FERIA QUARTA, Hebd. I
Ad Invitatorium
Dómine, lábia mea apéries.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Adorémus Dóminum, quóniam ipse fecit nos.
Ad Laudes matutinas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
HYMNUS
Nox et tenébr{i}æ{/i} et núbila,
confúsa mund{i}i{/i} et túrbida,
lux intrat, albéscit polus:
Christus venit; discédite.
Calígo terræ scínditur
percússa solis spículo,
rebúsque iam color redit
vultu niténtis síderis.
Sic nostra mox obscúritas
fraudísque pectus cónscium,
ruptis retéctum núbibus,
regnánte palléscet Deo.
Te, Christe, solum nóvimus,
te mente pur{i}a{/i} et símplici
rogáre curváto genu
flend{i}o{/i} et canéndo díscimus.
Inténde nostris sénsibus
vitámque totam díspice:
sunt multa fucis íllita
quæ luce purgéntur tua.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Deus, in lúmine tuo vidébimus lumen.
Tempore Paschali: Apud te, Dómine, est fons vitæ, allelúia.
Ant. 2Dómine, magnus es tu, et præclárus in virtúte tua.
Tempore Paschali: Misísti Spíritum tuum, Dómine, et creáta sunt, allelúia.
Ant. 3Iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
Tempore Paschali: Rex omnis terræ Deus, psállite sapiénter, allelúia.
Lectio brevis
Tob 4, 14-15a. 16ab. 19
Atténde tibi, fili, in ómnibus opéribus tuis et esto sápiens in ómnibus sermónibus tuis et, quod óderis, némini féceris. De pane tuo commúnica esuriénti et de vestiméntis tuis nudis; ex ómnibus, quæcúmque tibi abundáverint, fac eleemósynam. Omni témpore bénedic Dóminum et póstula ab illo, ut dirigántur viæ tuæ et omnes sémitæ tuæ et consília bene disponántur.
Responsorium breve
Inclína cor meum, Deus, {*} In testimónia tua.
Inclína cor meum, Deus, {*} In testimónia tua.
In via tua vivífica me. {*}
In testimónia tua.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Inclína cor meum, Deus, {*} In testimónia tua.
Ad Benedictus, ant. Fac nobíscum misericórdiam, Dómine, et memoráre testaménti tui sancti.
Preces
Grátias agámus Christo eúmque semper laudémus, quia non dedignátur fratres vocáre quos sanctíficat. Ideo ei supplicémus:
Sanctífica fratres tuos, Dómine.
Fac ut huius diéi inítia in honórem resurrectiónis tuæ puris tibi córdibus consecrémus,
et diem totum tibi gratum sanctificatiónis opéribus faciámus.
Sanctífica fratres tuos, Dómine.
Qui diem, amóris tui signum, ad salútem et lætítiam nobis renovásti,
rénova nos cotídie ad glóriam tuam.
Sanctífica fratres tuos, Dómine.
Doce nos hódie te in ómnibus præséntem agnóscere,
teque in mæréntibus præsértim et paupéribus inveníre.
Sanctífica fratres tuos, Dómine.
Da nos hódie cum ómnibus pacem habére,
némini vero malum réddere pro malo.
Sanctífica fratres tuos, Dómine.
Pater noster.
Oratio
Exáudi nos, Deus, salutáris noster, et nos pérfice sectatóres lucis et operários veritátis, ut qui ex te nati sumus lucis fílii, tui testes coram homínibus esse valeámus.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 Benedíctus es, Dómine; doce me iustificatiónes tuas.
Ant. 2 Rétine gressus meos in sémitis tuis, Dómine.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, éripe ánimam meam.
Ad TertiamLectio brevis
1 Petr 1, 13-14
Succíncti lumbos mentis vestræ, sóbrii, perfécte speráte in eam, qua offértur vobis, grátiam in revelatióne Iesu Christi. Quasi fílii obœdiéntiæ, non configuráti prióribus in ignorántia vestra desidériis.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
Et sémitas tuas édoce me.
