, dum véneris in regnum tuum, allelúia.
Ant. 2In Dómino iustificábitur et laudábitur omne semen Israel.
Tempore Paschali: Vere tu es Deus abscónditus, Deus Israel, salvátor, allelúia.
Ant. 3Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.
Tempore Paschali: Servíte Dómino in lætítia, allelúia.
Lectio brevis
Eph 4, 29-32
Omnis sermo malus ex ore vestro non procédat, sed si quis bonus ad ædificatiónem opportunitátis, ut det grátiam audiéntibus. Et nolíte contristáre Spíritum Sanctum Dei, in quo signáti estis in diem redemptiónis. Omnis amaritúdo et ira et indignátio et clamor et blasphémia tollátur a vobis cum omni malítia. Estóte autem ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis.
Responsorium breve
Audítam fac mihi mane {*} Misericórdiam tuam.
Audítam fac mihi mane {*} Misericórdiam tuam.
Notam fac mihi viam in qua ámbulem. {*}
Misericórdiam tuam.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Audítam fac mihi mane {*} Misericórdiam tuam.
Ad Benedictus, ant. Visitávit et fecit redemptiónem Dóminus plebis suæ.
Preces
Christum, qui per crucem suam salútem géneri cóntulit humáno, adorémus, et pie clamémus:
Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.
Christe, sol et dies noster, illúmina nos rádiis tuis,
et omnes sensus malos iam mane compésce.
Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.
Custódi cogitatiónes, sermónes et ópera nostra,
ut hódie in conspéctu tuo placére possímus.
Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.
Avérte fáciem tuam a peccátis nostris,
et omnes iniquitátes nostras dele.
Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.
Per crucem et resurrectiónem tuam,
reple nos consolatióne Spíritus Sancti.
Misericórdiam tuam nobis largíre, Dómine.
Pater noster.
Oratio
Deus, qui ténebras ignorántiæ Verbi tui luce depéllis, auge in córdibus nostris virtútem fídei quam dedísti, ut ignis, quem grátia tua fecit accéndi, nullis tentatiónibus exstinguátur.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 Viam mandatórum tuórum curram, quia dilatásti cor meum.
Ant. 2 In Dómino sperans, non infirmábor.
Ant. 3 In Dómino sperávit cor meum, et adiútus sum.
Ad TertiamLectio brevis
Phil 2, 2b-4
Idem sápite, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.
Univérsæ viæ Dómini misericórdia et véritas.
Custodiéntibus testaméntum eius et testimónia eius.
Oratio
Dómine Iesu Christe, qui hora tértia ad crucis pœnam ductus es pro mundi salúte, te súpplices exorámus, ut et de prætéritis malis semper apud te véniam impetrémus, et de futúris iúgiter habeámus custódiam.
Ad SextamLectio brevis
2 Cor 13, 4
Etsi crucifíxus est Christus ex infirmitáte, sed vivit ex virtúte Dei. Nam et nos infírmi sumus in illo, sed vivémus cum eo ex virtúte Dei.
Adhǽsit púlveri ánima mea.
Vivífica me secúndum verbum tuum, Dómine.
Oratio
Dómine Iesu Christe, qui hora sexta, univérso mundo in ténebris constitúto, pro redemptióne nostra crucis lignum ínnocens ascendísti, illam nobis lucem semper concéde, per quam ad ætérnam vitam perveníre mereámur.
Ad NonamLectio brevis
Col 3, 12-13
Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos.
Miserátor et miséricors Dóminus.
Longánimis et multæ misericórdiæ.
Oratio
Dómine Iesu Christe, qui pæniténtem latrónem de patíbulo crucis in regnum tuum transíre fecísti, peccáta nostra confiténtes te cum fidúcia deprecámur, ut post mortem nos fácias paradísi portas introíre gaudéntes.
Ad Vesperas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
HYMNUS
Plasmátor hóminis, Deus,
qui, cuncta solus órdinans,
humum iubes prodúcere
reptántis et feræ genus;
Qui magna rerum córpora,
dictu iubéntis vívida,
ut sérviant per órdinem
subdens dedísti hómini:
Repélle a servis tuis
quicquid per immundítiam
aut móribus se súggerit,
aut áctibus s{i}e{/i} intérserit.
Da gaudiórum prǽmia,
da gratiárum múnera;
dissólve litis víncula,
astrínge pacis fœ́dera.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Sana, Dómine, ánimam meam, quia peccávi tibi.
Tempore Paschali: Christus propter nos egénus factus est, ut nos dívites essémus, allelúia.
Ant. 2Dóminus virtútum nobíscum, refúgium nobis Deus Iacob.
Tempore Paschali: Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei, allelúia.
Ant. 3Omnes gentes vénient et adorábunt coram te, Dómine.
Tempore Paschali: Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, allelúia.
Lectio brevis
Rom 15, 1-3
Debémus nos firmióres imbecillitátes infirmórum sustinére, et non nobis placére. Unusquísque nostrum próximo pláceat in bonum ad ædificatiónem; étenim Christus non sibi plácuit, sed sicut scriptum est: Impropéria improperántium tibi cecidérunt super me.
Responsorium breve
Christus diléxit nos et lavit nos {*} In sánguine suo.
Christus diléxit nos et lavit nos {*} In sánguine suo.
Et fecit nos Deo regnum et sacerdótium. {*}
In sánguine suo.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Christus diléxit nos et lavit nos {*} In sánguine suo.
Ad Magnificat, ant. Suscépit nos Dóminus púeros suos, recordátus misericórdiæ suæ.
Preces
Benedíctus Deus, qui propítius vota egéntium intuétur et esuriéntes replet bonis; fidénter ígitur ei supplicémus:
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Dómine, Pater noster clementíssime, te rogámus pro doléntibus membris Ecclésiæ tuæ,
quorum caput, in ligno crucis suspénsum, sacrifícium vespertínum consummávit.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Solve compedítos, illúmina cæcos,
pupíllos et víduas súscipe.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Tuam fidéles omnes índue armatúram,
ut advérsus insídias diáboli consístere possint.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Nobis, Dómine, miséricors adésto in hora éxitus nostri,
ut fidéles inveniámur et in tua pace ex hoc mundo transeámus.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Educ defúnctos in lucem, quam inhábitas,
ut te conspíciant in ætérnum.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
Pater noster.
Oratio
Concéde nobis, fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, ut exémplis Fílii tui passiónis instrúcti ad iugum eius suáve portándum simus semper idónei.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.