FERIA TERTIA, Hebd. I
Ad Invitatorium
Dómine, lábia mea apéries.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Regem magnum Dóminum, veníte, adorémus.
Ad Laudes matutinas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
HYMNUS
Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.
Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.
Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.
Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.
Sincéra præst{i}a{/i} ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Tempore Paschali: Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, allelúia.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Tempore Paschali: Agite dies lætítiæ et confitémini Dómino, allelúia.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
Tempore Paschali: Misericórdia Dómini plena est terra, allelúia.
Lectio brevis
Rom 13, 11b. 12-13a
Hora est iam vos de somno súrgere. Nox procéssit, dies autem appropiávit. Abiciámus ergo ópera tenebrárum et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus.
Responsorium breve
Deus meus, adiútor meus, {*} Et sperábo in eum.
Deus meus, adiútor meus, {*} Et sperábo in eum.
Refúgium meum et liberátor meus. {*}
Et sperábo in eum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Deus meus, adiútor meus, {*} Et sperábo in eum.
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
Preces
Vocatiónis cæléstis partícipes facti, fratres caríssimi, Iesum, pontíficem confessiónis nostræ, benedicámus clamántes:
Dómine Deus noster et salvátor noster.
O Rex omnípotens, qui, per baptísmum, regále nobis sacerdótium contulísti,
fac ut laudis tibi semper sacrifícium offerámus.
Dómine Deus noster et salvátor noster.
Da nobis mandáta tua serváre,
ut per Sanctum Spíritum in te maneámus et tu in nobis.
Dómine Deus noster et salvátor noster.
Sapiéntiam tuam da nobis ætérnam,
ut nobíscum sit hódie et nobíscum operétur.
Dómine Deus noster et salvátor noster.
Concéde nobis hódie néminem umquam contristáre,
omnes autem, qui nobíscum sunt, lætificáre.
Dómine Deus noster et salvátor noster.
Pater noster.
Oratio
Matutína súpplicum vota, Dómine, propítius intuére, et occúlta cordis nostri remédio tuæ clarífica pietátis, ut desidéria tenebrósa non téneant, quos lux cæléstis grátiæ reparávit.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 Beáti qui ámbulant in lege Dómini.
Ant. 2 Exsultábit cor meum in salutári tuo.
Ant. 3 Conclúsit Deus ómnia sub peccáto, ut ómnium misereátur.
Ad TertiamLectio brevis
Ier 17, 7-8
Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia eius; et erit quasi lignum, quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas et non timébit, cum vénerit æstus: et erit fólium eius víride, et in anno siccitátis non erit sollícitum, nec aliquándo désinet fácere fructum.
Dóminus non privábit bonis eos qui ámbulant in innocéntia.
Dómine virtútum, beátus homo qui sperat in te.
Oratio
Omnípotens sempitérne Deus, qui Paráclitum Sanctum tuum hora tértia in Apóstolos effudísti, in nos quoque eúndem Spíritum caritátis emítte, ut fidéle tibi coram ómnibus homínibus testimónium præbeámus.
Ad SextamLectio brevis
Prov 3, 13-15
Beátus homo, qui invénit sapiéntiam et qui áffluit prudéntia: mélior est acquisítio eius negotiatióne argénti, et auro primo fructus eius. Pretiósior est cunctis gemmis, et ómnia pretiósa tua huic non valent comparári.
Dómine, veritátem in corde dilexísti.
Et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi.
Oratio
Deus, qui Petro salvíficum tuum super gentes consílium revelásti, éffice benígnus, ut ópera nostra tibi grata reddántur, ac tuo dilectiónis salutísque propósito te donánte desérviant.
Ad NonamLectio brevis
Iob 5, 17-18
Beátus homo, qui corrípitur a Deo; increpatiónem ergo Omnipoténtis ne réprobes. Quia ipse vúlnerat et medétur, pércutit, et manus eius sanábunt.
Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam, Dómine.
Iustificatiónes tuas doce me.
Oratio
Deus, qui Cornélio centurióni ángelum tuum misísti, ut viam ei salútis osténderet, da nobis, quǽsumus, in salvatiónem ómnium libéntius operári, ut una cum eis, in Ecclésia tua, ad te perveníre possímus.
Ad Vesperas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
HYMNUS
Tellúris ingens cónditor,
mundi solum qui éruens,
pulsis aquæ moléstiis,
terram dedíst{i}i{/i} immóbilem.
Ut germen aptum próferens,
fulvis decóra flóribus,
fecúnda fructu sísteret
pastúmque gratum rédderet:
Mentis perústæ vúlnera
munda viróre grátiæ,
ut facta fletu díluat
motúsque pravos átterat.
Iussis tuis obtémperet,
nullis malis appróximet,
bonis repléri gáudeat
et mortis actum nésciat.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Tríbuit Dóminus victóriam Christo suo.
Tempore Paschali: Nunc factum est regnum Dei nostri, et potéstas Christi eius, allelúia.
Ant. 2Cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Tempore Paschali: Accepísti virtútem tuam et regnásti, allelúia.
Ant. 3Fecísti nos, Dómine, regnum et sacerdótes Deo nostro.
Tempore Paschali: Tibi sérviat omnis creatúra tua, quia dixísti et facta sunt, allelúia.
Lectio brevis
1 Io 3, 1a. 2
Vidéte qualem caritátem dedit nobis Pater, ut fílii Dei nominémur, et sumus! Caríssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum manifestátum est quid érimus; scimus quóniam, cum ipse apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum, sícuti est.
Responsorium breve
In ætérnum, Dómine, {*} Pérmanet verbum tuum.
In ætérnum, Dómine, {*} Pérmanet verbum tuum.
In sǽculum sǽculi véritas tua. {*}
Pérmanet verbum tuum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
In ætérnum, Dómine, {*} Pérmanet verbum tuum.
Ad Magnificat, ant. Exsúltet spíritus meus in Dómino Deo, salutári meo.
Preces
Christo Dómino, in médio nostri vivénti, nos, pópulus eius acquisitiónis, laudes persolvámus et supplicémus dicéntes:
Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.
Dómine, rex et dominátor géntium, adésto pópulis et ómnibus potestátem habéntibus,
ut commúne bonum iuxta legem tuam concórditer persequántur.
Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.
Tu, qui captívam duxísti nostram captivitátem,
restítue ad filiórum libertátem fratres, qui córpore vel spíritu captivitátem patiúntur.
Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.
Semper irreprehensíbiles iúvenes nostri tibi sátagant inveníri,
et tibi vocánti magnanímiter obsecúndent.
Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.
Fac ut exémplum tuum púeri imiténtur,
atque sapiéntia et grátia semper profíciant.
Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.
Defúncti in regnum suscipiántur ætérnum,
ubi nos tecum conregnatúros sperámus.
Ad laudem tuam exáudi nos, Dómine.
Pater noster.
Oratio
Grátias tibi ágimus, Dómine Deus omnípotens, qui nos ad hanc horam vespertínam perveníre tribuísti, te supplíciter deprecántes, ut elevátio mánuum nostrárum sit in conspéctu tuo acceptábile sacrifícium.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.