Oratio
Dómine, Pater sancte, Deus fidélis, qui promíssum Spíritum misísti, ut hómines per peccátum dispérsos congregáres, fac nos in mundo unitátis pacísque múnera confovére.
Ad SextamLectio brevis
1 Petr 1, 15-16
Secúndum eum, qui vocávit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatióne sitis, quóniam scriptum est: Sancti éritis, quia ego sanctus sum.
Sacerdótes tui induántur iustítiam.
Et sancti tui exsúltent.
Oratio
Omnípotens et miséricors Deus, qui nos die média respiráre concédis, quos cœ́pimus propítius intuére labóres, et, sanans quæ delíquimus, fac eos ad finem tibi plácitum perveníre.
Ad NonamLectio brevis
Iac 4, 7-8a. 10
Subicímini Deo; resístite Diábolo, et fúgiet a vobis. Appropiáte Deo, et appropinquábit vobis. Humiliámini in conspéctu Dómini, et exaltábit vos.
Ecce óculi Dómini super metuéntes eum.
Et in eos qui sperant super misericórdia eius.
Oratio
Dómine Iesu Christe, qui manus tuas in cruce ad salvándos hómines extendísti, concéde, ut actus nostri tibi reddántur accépti, et opus tuæ redemptiónis in mundo váleant declaráre.
Ad Vesperas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
HYMNUS
Cæli Deus sanctíssime,
qui lúcidum centrum poli
candóre pingis ígneo
augens decóri lúmina,
Quarto die qui flámmeam
solis rotam constítuens,
lunæ minístras órdini
vagos recúrsus síderum,
Ut nóctibus vel lúmini
diremptiónis términum,
primórdiis et ménsium
signum dares notíssimum:
Illúmina cor hóminum,
abstérge sordes méntium,
resólve culpæ vínculum,
evérte moles críminum.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo?
Tempore Paschali: Hunc príncipem et salvatórem Deus exaltávit déxtera sua, allelúia.
Ant. 2Vultum tuum, Dómine, requíram: ne avértas fáciem tuam a me.
Tempore Paschali: Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium, allelúia.
Ant. 3Ipse primogénitus omnis creatúræ, in ómnibus primátum tenens.
Tempore Paschali: Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula, allelúia.
Lectio brevis
Iac 1, 22-25
Estóte factóres verbi et non auditóres tantum falléntes vosmetípsos. Qui autem perspéxerit in lege perfécta libertátis et permánserit, non audítor obliviósus factus sed factor óperis, hic beátus in facto suo erit.
Responsorium breve
Rédime me, Dómine, {*} Et miserére mei.
Rédime me, Dómine, {*} Et miserére mei.
Ne perdas cum ímpiis ánimam meam. {*}
Et miserére mei.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Rédime me, Dómine, {*} Et miserére mei.
Ad Magnificat, ant. Fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.
Preces
In ómnibus nomen Dómini glorificétur, qui pópulum electiónis suæ infiníto amóre proséquitur. Ad eum ergo hæc nostra orátio ascéndat:
Caritátem tuam, Dómine, demónstra.
Recordáre, Dómine, Ecclésiæ tuæ,
ut eam serves ab omni malo et in dilectióne tua perfícias.
Caritátem tuam, Dómine, demónstra.
Fac ut gentes agnóscant te solum esse Deum,
et Iesum Christum Fílium tuum, quem misísti.
Caritátem tuam, Dómine, demónstra.
Próspera cuncta nostris concéde propínquis,
tríbue illis benedictiónem et vitam usque in sǽculum.
Caritátem tuam, Dómine, demónstra.
Affer solácium ópere et labóre onerátis,
dignitátem víndica despectórum.
Caritátem tuam, Dómine, demónstra.
Exútis hódie córpore misericórdiæ tuæ portæ patéscant,
eos in regnum tuum placátus admítte.
Caritátem tuam, Dómine, demónstra.
Pater noster.
Oratio
Adésto, Dómine, précibus nostris, et die noctúque nos prótege, ut vícibus témporum tua gubernatióne subiécti, tua semper incommutabilitáte firmémur.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.