SABBATO, Hebd. II
Ad Invitatorium
Dómine, lábia mea apéries.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
Ant. Audiámus vocem Dómini, ut ingrediámur in réquiem eius.
Ad Laudes matutinas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
HYMNUS
Diéi luce réddita,
lætis gratísque vócibus
Dei canámus glóriam,
Christi faténtes grátiam,
Per quem creátor ómnium
diem noctémque cóndidit,
ætérna lege sánciens
ut semper succédant sibi.
Tu vera lux fidélium,
quem lex vetérna non tenet,
noctis nec ortu súccidens,
ætérno fulgens lúmine.
Præsta, Pater ingénite,
totum ducámus iúgiter
Christo placéntes hunc diem
Sancto repléti Spíritu. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Annuntiámus mane misericórdiam tuam, Dómine, et veritátem tuam per noctem.
Tempore Paschali: Delectásti me, Dómine, et in opéribus mánuum tuárum exsultábo, allelúia.
Ant. 2 Date magnificéntiam Deo nostro.
Tempore Paschali: Ego occídam et vívere fáciam; percútiam et ego sanábo, allelúia.
Ant. 3 Quam admirábile est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra.
Tempore Paschali: Glória et honóre coronásti Christum tuum, allelúia.
Lectio brevis
Rom 12, 14-16a
Benedícite persequéntibus; benedícite et nolíte maledícere! Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. Idípsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes.
Responsorium breve
Exsultábunt lábia mea, {*} Cum cantávero tibi.
Exsultábunt lábia mea, {*} Cum cantávero tibi.
Lingua mea meditábitur iustítiam tuam. {*}
Cum cantávero tibi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Exsultábunt lábia mea, {*} Cum cantávero tibi.
Ad Benedictus, ant. Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Preces
Christi benignitátem et sapiéntiam celebrémus, qui in ómnibus frátribus nostris, præsértim mala patiéntibus, conspiciéndum et diligéndum se trádidit. Eum instánter orémus:
Pérfice nos in caritáte, Dómine.
Resurrectiónem tuam iam mane recólimus,
et benefícia redemptiónis tuæ cunctis optámus.
Pérfice nos in caritáte, Dómine.
Præsta, Dómine, ut hódie testimónium de te perhibeámus,
et hóstiam sanctam offerámus per te Patri placéntem.
Pérfice nos in caritáte, Dómine.
Fac ut in ómnibus tuam agnoscámus imáginem,
et tibi in eis ministrémus.
Pérfice nos in caritáte, Dómine.
Christe, vitis vera, cuius nos pálmites sumus,
da nos in te manére, ut fructum multum afferámus et Deum Patrem glorificémus.
Pérfice nos in caritáte, Dómine.
Pater noster.
Oratio
Laudent te, Dómine, ora nostra, laudet ánima, laudet et vita, et quia tui múneris est quod sumus, tuum sit omne quod vívimus.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 Cælum et terra transíbunt; verba autem mea non præteríbunt, dicit Dóminus.
Ant. 2 Tu, Dómine, spes mea, turris fortitúdinis a fácie inimíci.
Ant. 3 A timóre inimíci custódi, Dómine, ánimam meam.
Ad TertiamLectio brevis
Deut 8, 5b-6
Sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum.
Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi.
Iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
Oratio
Dómine Deus, Pater omnípotens, nobis maiestáti tuæ subiéctis Sancti Spíritus lumen infúnde, ut ab omni hoste secúri, in tua iúgiter laude lætémur.
Ad SextamLectio brevis
1 Reg 2, 2b-3
Confortáre et esto vir et obsérva decréta Dómini Dei tui, ut ámbules in viis eius et custódias statúta eius et præcépta eius et iudícia et testimónia, ut próspere agas in univérsis, quæ facis.
Deduc me, Dómine, in sémitam præceptórum tuórum.
Quia ipsam vólui.
Oratio
Concéde nobis, Dómine, lux ardens caritátis ætérnæ, ut tua semper caritáte fervéntes, te super ómnia et fratres propter te uno diligámus amóre.
Ad NonamLectio brevis
Ier 6, 16
State super vias et vidéte et interrogáte de sémitis antíquis, quæ sit via bona, et ambuláte in ea et inveniétis refrigérium animábus vestris.
Heréditas mea testimónia tua in ætérnum.
Quia exsultátio cordis mei sunt.
Oratio
Exáudi nos, Dómine, et præsta pacem, quam pétimus, consummátam, ut cunctis diébus vitæ nostræ tibi cum iucunditáte vacántes, beáta María Vírgine intercedénte, ad te secúri perveníre mereámur.